← 西塞罗

论自己的住宅

§99-102

叛贼的先例与归还被毁宅邸的申诉

西塞罗自豪地重申自己两次拯救国家的功勋,并援引罗马历史上反叛者住宅被拆毁的先例,向祭司们力陈必须归还并重建其被克罗狄乌斯毁坏的宅邸,以捍卫罗马人民的尊严与正义。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§99

​qua re dirumpatur licet ista furia atque pestis,1 audiet haec ex me, quoniam lacessivit: bis servavi rem publicam, qui consul togatus armatos vicerim, privatus consulibus armatis cesserim.2 Vtriusque temporis fructum tuli maximum: superioris, quod ex senatus auctoritate et senatum et omnis bonos meae salutis causa mutata veste vidi, posterioris, quod et senatus et populus Romanus et omnes mortales et privatim et publice iudicarunt sine meo reditu rem publicam salvam esse non posse.

因此,即便那个祸端狂乱之徒气得炸裂也无妨,既然他主动挑衅,就必将从我这里听到这番话:我两次拯救了国家,一次是作为身着托加的执政官战胜了武装之徒,另一次是作为平民向武装的执政官们退让。我从这两个时期都获得了最大的收获:从前一个时期,我看到元老院和所有善人们依据元老院的权威为我的安危易服致哀;从后一个时期,元老院、罗马人民以及所有人,无论在私下还是公开场合,都判定若没有我的归来,国家便无法得保安全。

§100

​sed hic meus reditus, pontifices, vestro iudicio continetur. nam si vos me in meis aedibus conlocatis, id quod in omni mea causa semper studiis consiliis auctoritatibus sententiisque fecistis, video me plane ac sentio restitutum; sin mea domus non modo mihi non redditur, sed etiam monumentum praebet inimico doloris mei, sceleris sui, publicae calamitatis, quis erit qui hunc reditum potius quam poenam sempiternam putet? in conspectu prope totius urbis domus est mea, pontifices; in qua si manet illud non monumentum virtutis, sed sepulcrum inimico nomine inscriptum, demigrandum potius aliquo est quam habitandum in ea urbe in qua tropaea de me et de re publica videam constituta.

然而祭司们啊,我的这一归来全系于你们的裁判。因为倘若你们将我安置回我自己的宅第——正如你们在关于我的整个案件中始终以热忱、建策、权威和表决所做的那样——我便清楚看到并体会到自己已完全复权;但倘若我的家园不仅不归还于我,反而为仇敌提供了昭示我的痛苦、他的罪行以及城邦灾难的纪念碑,又有谁会认为这是一种归来,而非一场永恒的刑罚呢?祭司们啊,我的宅邸几乎坐落于全城瞩目之处;倘若留在其中的不是美德的纪念碑,而是刻有仇敌之名的墓碑,那么我宁可迁居他方,也不愿居住在这样一座让我目睹针对我和国家树立起战利品的城邦之中。

§101

an ego tantam aut animi duritiam habere aut oculorum impudentiam possim ut, cuius urbis servatorem me esse senatus omnium adsensu totiens iudicarit, in ea possim intueri domum meam eversam, non ab inimico meo sed ab hoste communi, et ab eodem aedem exstructam et positam in oculis civitatis, ne umquam conquiescere possit fletus bonorum? Sp. Maeli regnum adpetentis domus est complanata, et, quia illud aequum accidisse populus Romanus Maelio iudicavit, nomine ipso Aequimaeli iustitia poenae comprobata est.3 Sp. Cassi domus ob eandem causam est eversa atque in eo loco aedis posita telluris. in Vacci pratis domus fuit M. Vacci, quae publicata est et eversa ut illius facinus memoria et nomine loci notaretur. M. Manlius cum ab ascensu Capitoli Gallorum impetum reppulisset, non fuit contentus benefici sui gloria; regnum adpetisse est iudicatus; ergo eius domum eversam duobus lucis convestitam videtis. quam igitur maiores nostri sceleratis ac nefariis civibus maximam poenam constitui posse arbitrati sunt, eandem ego subibo ac sustinebo, ut apud posteros nostros non exstinctor coniurationis et sceleris sed auctor et dux fuisse videar?

