← 西塞罗

论自己的住宅

§94-98

忆念功绩的正当性与为国牺牲的真正美德

西塞罗向祭司们申明自己重提往昔功绩与选择流亡的正当理由,指出正是忍受骨肉分离与家财尽失的剧痛以换取公民与国家的存续,而非冷酷无情的麻木,才构成了真正崇高的德行与荣耀。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§94

​ego vero etiam rei publicae semper interesse putavi me illius pulcherrimi facti, quod ex auctoritate senatus consensu bonorum omnium pro salute patriae gessissem, splendorem verbis dignitatemque retinere,1 praesertim cum mihi uni in hac re publica audiente populo Romano opera mea hanc urbem et hanc rem publicam esse salvam iurato dicere fas fuisset. exstinctum est iam illud maledictum crudelitatis, quod me non ut crudelem tyrannum, sed ut mitissimum parentem omnium civium studiis desideratum, repetitum, arcessitum vident.

相反,我始终认为,由我用言辞来维系那件最辉煌功绩的光彩与尊严,对国家本身而言也是至关重要的——那是我根据元老院的权威并在所有善人的赞同下,为祖国的安危所建树的功业;特别是在这个国家里,唯独我有权在罗马人民的聆听下立誓声明:正是在我的努力下,这座城邦与这个国家才得以保全。那项关于严苛的诽谤如今已经烟消云散,因为他们目睹的不再是一个残暴的僭主,而是一位最温和的父亲,受到全体公民热忱的思念、期盼与召回。

§95

​aliud exortum est: obicitur mihi meus ille discessus: cui ego crimini respondere sine mea maxima laude non possum. quid enim, pontifices, debeo dicere? peccatine conscientia me profugisse? at id quod mihi crimini dabatur non modo peccatum non erat, sed erat res post natos homines pulcherrima. iudicium populi pertimuisse? at id nec propositum ullum fuit, et, si fuisset, duplicata gloria discessissem. bonorum mihi praesidium defuisse? falsum est. me mortem timuisse? turpe est.

另一项指责又浮现出来:我当年的离去被拿来非难我;而对于这一罪名,若不对自己大加颂扬,我是无法作答的。祭司们啊,我究竟应当说些什么呢?难道说我是出于愧疚而潜逃?但被当作罪名加于我身的那件事,不仅不是罪衍,反而是人类诞生以来最辉煌的壮举。难道说我惧怕人民的审判?可是根本没有任何此类审判被提上日程;即使曾有,我也会带着翻倍的荣耀离去。难道说是善人们对我的支持有所欠缺?这是谎言。难道说是我贪生怕死?这是可耻的。

§96

dicendum igitur est id, quod non dicerem nisi coactus, —nihil enim umquam de me dixi sublatius adsciscendae laudis causa potius quam criminis depellendi,—dico igitur, et quam possum maxima voce dico: cum omnium perditorum et coniuratorum incitata vis, duce tribuno plebis, consulibus auctoribus, adflicto senatu, perterritis equitibus Romanis, suspensa ac sollicita tota civitate, non tam in me impetum faceret quam per me in omnis bonos, me vidisse, si vicissem, tenuis rei publicae reliquias, si victus essem, nullas futuras.2 quod cum iudicassem, deflevi coniugis miserae discidium, liberorum carissimorum solitudinem, fratris absentis amantissimi atque optimi casum, subitas fundatissimae familiae ruinas; sed his omnibus rebus vitam anteposui meorum civium, remque publicam concidere unius discessu quam omnium interitu occidere malui. speravi, id quod accidit, me iacentem posse vivis viris fortibus excitari; si una cum bonis interissem, nullo modo posse rem publicam recreari.

因此,我必须陈述一件事,若非迫不得已我是绝不会说的——因为为了博取赞誉而非洗刷罪名,我从未对自己作过任何过高的宣称——因此我说,并且以我能发出的最宏亮声音说:当所有亡命之徒与阴谋分子的嚣张暴力以平民保民官为首领,以执政官们为主谋,在元老院受挫、罗马骑士们惊惧、全体城邦惶惑不安之际,与其说是向我个人发起冲击,不如说是借由我向所有善人发起冲击之时,我清醒地看到,若我获胜,国家所留下的残存将极为微薄;而若我失败,国家将荡然无存。当我作出这一判断后,我痛哭了与可怜妻子的离别,最心爱的儿女们的孤苦无依,不在身边的最慈爱、最优秀的弟弟的厄运,以及根基极稳固的家族的猝然崩塌;但我将我的公民们的生命置于这一切之上,宁愿国家因一人的离去而仆倒,也不愿其因所有人的灭亡而覆灭。我曾期盼——而这也确已成真——伏地不起的我能够被健在的勇士们重新扶起;但若我与善人们一同殒命,国家便绝无可能复兴。

§97

​accepi, pontifices, magnum atque incredibilem dolorem: non nego, neque istam mihi adscisco sapientiam quam non nulli in me requirebant, qui me animo nimis fracto esse atque adflicto loquebantur. an ego poteram, cum a tot rerum tanta varietate divellerer, quas idcirco praetereo quod ne nunc quidem sine fletu commemorare possum, infitiari me esse hominem et communem naturae sensum repudiare? tum vero neque illud meum factum laudabile nec beneficium ullum a me in rem publicam profectum dicerem, si quidem ea rei publicae causa reliquissem quibus aequo animo carerem, eamque animi duritiam, sicut corporis, quod cum uritur non sentit, stuporem potius quam virtutem putarem.

