← 西塞罗

论哈鲁斯佩克斯的答复

§17-20

自夸的辩护与关注肠卜僧的神谕

西塞罗为自己在回击政敌时不得不自夸辩解,随后敦促元老院注意肠卜僧关于拉提尼恩西斯土地异象的庄严神谕,以及应当向诸神履行的赎罪祭祀。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§17

​quamquam si me tantis laboribus pro communi salute perfunctum ecferret aliquando ad gloriam in refutandis maledictis hominum improborum animi quidam dolor, quis non ignosceret? vidi enim hesterno die quendam murmurantem, quem aiebant negare ferri me posse, quia, cum ab hoc eodem impurissimo parricida rogarer cuius essem civitatis, respondi me, probantibus et vobis et equitibus Romanis, eius esse quae carere me non potuisset. ille, ut opinor, ingemuit. quid igitur responderem?1 quaero ex eo ipso qui ferre me non potest. me civem esse Romanum? litterate respondissem. an tacuissem? desertum negotium. potest quisquam vir in rebus magnis cum invidia versatus satis graviter inimici contumeliis sine sua laude respondere? at ipse non modo respondet quidquid potest, cum est lacessitus, sed etiam gaudet se ab amicis quid respondeat admoneri.

然而,对于我这样一个为公共安全承担过如此艰辛劳苦的人来说,如果在反驳邪恶之徒的诽谤时,某种心中的悲愤有时将我带向自我夸耀,又有谁不会予以原谅呢?因为昨天我看到某个人在私下嘀咕,据说他声称无法忍受我,理由是,当这个同样极其肮脏的弑亲者问我是哪个国家的公民时,我在你们和罗马骑士们的共同赞许下回答说,我属于那个没有我就无法维持的国家。据我推测,那人叹息了。那么我究竟该如何回答呢?我倒要问问那个无法容忍我的人自己。回答说我是罗马公民吗?那我只是照本宣科地回答了。难道我应当保持沉默吗?那就是放弃职责。任何身处重大事务并伴随嫉妒之人,能否在不称赞自己的情况下,以足够的威严回击仇敌的侮辱?然而,他自己在受到挑衅时,不仅尽可能随口回击,甚至为得到朋友们关于如何应答的指点而沾沾自喜。

§18

sed quoniam mea causa expedita est, videamus nunc quid haruspices dicant. ego enim fateor me et magnitudine ostenti et gravitate responsi et una atque constanti haruspicum voce vehementer esse commotum; neque is sum qui, si cui forte videor plus quam ceteri qui aeque atque ego sunt occupati versari in studio litterarum, his delecter aut utar omnino litteris quae nostros animos deterrent atque avocant a religione. ego vero primum habeo auctores ac magistros religionum colendarum maiores nostros, quorum mihi tanta fuisse sapientia videtur ut satis superque prudentes sint qui illorum prudentiam non dicam adsequi, sed quanta fuerit perspicere possint; qui statas sollemnisque caerimonias pontificatu, rerum bene gerundarum auctoritates augurio, fatorum veteres praedictiones Apollinis vatum libris, portentorum expiationes Etruscorum disciplina contineri putaverunt; quae quidem tanta est ut nostra memoria primum Italici belli funesta illa principia, post Sullani Cinnanique temporis extremum paene discrimen, tum hanc recentem urbis inflammandae delendique imperi coniurationem non obscure nobis paulo ante praedixerint.

但既然我个人的案子已经了结,现在就让我们看看肠卜僧们说了什么。因为我承认,异象的巨大、神谕的庄重,以及肠卜僧们一致而坚定的声音,使我深受震动;即便有人碰巧觉得我比其他同我一样忙碌的人更沉迷于文献学问的研究,我也并非那种会喜爱或丝毫使用那些使我们的心灵远离并背弃宗教的著作的人。相反,我首先将我们的祖先视为奉行宗教的导师和典范;在我看来,他们的智慧如此宏大,以至于凡是能够——我且不说达到他们的远见——领会他们的远见究竟有多大的人,便已是绰绰有余的贤者了;他们认为,固定的庄重典礼包含于大祭司的职守之中,妥善处理政务的权威蕴含于鸟卜之中,命运的古老预言载于阿波罗预言官的书卷之中,凶兆的赎免则存于伊特鲁里亚的法术之中;这门学问确实如此高深,以至于在我们的记忆中,它事先不久就毫不含糊地向我们预言了首先是同盟者战争那些灾难性的开端,其次是苏拉与秦纳时代近乎极点的危机,接着是最近这场纵火焚城、毁灭帝国的阴谋。

