- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:88-93
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗将受雇的暴民与真正的罗马人民区分开来,阐明自己在缺乏公权力保护下避免内战流血而退让的合理性,并借近亲相通的典故尖锐回击克洛狄乌斯对其自夸的讥讽。
ac si me populus Romanus, incitatus iracundia aut invidia, e civitate eiecisset idemque postea mea in rem publicam beneficia recordatus se conlegisset, temeritatem atque iniuriam suam restitutione mea reprehendisset, tamen profecto nemo tam esset amens qui mihi tale populi iudicium non dignitati potius quam dedecori putaret esse oportere. nunc vero cum me in iudicium populi nemo omnium vocarit, condemnari non potuerim qui accusatus non sim, denique ne pulsus quidem ita sim ut, si contenderem, superare non possem, contraque a populo Romano semper sim defensus, amplificatus, ornatus, quid est qua re quisquam mihi se ipsa populari ratione anteponat?
而且,即使罗马人民由于愤怒或嫉妒的煽动,曾将我驱逐出国家,而同一批人民随后又记起我为共和国所建的功绩,重新恢复理智,通过我的复权来谴责他们自己的轻率与不义,也绝不会有任何人疯狂到认为人民的这一判决对我而言不应带来尊严而非耻辱。然而事实上,既然所有人中从未有人将我传唤至人民的法庭,我既未被控告便不可能被定罪,而且我也根本不是在若作抗争便无法得胜的绝境中被驱逐,反而始终受到罗马人民的捍卫、拔擢和嘉奖,那么又有何理由让任何人就在这“平民路线”本身上把自己置于我之上呢?
an tu populum Romanum esse illum putas qui constat ex iis qui mercede conducuntur, qui impelluntur ut vim adferant magistratibus, ut obsideant senatum, optent cotidie caedem, incendia, rapinas? quem tu tamen populum nisi tabernis clausis frequentare non poteras, cui populo duces Lentidios, Lollios, Plaguleios, Sergios praefeceras. O speciem dignitatemque populi Romani, quam reges, quam nationes exterae, quam gentes ultimae pertimescant, multitudinem hominum ex servis, ex conductis, ex facinerosis, ex egentibus congregatam!
抑或,你竟认为罗马人民就是那些由雇金收买、被驱使去向政务官施暴、包围元老院、每日企盼杀戮、纵火和抢掠之人所构成的群氓吗?然而,若不强行关闭店铺,你就无法聚集起这批“人民”,而且你还给这帮“人民”指派了伦蒂狄乌斯辈、洛利乌斯辈、普拉古莱乌斯辈和塞尔吉乌斯辈作为头目。啊,这就是令诸王、异邦乃至极远部族所畏惧的罗马人民的威容与尊严吗——由奴隶、雇工、歹徒和乞丐拼凑而成的一群乌合之众!
illa fuit pulchritudo populi Romani, illa forma quam in campo vidisti tum cum etiam tibi contra senatus totiusque Italiae auctoritatem et studium dicendi potestas fuit. ille populus est dominus regum, victor atque imperator omnium gentium, quem illo clarissimo die, scelerate, vidisti tum cum omnes principes civitatis, omnes homines ordinum atque aetatum omnium suffragium se non de civis sed de civitatis salute ferre censebant, cum denique homines in campum non tabernis sed municipiis clausis venerant.
那才是罗马人民的壮美,那才是你在马尔斯广场上所见到的庄严形象,即便在那时,顶着元老院和全意大利的权威与热情,你也依然拥有发表演说的权力。恶贼啊,你在那无比辉煌的一天所目睹的那个主宰诸王、战胜并号令一切民族的人民,正是全城邦的首领、各个等级与年龄的所有人,都认为自己投下的不是关乎一个公民、而是关乎国家存亡的一票之时,当人们终于不是因为商铺停业、而是因为整个自治市倾城而出涌入广场之时的那个伟大人民。
hoc ego populo, si tum consules aut fuissent1 in re publica aut omnino non fuissent, nullo labore tuo praecipiti furori atque impio sceleri restitissem. sed2 publicam causam contra vim armatam sine publico praesidio suscipere nolui, non quo mihi P. Scipionis, fortissimi viri, vis in ti. Graccho, privati hominis, displiceret, sed Scipionis factum statim P. Mucius consul, qui in gerenda re putabatur fuisse segnior, gesta multis senatus consultis non modo defendit, sed etiam ornavit: mihi aut te interfecto cum consulibus, aut te vivo et tecum et cum illis armis decertandum fuit.