祭司们啊,我承受了巨大而难以置信的痛苦:我并不否认这一点,也绝不把某些人要求于我身上的那种智慧据为己有——那些人常说我意志过于沮丧和消沉。当我被硬生生从如此众多、如此繁杂的事物中剥离时——我之所以略过这些不谈,是因为即便在当下我也无法不落泪地忆及它们——难道我能够否认自己是人,并摈弃人类天性的共同情感吗?倘若我为了国家而舍弃的,竟是我本就能心平气和地失去的事物,那么我绝不会说我当年的举措值得称道,更不会说我曾对国家施予了任何恩惠;而且我会将这种心灵的麻木不仁——正如肉体在被焚烧时毫无知觉一样——视为迟钝麻木而非美德。

§98

suscipere tantos animi dolores, atque ea quae capta urbe accidunt victis stante urbe unum perpeti, et iam se videre distrahi a complexu suorum, disturbari tecta, diripi fortunas, patriae denique causa patriam ipsam amittere, spoliari populi Romani beneficiis amplissimis, praecipitari ex altissimo dignitatis gradu, videre praetextatos inimicos nondum morte complorata arbitria petentis funeris:3 haec omnia subire conservandorum civium causa, atque id cum dolenter adsis non tam sapiens quam ii qui nihil curant, sed tam amans tuorum ac tui quam communis humanitas postulat, ea laus praeclara atque divina est. nam qui ea quae numquam cara ac iucunda duxit animo aequo rei publicae causa deserit, nullam benivolentiam insignem in rem publicam declarat; qui autem ea relinquit rei publicae causa a quibus cum summo dolore divellitur, ei cara patria est, cuius salutem caritati anteponit suorum.

承担心灵如此巨大的痛苦,在城邦屹立未倒之时由一人独力承受唯有城陷时战败者才会遭遇的厄运,眼看着自己被强行从亲人的怀抱中夺走,房屋遭拆毁,财产遭劫掠,最终为了祖国而失去祖国本身,被剥夺罗马人民最丰厚的恩遇,从至高无上的尊严地位上跌落,目睹身着紫边托加的仇敌们在死亡的哀悼尚未结束前便争夺葬礼的包揽权:为了保全公民而经受这一切,并且在痛苦承受这一切之时,并非如那些漠不关心之辈那样“明智”,而是如共同人性所要求的那样深爱亲人与自我——这样的赞誉才是崇高而神圣的。因为,若有人心平气和地为了国家而舍弃自己从未视为珍贵和愉悦之物,他并未向国家昭示任何非凡的善意;但若有人为了国家而甘愿舍弃那些在万般剧痛中被撕扯开的事物,祖国对他而言才是真正珍贵的,他把祖国的安危置于对骨肉亲朋的挚爱之上。

语法注3 条
  1. 94rei publicae semper interesse putavi me illius pulcherrimi facti... splendorem verbis dignitatemque retinere

    非人称动词 interest 支配表示利害主体的属格(rei publicae),并由“对格+不定式”结构(me... retinere)充当其实际主语。对格主语 me 与不定式 retinere 之间夹置了修饰 facti 的 quod 从句以及并列宾语 splendorem... dignitatemque,构成了包孕结构。

  2. 96dico igitur... cum omnium perditorum et coniuratorum incitata vis... me vidisse, si vicissem, tenuis rei publicae reliquias, si victus essem, nullas futuras

    主动词 dico 统领“对格+不定式”结构 me vidisse,而 vidisse 又进一步统领带有省略 esse 的复合不定式(tenuis... reliquias [futuras esse], nullas futuras [esse])。在 dico 与 me vidisse 之间插入了包含多个独立夺格的长大 cum 状语从句。条件从句 si vicissem / si victus essem 在间接引语中对应于表示过去的假设完成条件,修饰 futuras。

  3. 98videre praetextatos inimicos nondum morte complorata arbitria petentis funeris

    分词 petentis 为古体对格复数形式(-īs 等同于 -ēs),作 praetextatos inimicos 的后置定语。短语 arbitria funeris 指承办或料理葬礼的特许权。西塞罗在此指责其仇敌们身着代表政务官身份的紫边托加,却在死亡的哀悼尚未落定时就已争先恐后地争夺其后事的差配包办权。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:94-98