- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:103-107
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗谴责在其故居废墟上建造的柱廊是暴政的象征,并通过揭露曾亵渎良善女神秘仪的克洛狄乌斯其人的伪善,向祭司团论证该处奉献在宗教和法律上皆属无效。
hanc vero in Palatio atque in pulcherrimo urbis loco porticum esse patiemini, furoris tribunici, sceleris consularis, crudelitatis coniuratorum, calamitatis rei publicae, doloris mei defixum indicium ad memoriam omnium gentium sempiternam? quam porticum, pro amore quem habetis in rem publicam et semper habuistis, non modo sententiis sed, si opus esset, manibus vestris disturbare cuperetis, nisi quem forte illius castissimi sacerdotis superstitiosa dedicatio deterret.1
难道你们真能容忍这座柱廊立于帕拉蒂尼山之上、立于城邦最秀美之处,作为保民官的狂怒、执政官的罪恶、阴谋分子的残暴、国家的灾厄以及我的痛苦的固定昭示,留给万邦永世的记忆吗?出于你们对国家所怀有的并且一贯怀有的热爱,若非或许有谁因那位最圣洁祭司的迷信奉献而心存顾忌,你们本不仅愿意用自己的决议,若有必要,甚至会渴望用自己的双手将其拆毁。
O rem quam homines soluti ridere non desinant, tristiores autem sine maximo dolore audire non possint! Publiusne Clodius, qui ex pontificis maximi domo religionem eripuit, is in meam intulit? Huncin vos, qui estis antistites caerimoniarum et sacrorum, auctorem habetis et magistrum publicae religionis? O di immortales!—vos enim haec audire cupio—P. Clodius vestra sacra curat, vestrum numen horret, res omnis humanas religione vestra contineri putat? hic non inludit auctoritati horum omnium qui adsunt summorum virorum, non vestra, pontifices, gravitate abutitur? ex isto ore religionis verbum excidere aut elabi potest? quam tu eodem ore, accusando senatum quod severe de religione decerneret, impurissime taeterrimeque violasti.
噢,这真是一桩让放纵之徒发笑不止、而让严肃之人不闻不悲的事啊!难道从大祭司邸宅中夺去神圣之事的普布利乌斯·克洛狄乌斯,倒将其带入了我的宅邸?难道作为典仪与祭祀主持者的你们,竟将此人奉为公共信仰的创始者与导师吗?不死的神明啊!——因为我渴望你们垂听这些话——难道普布利乌斯·克洛狄乌斯真在乎你们的祭礼,敬畏你们的威严,认为一切人事皆由你们的信仰所维系吗?他难道没有戏弄在场所有这些卓越人士的权威,没有滥用你们祭司的庄严吗?从那张嘴里难道还能吐出或漏出信仰之词吗?正是你用同一张嘴,通过指控元老院就宗教事务作出了严厉决议,以最不洁、最可憎的方式玷污了神圣。
aspicite, pontifices, hominem religiosum et, si vobis videtur, quod est bonorum pontificum, monete eum modum quendam esse religionis: nimium esse superstitiosum non oportere. quid tibi necesse fuit anili superstitione, homo fanatice, sacrificium quod alienae domi fieret invisere? quae autem te tanta mentis imbecillitas tenuit ut non putares deos satis posse placari nisi etiam muliebribus religionibus te implicuisses? quem umquam audisti maiorum tuorum, qui et sacra privata coluerunt et publicis sacerdotiis praefuerunt, cum sacrificium bonae deae fieret interfuisse? neminem, ne illum quidem qui caecus est factus. ex quo intellegitur multa in vita falso homines opinari, cum ille, qui nihil viderat sciens quod nefas esset, lumina amisit, istius, qui non solum aspectu sed etiam incesto flagitio et stupro caerimonias polluit, poena omnis oculorum ad caecitatem mentis est conversa. hoc auctore tam casto, tam religioso, tam sancto, tam pio potestis, pontifices, non commoveri, cum suis dicat se manibus domum civis optimi evertisse et eam isdem manibus consecrasse?
祭司们啊,请看这位虔敬之人;倘若你们认为妥当——这也是称职祭司的本分——就请告诫他:宗教自有其度,过分迷信实属不当。你这个狂乱之人,到底有何必要怀着老妪般的迷信,去窥探在别人宅邸中举行的祭礼?究竟是怎样一种巨大的心智软弱攫住了你,竟让你认为若不插足女性的宗教仪式,神明就无法得到充分安抚?在那些既操持私家祭礼又执掌公职祭司之位的你的先祖中,你曾听说过有谁在举行良善女神的祭祀时在场吗?一个也没有,甚至连那位双目失明之人也不曾有过。由此可见,人们在生活中怀有许多错误的看法;因为那位并未故意窥视非法之物的人失去了视力,而这个不仅以目光、更以不伦罪行与奸淫玷污了典仪的人,本该承受的所有眼疾之刑,却全数转化为了心智的盲目。面对这样一位如此纯洁、如此虔敬、如此神圣、如此笃诚的倡导者,当他说出是他亲手拆毁了一位最优秀公民的住宅并以同一双手将其奉献时,祭司们啊,你们难道还能不为之动容吗?