§19

​deinde, si quid habui oti, etiam cognovi multa homines doctos sapientisque et dixisse et scripta de deorum immortalium numine reliquisse; quae quamquam divinitus perscripta video, tamen eius modi sunt ut ea maiores nostri docuisse illos, non ab illis didicisse videantur. etenim quis est tam vaecors qui aut, cum suspexit in caelum, deos esse non sentiat, et ea quae tanta mente fiunt ut vix quisquam arte ulla ordinem rerum ac necessitudinem persequi possit casu fieri putet, aut, cum deos esse intellexerit, non intellegat eorum numine hoc tantum imperium esse natum et auctum et retentum? quam volumus licet, patres conscripti, ipsi nos amemus,2 tamen nec numero Hispanos nec robore Gallos nec calliditate Poenos nec artibus Graecos nec denique hoc ipso huius gentis ac terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos ac Latinos, sed pietate ac religione atque hac una sapientia, quod deorum numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnis gentis nationesque superavimus.

其次,只要我有任何闲暇,我也得知博学与智慧之人关于不朽诸神的神圣权能发表了许多言论,并留下了诸多著述;虽然我看到这些著述写得极其精妙,但它们具有这样的性质:我们的祖先似乎是教导了那些学者,而不是向他们学来的。事实上,谁会如此狂乱,以至于当他仰望苍穹时,竟感受不到诸神的存在,而认为那些由如此伟大的智慧所造就、以至于几乎无人能以任何技艺探寻其万物秩序与必然性的事物是偶然发生的;或者,当他意识到诸神存在时,竟不明白如此庞大的帝国正是靠着他们的权能才得以诞生、壮大并得以维系?各位元老,无论我们多么愿意自视甚高,然而在人口数量上我们未曾胜过西班牙人,在体力上未曾胜过高卢人,在机智狡黠上未曾胜过迦太基人,在技艺上未曾胜过希腊人,最后,在这片土地和民族特有的本土直觉上甚至未曾胜过意大利人与拉丁人自己;但唯独在虔敬与宗教方面,在确信万物皆由诸神的神圣权能所掌管和统治这唯一的智慧上,我们超越了所有的种族与民族。

§20

qua re, ne plura de re minime loquar dubia, adhibete animos, et mentis vestras, non solum auris, ad haruspicum vocem admovete: "qvod in agro Latiniensi avditvs est strepitvs cvm fremitv." Mitto haruspices, mitto illam veterem ab ipsis dis immortalibus, ut hominum fama est, Etruriae traditam disciplinam: nos nonne haruspices esse possumus? exauditus in agro propinquo et suburbano est strepitus quidam reconditus et horribilis fremitus armorum. quis est ex gigantibus illis, quos poetae ferunt bellum dis immortalibus intulisse, tam impius qui hoc tam novo tantoque motu non magnum aliquid deos populo Romano praemonstrare et praecinere fateatur? de ea re scriptum est: "postiliones esse3 Iovi, Satvrno, Neptvno, Tellvri, dis caelestibvs."

因此,为了不再就这毫无疑问的事情多费唇舌,请集中你们的注意力,不仅将耳朵,更将你们的心灵倾注于肠卜僧的声音: “鉴于在拉提尼恩西斯土地上听到了伴随隆隆巨响的轰鸣。” 我且不提肠卜僧,也不提如人类传说所言由不朽诸神亲自传授给伊特鲁里亚的那门古老学问:难道我们自己就不能成为肠卜僧吗?在邻近郊区的土地上,确实清晰地听到了某种神秘的轰响和可怕的武器撞击之声。诗人们相传曾对不朽诸神开战的那些巨人之中,又有谁会不敬到否认诸神正通过这如此罕见而巨大的异动,向罗马人民昭示并预告着某种重大变故?关于此事,记述如下: “应当向朱庇特、萨图尔努斯、涅普顿、特鲁斯以及天上诸神履行赎罪补祭。”

语法注3 条
  1. 17quid igitur responderem

    过去时的审慎虚拟式(未完成过去时虚拟式:“那么我当时该作何回答呢?”),用于回顾过去面对敌人挑衅时的应对,与现在时的审慎虚拟式(quid respondeam)在时态和参照点上有所区别。

  2. 19quam volumus licet, patres conscripti, ipsi nos amemus

    无人称动词 licet 在此作为让步连词引导虚拟式 amemus(“即使我们自视甚高”)。插入的副词性从句 quam volumus(“无论我们多么愿意”)表示程度修饰,整体构成让步结构:“无论我们多么愿意自视甚高”。

  3. 20postiliones esse

    由前文 scriptum est 引导的宾格加不定式结构(间接引语)。名词 postiliones 是古体宗教法律术语(源自 postulare),专指因祭仪疏漏或失敬而遭诸神索取的“补祭”或“赎罪性补偿”。它与一系列与格名词(Iovi, Saturno 等)搭配,构成神谕记录的程式化表达:“应当向……履行赎罪补祭”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.humanitext-lat2:17-20