难道我能具有如此冷酷的心肠或如此厚颜无耻的目光,以至于在这样一座元老院在全体赞同下屡次裁定我为其救星的城邦里,能够目睹自己的家园被夷平——不是被我的私仇,而是被公敌所夷平——并且目睹由同一人建造并置于市民眼前的神殿,以致善人们的哀泣永无平息之日?谋求王位的斯普里乌斯·马埃利乌斯的家园被夷为平地,而由于罗马人民裁定这对马埃利乌斯而言是公平合理的结局,刑罚的正当性便通过“马埃利乌斯平地”这一名称本身得到了确证。斯普里乌斯·卡西乌斯的家园出于同样的原因被夷平,并在那处建起大地女神庙。在瓦库斯草地上曾有马尔库斯·瓦库斯的住宅,它被充公并拆毁,以使他的罪行借由该地的记忆和名称而被打上烙印。马尔库斯·曼利乌斯在卡皮托尔山登道击退高卢人的冲击后,并不满足于自己恩泽的荣耀;他被判定谋求王权,因此你们看到他的家园被夷平,为两片圣林所覆盖。那么,难道我们的祖先认为能够对邪恶与罪大恶极的公民施加的最大惩罚,竟要由我来承受与忍耐,以致在我们的后人眼中,我仿佛不是阴谋与罪恶的扑灭者,反倒成了其倡导者与首领吗?

§102

​hanc vero, pontifices, labem turpitudinis et inconstantiae poterit populi Romani dignitas sustinere, vivo senatu, vobis principibus publici consili, ut domus M. Tulli Ciceronis cum domo Fulvi Flacci ad memoriam poenae publice constitutae coniuncta esse videatur?4 M. Flaccus quia cum C. Graccho contra salutem rei publicae fecerat ex senatus sententia est interfectus; eius domus eversa et publicata est; in qua porticum post aliquanto Q. Catulus de manubiis Cimbricis fecit. ista autem fax ac furia patriae cum urbem Pisone et Gabinio ducibus cepisset, occupasset, teneret, uno eodemque tempore et clarissimi viri mortui monumenta delebat et meam domum cum Flacci domo coniungebat, ut, qua poena senatus adfecerat eversorem civitatis, eadem iste oppresso senatu adficeret eum quem patres conscripti custodem patriae iudicassent.

祭司们啊,在元老院健在、你们作为国家评议领袖的时刻,罗马人民的尊严难道能承受这种耻辱与反复无常的污点,以致马尔库斯·图利乌斯·西塞罗的宅邸竟被视为为了作为公定刑罚的纪念而与富尔维乌斯·弗拉库斯的宅邸相联结吗?马尔库斯·弗拉库斯由于与盖约·格拉古一同危害国家安全,依据元老院决议被处死;他的家园被拆毁充公;不久之后,昆图斯·卡图卢斯利用战胜辛布里人的战利品在那片土地上建起了一座柱廊。然而,那个祖国的祸根与狂徒在以皮索和加比尼乌斯为首领攻占、霸占并控制城邦之时,竟在同一时间既摧毁了一位最显赫已故者的纪念物,又将我的宅邸与弗拉库斯的宅邸合二为一,以便在元老院受压迫之际,以元老院曾用来惩治城邦颠覆者的同等刑罚,去惩治被元老院议员们裁定为祖国守护者的人。

语法注4 条
  1. 99dirumpatur licet ista furia atque pestis

    由无人称动词 licet 接虚拟式现在时 dirumpatur 构成的让步从句(省略 ut),意为“纵使那个狂徒祸害气得炸裂”。ista furia atque pestis 是指代克罗狄乌斯的贬损性借喻抽象名词。

  2. 99qui consul togatus armatos vicerim, privatus consulibus armatis cesserim

    关系代词 qui 引导带有原因或特征色彩的从句,谓语使用完成时虚拟式 vicerim 与 cesserim(“因为我曾……因而拯救了国家”)。consul togatus 与 armatos、privatus 与 consulibus armatis 构成了工整的反衬修辞(antithesis)。

  3. 101nomine ipso Aequimaeli iustitia poenae comprobata est

    结合前句 quia illud aequum accidisse populus Romanus Maelio iudicavit(罗马人民裁定此事对马埃利乌斯而言公平合理)所作的词源双关修辞。地名 Aequimaelium 既指马埃利乌斯被夷平的空地(aequum),又暗合刑罚的公平合理(aequum)。

  4. 102ut domus M. Tulli Ciceronis cum domo Fulvi Flacci ad memoriam poenae publice constitutae coniuncta esse videatur

    结果/说明性 ut 从句,用以同位解释前文的 hanc... labem(“这种耻辱……即马尔库斯·图利乌斯·西塞罗的家宅被视为与富尔维乌斯·弗拉库斯的家宅相连”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:99-102