quae tua fuit consecratio? tuleram, inquit, ut mihi liceret. quid? non exceperas ut, si quid ius non esset rogari, ne esset rogatum?2 ius igitur statuetis esse unius cuiusque vestrum sedis, aras, focos, deos penatis subiectos esse libidini tribuniciae? in quem quisque per homines concitatos inruerit, quem impetu perculerit, huius domum non solum adfligere, quod est praesentis insaniae quasi tempestatis repentinae, sed etiam in posterum tempus sempiterna religione obligare?
你的奉献算是什么奉献?他说:“我通过了提案,使我有权这样做。”怎么?难道你没有附加例外条款:若有任何依法不得提请表决之事,便视同未曾提出?难道你们竟要判定,你们每个人的住宅、祭坛、灶膛、家神,都受制于保民官的纵欲是符合法理的吗?难道判定某人通过被煽动的暴民冲向谁、以暴力将其击倒,便不仅可以摧毁其住宅——这不过是一时疯狂的表现,犹如一场突来的暴风雨——而且还能在未来岁月中以永久的宗教义务将其束缚,这是符合法理的吗?
equidem sic accepi, pontifices, in religionibus suscipiendis caput esse interpretari quae voluntas deorum immortalium esse videatur; nec est ulla erga deos pietas nisi sit honesta de numine eorum ac mente opinio, ut expeti nihil ab iis, quod sit iniustum atque inhonestum, iustum aut honestum arbitrere. hominem invenire ista labes, tum cum omnia tenebat, neminem potuit cui meas aedis addiceret, cui traderet, cui donaret. ipse cum loci illius, cum aedium cupiditate flagraret ob eamque causam unam funesta illa rogatione sua vir bonus dominum se in meis bonis esse voluisset, tamen illo ipso in furore suo non est ausus meam domum, cuius cupiditate inflammatus erat, possidere: deos immortalis existimatis, cuius labore et consilio sua ipsi templa tenuerunt, in eius domum adflictam et eversam per hominis sceleratissimi nefarium latrocinium inmigrare voluisse?3
祭司们啊,我确实领受过这样的教诲:在承担宗教事务时,最关键的是去阐释不死神明的意愿究竟显现为何;除非对他们的神威与心智怀有高尚的见解,以至于你认为绝没有任何不公且不名誉之事会被他们视作正当或光荣而加以索求,否则对神明便谈不上任何虔敬。那个祸根在掌控一切之时,也未能找到任何人可以让他将我的宅邸判给、移交或赠与。他自己虽对那处地点、对那栋宅邸燃烧着贪欲,并仅因这一缘故,这位善人便企图通过他那灾难性的提案成为我财产的主人,然而就在他那狂乱之中,他也不敢真正占有那座令他贪欲中烧的我的家园。难道你们认为,不死神明自己正是凭借某人的辛劳与谋略才得以保全自身神殿,却会愿意迁入此人因一个罪大恶极之徒的罪恶抢掠而受毁被夷平的宅邸之中吗?
- 103quam porticum, pro amore quem habetis in rem publicam et semper habuistis, non modo sententiis sed, si opus esset, manibus vestris disturbare cuperetis, nisi quem forte illius castissimi sacerdotis superstitiosa dedicatio deterret.
混合条件句结构:主句使用 cuperetis(未完成过去时虚拟式,表示与现在事实相反的愿望或反事实假设),而由 nisi 引导的从句则使用 deterret(现在时直陈式)。这在反事实的主干基调中引入了一个现实的顾虑(“除非真有人被那场奉献所吓退”)。
- 106non exceperas ut, si quid ius non esset rogari, ne esset rogatum?
典型的罗马立法程式结构:主节 non exceperas(“你难道没有附加例外条项”)统摄名词性/条款从句 ut... ne esset rogatum(“则该事项应被视同未曾提出”),其中嵌套条件从句 si quid ius non esset rogari(“若提请表决任何事项系属违法”)。rogari 为被动不定式,全句体现了罗马法律中对非法提案预设无效条款的格式化表达。
- 107deos immortalis existimatis, cuius labore et consilio sua ipsi templa tenuerunt, in eius domum adflictam et eversam per hominis sceleratissimi nefarium latrocinium inmigrare voluisse?
关系从句倒置(hyperbaton):关系分句 cuius labore et consilio... 先于其先行词 in eius domum 出现。全句的主干是由 existimatis 统摄的宾格加不定式结构 deos immortalis... inmigrare voluisse(“不死的神明竟会愿意迁入……的宅邸”),cuius 预先指代了后文 eius 所代表的西塞罗本人。
