← 西塞罗

论哈鲁斯佩克斯的答复

§29-33

布罗吉塔鲁斯封王与侵犯圣所之指控

西塞罗抨击克劳狄乌斯出卖佩西努斯圣所并非法赐予布罗吉塔鲁斯王号,随后转入神谕中关于侵犯圣所的议题,列举克劳狄乌斯占夺塞尤斯住宅、私占特鲁斯圣仓以及皮索等人毁坏小祠堂之恶行,并为自身房屋的清白辩护。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§29

​quod cum Deiotarus religione sua castissime tueretur, quem unum habemus in orbe terrarum fidelissimum huic imperio atque amantissimum nostri nominis, Brogitaro, ut ante dixi, addictum pecunia tradidisti. atque hunc tamen Deiotarum saepe a senatu regali nomine dignum existimatum, clarissimorum imperatorum testimoniis ornatum, tu etiam regem appellari cum Brogitaro iubes. sed alter est rex iudicio senatus per nos, pecunia Brogitarus per te appellatus alterum putabo regem, si habuerit unde tibi solvat quod ei per syngrapham credidisti.1 nam cum multa regia sunt in Deiotaro tum illa maxime, quod tibi nummum nullum dedit, quod eam partem legis tuae quae congruebat cum iudicio senatus, ut ipse rex esset, non repudiavit, quod Pessinuntem per scelus a te violatum et sacerdote sacrisque spoliatum reciperavit, ut in pristina religione servaret, quod caerimonias ab omni vetustate acceptas a Brogitaro pollui non sinit, mavultque generum suum munere tuo quam illud fanum antiquitate religionis carere. sed ut ad haec haruspicum responsa redeam, ex quibus est primum de ludis, quis est qui id non totum in istius ludos praedictum et responsum esse fateatur?

当德伊奥塔鲁斯——我们在举世之中唯一视其为对这一帝国最忠贞、对我们之名最拥护之人——以其自身的虔敬至为洁净地守护着它时,正如我此前所言,你却收受钱财将它出卖移交给了布罗吉塔鲁斯。而且,这位屡次被元老院判定配享王名、因最显赫的统帅们的赞词而满获荣耀的德伊奥塔鲁斯,你居然下令让他与布罗吉塔鲁斯并列被称为王。然而,一人是经元老院的决断通过我们被称为王,另一人布罗吉塔鲁斯则是依凭金钱通过你被称为王;倘若他有财力向你偿付你通过借据贷给他的款项,我才会视另一人为王。因为在德伊奥塔鲁斯身上虽然有许多帝王般的品德,但最显著者乃在于:他不曾给你分文;对于你法律中与元老院裁决相符、使他本人称王的那一部分,他未曾拒绝;他收复了那被你罪恶地亵渎并被剥夺了祭司与祭礼的佩西努斯,以使其保持古老的宗教地位;他不容许自亘古传承而来的诸典礼遭到布罗吉塔鲁斯的玷污,他宁愿自己的女婿失去你的恩赐,也不愿那座神庙失去其崇拜的古远传统。然而,若回到肠卜僧的这些神谕上——其中第一条关乎竞技节庆——又有谁不承认那完全是针对那个人的节庆所作的预言和回应呢?

§30

sequitur de locis sacris, religiosis. O impudentiam miram! de mea domo dicere audes? committe vel consulibus vel senatui vel conlegio pontificum tuam. ac mea quidem his tribus omnibus iudiciis, ut dixi antea, liberata est; at in iis aedibus quas tu, Q. Seio, equite Romano, viro optimo, per te apertissime interfecto, tenes, sacellum dico fuisse et aras. tabulis hoc censoriis, memoria multorum firmabo ac docebo: agatur modo haec res, quod ex eo senatus consulto quod nuper est factum referri ad vos necesse est, habeo quae de locis religiosis velim dicere.

接下来的神谕关乎神圣与宗教之地。啊,这惊人的无耻!你竟敢谈论我的房屋?不妨把你的房屋交由执政官、元老院或祭司团去裁决。至于我的房屋,正如我此前所言,早已在这全部三道裁决中被判定无罪;但在那座你于罗马骑士、良善之人昆图斯·塞尤斯极公开地被你杀害之后所强占的宅第中,我敢断言曾有小祠堂与祭坛存在。我将凭借监察官的名册以及众人的记忆来证实并阐明这一点:只要处理这一事项——依照不久前通过的元老院决议,必须向诸位提呈此事——我就有关于宗教之地的话要说。

§31

​cum de domo tua dixero, in qua tamen ita est inaedificatum sacellum ut alius fecerit, tibi tantum modo sit demoliendum, tum videbo num mihi necesse sit de aliis etiam aliquid dicere. putant enim ad me non nulli pertinere magmentarium telluris aperire. nuper id patuisse dicunt, et ego recordor. nunc sanctissimam partem ac sedem maximae religionis privato dicunt vestibulo contineri. multa me movent: quod aedes telluris est curationis meae, quod is qui illud magmentarium sustulit mea domo pontificum iudicio liberata secundum fratrem suum iudicatum esse dicebat; movet me etiam in hac caritate annonae, sterilitate agrorum, inopia frugum religio telluris, et eo magis quod eodem ostento telluri postilio deberi dicitur.2

