← 西塞罗

论哈鲁斯佩克斯的答复

§21-24

克洛狄乌斯扰乱墨伽勒西亚节与玷污祭典

西塞罗指出肠卜僧神谕中所指的“竞技节庆遭玷污”,正是市政官克洛狄乌斯在墨伽勒西亚节期间纵容奴隶暴民冲击剧场、践踏秩序的暴行,并通过对比伟大母神祭典的崇高传统严厉谴责其不敬之罪。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§21

​audio quibus dis violatis1 expiatio debeatur, sed hominum quae ob delicta quaero. "lvdos minvs diligenter factos pollvtosqve." quos ludos? te appello, Lentule,—tui sacerdoti sunt tensae, curricula, praecentio, ludi, libationes epulaeque ludorum,—vosque, pontifices, ad quos epulones Iovis optimi maximi, si quid est praetermissum aut commissum, adferunt, quorum de sententia illa eadem renovata atque instaurata celebrantur. qui sunt ludi minus diligenter facti, quando aut quo scelere polluti? respondebis et pro te et pro conlegis tuis, etiam pro pontificum conlegio, nihil cuiusquam aut neglegentia contemptum aut scelere esse pollutum: omnia sollemnia ac iusta ludorum omnibus rebus observatis summa cum caerimonia esse servata.

我知晓是哪些神明受到了冒犯因而应当赎罪,但我询问的是由于人类的何种过错。 “竞技节庆举办得不够尽心且遭到了玷污。” 是哪一场竞技节庆?我呼吁你,伦图卢斯——神轿、战车竞逐、开场乐、竞技表演、奠酒以及节庆的宴飨皆归属于你的祭司职责——我也呼吁你们,大祭司们,如果有什么被疏漏或违规行事,最善最伟大的朱庇特宴飨官们便向你们汇报,且依凭你们的决议,那些仪式才得以更新、重开并举行。究竟是哪一场竞技节庆举办得不够尽心,又是在何时或因何种罪行而遭到了玷污?你将为你自己、为你的同僚,乃至为整个祭司团回答:没有任何仪式因任何人的疏忽而被轻慢,或因罪行而被玷污;竞技节庆的所有庄重与定制礼仪,在一切细则皆被恪守的情况下,以最崇高的典礼仪式得到了保全。

§22

quos igitur haruspices ludos minus diligenter factos pollutosque esse dicunt? Eos quorum ipsi di immortales atque illa mater Idaea te,—te, Cn. Lentule, cuius abavi manibus esset accepta,—spectatorem esse voluit. quod ni tu Megalesia illo die spectare voluisses, haud scio an vivere nobis atque his de rebus iam queri non liceret.2 vis enim innumerabilis incitata ex omnibus vicis conlecta servorum ab hoc aedile religioso repente e fornicibus ostiisque omnibus in scaenam signo dato inmissa inrupit. tua tum, tua, Cn. Lentule, eadem virtus fuit quae in privato quondam tuo proavo; te, nomen, imperium, vocem, aspectum, impetum tuum stans senatus equitesque Romani et omnes boni sequebantur, cum ille servorum eludentium multitudini senatum populumque Romanum vinctum ipso consessu et constrictum spectaculis atque impeditum turba et angustiis tradidisset.

那么,肠卜僧们究竟是指哪一场竞技节庆举办得不够尽心并遭到玷污呢?正是那场不朽诸神自身与那位伊达母神意欲让你——格奈乌斯·伦图卢斯,母神当年正是由你高祖父之手迎入罗马的——作为观众出席的节庆。假若你在那天没有打算观看墨伽勒西亚节,我恐怕我们连活着并于此刻就这些事提出申诉的机会都不会有了。因为,由这位自命虔敬的市政官从所有街区煽动并纠集起来的无数奴隶势力,一见信号发出,便突然从所有拱门和通道中被放出,冲上了舞台。格奈乌斯·伦图卢斯,那时在你身上展现的,正是昔日作为平民身份的你曾祖父身上所具有的同样英勇;起立的元老院、罗马骑士以及所有正直人士都追随着你,追随着你的声名、权威、声音、面容与威势,而当时那个狂徒正把受困于座席之中、拘囿于观瞻之地、被人群和逼仄通道阻隔的元老院和罗马人民,出卖给肆虐的奴隶群氓。

§23

​an si ludius constitit, aut tibicen repente conticuit, aut puer ille patrimus et matrimus si tensam non tenuit, si lorum omisit, aut si aedilis verbo aut simpuvio aberravit, ludi sunt non rite facti, eaque errata expiantur, et mentes deorum immortalium ludorum instauratione placantur: si ludi ab laetitia ad metum traducti, si non intermissi sed perempti atque sublati sunt, si civitati universae, scelere eius qui ludos ad luctum conferre voluit, exstiterunt dies illi pro festis paene funesti, dubitabimus quos ille fremitus nuntiet ludos esse pollutos?