当我谈完你的住宅之后——在其中,虽然那座小神祠已被砌入建筑之中,以致于系由他人所为,你只需将其拆除即可——届时我将看我是否有必要也对他人评说一二。因为不少人认为,开放特鲁斯女神的圣仓之事与我相关。他们说那处圣仓不久前还敞开着,我自己也记忆犹新。如今人们说,最神圣的部分以及至高宗教崇拜的所在地已被私人的前廊所圈占。诸多缘由促动着我:特鲁斯神殿由我负责监管;那个拆除圣仓的人在我的房屋经祭司团裁定昭雪之际,曾声称该裁决是顺应其兄弟而作出的;在当前谷物昂贵、田野歉收、粮食匮乏之际,特鲁斯的崇拜亦促动着我,而在同一凶兆中据说有未偿清的补偿之祭欠负于特鲁斯,这便更加促使我如此。

§32

​vetera fortasse loquimur; quamquam hoc si minus civili iure perscriptum est, lege tamen naturae, communi iure gentium sanctum est ut nihil mortales a dis immortalibus usu capere3 possint. verum tamen antiqua neglegimus: etiamne ea neglegemus quae fiunt cum maxime, quae videmus? L. Pisonem quis nescit his temporibus ipsis maximum et sanctissimum Dianae sacellum in Caeliculo sustulisse? adsunt vicini eius loci; multi sunt etiam in hoc ordine qui sacrificia gentilicia illo ipso in sacello stato loco anniversaria factitarint. et quaerimus di immortales quae loca desiderent, quid significent, de quo loquantur? A Sex. Serrano sanctissima sacella suffossa, inaedificata, oppressa, summa denique turpitudine foedata esse nescimus?

我们谈论的或许是旧事;然而,尽管市民法中对此即便未有明文详载,但依照自然法则和万民公法,凡人绝不可凭借取得时效而从不朽诸神处占有任何事物,这乃是神圣确立的。不过,且让我们不谈古事:难道我们连正在发生、我们亲眼所见之事也要置之不顾吗?有谁不知卢基乌斯·皮索就在这当前时节拆毁了凯利库卢斯丘上戴安娜至大至圣的小神祠?那地方的近邻此刻就在这里;在这一阶层中也有许多人曾在那座小祠堂固定的处所年复一年地举行家族祭仪。而不朽的诸神渴望何等地方、昭示何事、所言为何,难道我们还要发问吗?难道我们不知道塞克斯图斯·塞拉努斯挖损、占筑、压制了至圣的诸小祠堂,最终以极度的丑行加以污损吗?

§33

​tu meam domum religiosam facere potuisti? qua mente? quam amiseras. qua manu? qua disturbaras. qua voce? qua incendi iusseras. qua lege? quam ne in illa quidem impunitate tua scripseras. quo pulvinari? quod stupraras. quo simulacro? quod ereptum ex meretricis sepulcro in imperatoris monumento conlocaras. quid habet mea domus religiosi nisi quod impuri et sacrilegi parietem tangit? itaque ne quis meorum imprudens introspicere tuam domum possit ac te sacra illa tua facientem videre, tollam altius tectum, non ut ego te despiciam, sed tu ne aspicias4 urbem eam quam delere voluisti.

你难道能使我的房屋成为宗教圣地?凭何种理智?凭你早已丧失的理智吗?凭何种双手?凭你曾将它捣毁的双手吗?凭何种声音?凭你曾下令焚烧的声音吗?凭何种法律?凭你在那无法无天的时期甚至都不曾起草的法律吗?凭何种神座?凭你曾奸污的神座吗?凭何种神像?凭你从妓女坟墓中夺走并安置在统帅纪念物中的神像吗?我的房屋除了紧挨着一个污秽且亵圣之徒的墙壁之外,究竟有何宗教神圣可言?因此,为了不让我家中的任何人无意中窥见你的住宅、看到你举行你那些仪式,我将把屋顶筑得更高,并非为了让我俯视你,而是为了不让你瞻望那座你曾妄图毁灭的城邦。

语法注4 条
  1. 29si habuerit unde tibi solvat quod ei per syngrapham credidisti

    unde 为内含先行词(如资金、手段)的关系副词,引导带有特征/结果意味的虚拟式 solvat(意为“有偿还……的财力”)。syngrapha 指书面借据或契据。

  2. 31telluri postilio deberi dicitur

    postilio 为古罗马祭祀法与肠卜学中的古老专门术语,指神祇因祭祀的疏漏或瑕疵而索求的“未偿之补赎”或赔偿性祭仪。

  3. 32usu capere

    罗马法上“时效取得”(usucapio)概念的动词分拆形式。西塞罗在此援引自然法与万民法原则,主张凡人不得因长久占有而时效取得神圣物(res sacrae)。

  4. 33non ut ego te despiciam, sed tu ne aspicias

    成对的目的从句结构:前半为 non ut ego...,后半则省略了从属连词 ut 而直接以 ne 引导否定目的(sed tu ne aspicias)。主语 tu 前置,旨在突出与前半句主语 ego 的对比。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.humanitext-lat2:29-33