倘若一个舞者停顿了一下,或者吹笛人突然沉默,或者那个双亲健在的少年没有扶稳神轿、失手丢掉了缰绳,或者市政官在念祷词或持舀杓时出了差错,竞技节庆便被视为未依礼法举行,这些过失便须进行赎罪,而不朽诸神的心意亦需通过重开节庆来抚慰;那么,如果竞技节庆由欢愉被转化为恐慌,如果它们并非仅仅中断而是被毁坏和废止,如果由于那个企图将竞技节庆化为哀悼之人的罪行,那些日子对于整个城邦而言几乎由节日变成了丧期,难道我们还会怀疑那隆隆巨响所宣告被玷污的究竟是哪一场竞技节庆吗?

§24

​ac si volumus ea quae de quoque deo nobis tradita sunt recordari, hanc matrem magnam, cuius ludi violati, polluti, paene ad caedem et ad funus civitatis conversi sunt, hanc, inquam, accepimus agros et nemora cum quodam strepitu fremituque peragrare. haec igitur vobis, haec populo Romano et scelerum indicia ostendit et periculorum signa patefecit. nam quid ego de illis ludis loquar quos in Palatio nostri maiores ante templum in ipso Matris magnae conspectu Megalesibus fieri celebrarique voluerunt? qui sunt more institutisque maxime casti, sollemnes, religiosi; quibus ludis primum ante populi consessum senatui locum P. Africanus iterum consul ille maior dedit, ut eos ludos haec lues impura pollueret!3 quo si qui liber aut spectandi aut etiam religionis causa accesserat, manus adferebantur, quo matrona nulla adiit propter vim consessumque servorum. ita ludos eos, quorum religio tanta est ut ex ultimis terris arcessita in hac urbe consederit, qui uni ludi ne verbo quidem appellantur Latino, ut vocabulo ipso et appetita religio externa et Matris magnae nomine suscepta declaretur—hos ludos servi fecerunt, servi spectaverunt, tota denique hoc aedile servorum Megalesia fuerunt.

并且,如果我们愿意回忆流传于我们关于各位神明的典故,我们便知晓这位伟大的母神——其节庆遭到了侵犯、玷污,几乎沦为城邦的杀戮与葬礼——我说,正是她伴随着某种巨响与轰鸣巡行于田野与树林之中的。因此,正是她向你们、向罗马人民展现了罪恶的征兆,揭示了危难的迹象。我何必多言我们祖先在帕拉蒂乌姆山上、在神庙前、在伟大母神的亲自注视下意欲在墨伽勒西亚节举行并庆祝的那些竞技节庆呢?它们依照风俗与体制是最为纯洁、庄严与虔敬的;在这些节庆中,大阿非利加努斯第二次担任执政官时,首次将先于民众席位的专属位置赋予了元老院——然而这场污秽的灾祸竟然玷污了这些节庆!在那里,若有任何自由民无论是为了观看还是出于宗教目的走近,便会遭到拳脚相加;没有任何贵妇敢于靠近,全因奴隶们的暴虐与霸占座席。因此,那些其神圣性如此之大、以至于从极远之地被迎请并在本城安居的竞技节庆,作为唯一连名字都不用拉丁语称呼、以便单从名称本身就彰显出对异邦宗教的祈求与在伟大母神名义下的承接的节庆——这些节庆却由奴隶举办,由奴隶观看,归根结底,在这位市政官治下,整个墨伽勒西亚节全成了奴隶的节日。

语法注3 条
  1. 21quibus dis violatis

    quibus dis violatis 由疑问/关系形容词 quibus 及完成时分词 violatis 与与格名词 dis 一致构成,充当 debeatur 的间接宾语(与格),意为“对哪些遭到冒犯的神明”。分词与名词的结合结构在此相当于抽象名词表达(类似于 ab urbe condita 结构,“因哪些神明被冒犯”)。

  2. 22haud scio an vivere nobis atque his de rebus iam queri non liceret

    该句由惯用表达 haud scio an(“或许/恐怕……”)引导间接疑问从句,从句中使用未完成过去时虚拟式 liceret,作为前述反事实条件句 quod ni tu ... spectare voluisses(“假若你未曾打算观看……”)的归结从句(apodosis)。整体表达出具有强烈盖然性的反事实推断(“我们恐怕连活着并就此申诉都不被允许了”)。

  3. 24ut eos ludos haec lues impura pollueret!

    带有虚拟式(pollueret)的感叹性 ut 从句(exclamatory ut-clause)。该结构脱离了直陈式主句动词而独立使用,用以表达说话者对不可容忍的荒谬事件的强烈愤慨与控诉(“这场污秽的灾祸竟然玷污了这些节庆!”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.humanitext-lat2:21-24