依靠这一人民,如果在当时国家中存在着真正的执政官,或者干脆根本没有执政官,我本可毫不费力地抗击你那鲁莽的疯狂与不敬的罪行。但我绝不愿在缺乏公权力保护的情况下,以公理去对抗武装暴力;这并非因为我反感最勇敢之士、身为平民的普布利乌斯·西庇阿针对提比略·格拉古所施加的暴力,而是因为在西庇阿采取行动后,那位在处置政务上被认为较为怠惰的执政官普布利乌斯·穆基乌斯,随即通过多项元老院决议不仅捍卫、更褒奖了他的举措;而对我而言,若将你杀死,我便不得不与执政官们以武器决战,若让你活命,我则必须同时与你及他们浴血交锋。
erant eo tempore multa etiam alia metuenda. ad servos medius fidius res publica venisset; tantum homines impios ex vetere illa coniuratione inustum nefariis mentibus bonorum odium tenebat. hic tu me etiam gloriari vetas; negas esse ferenda quae soleam de me praedicare, et homo facetus inducis etiam sermonem urbanum ac venustum, me dicere solere esse me Iovem, eundemque dictitare Minervam esse sororem meam. non tam insolens sum, quod Iovem esse me dico, quam ineruditus, quod Minervam sororem Iovis esse existimo; sed tamen ego mihi sororem virginem adscisco, tu sororem tuam virginem esse non sisti. sed vide ne tu te soleas Iovem dicere, quod tu iure eandem sororem et uxorem appellare possis.
在那个时刻,还有许多其他危险值得畏惧。凭赫拉克勒斯起誓,国家本会沦落入奴隶之手;自当年那场陈年阴谋以来烙印在邪恶心底的对善人的巨大仇恨,是如此强烈地支配着那些不敬之人! 此时你竟还禁止我夸耀,宣称我惯于谈论自己的那些话令人无法容忍;而且你自命机智,竟还搬出一套自以为风趣优雅的说辞,称我惯于自夸为朱庇特,并屡屡坚称密涅瓦是我的姐妹。我若自称朱庇特,其狂妄倒远不如认为密涅瓦是朱庇特的姐妹那般缺乏教养;然而,我为自己认下的毕竟是一位童贞的姐妹,而你却未曾容许你的姐妹保持童贞。但你且当心,你自己是否才惯于自称朱庇特,因为你才名正言顺地能将同一个女人既唤作姐妹又唤作妻子。
et quoniam hoc reprehendis, quod solere me dicas de me ipso gloriosius praedicare, quis umquam audivit cum ego de me nisi coactus ac necessario dicerem? nam si, cum mihi furta largitiones libidines obiciuntur, ego respondere soleo meis consiliis periculis laboribus patriam esse servatam, non tam sum existimandus de gestis rebus gloriari quam de obiectis confiteri.3 sed si mihi ante haec durissima rei publicae tempora nihil umquam aliud obiectum est nisi crudelitas eius unius temporis, cum a patria perniciem depuli, quid? me huic maledicto utrum non respondere an demisse respondere decuit?
既然你指责此事,宣称我惯于过于夸耀地谈论自己,那么除了被迫和出于必要之时,又有谁曾听我谈论过自己?因为,如果在被指控盗窃、行贿和放荡之时,我习惯于回答说祖国是凭借我的谋划、艰险与辛劳而得救的,那么我不应被视为在夸耀功绩,而应被视为在变相供认指控。但是,如果在这场国家最严峻的危机之前,除了我在将毁灭从祖国驱离的那一刻所展现的所谓“严苛”之外,从未有人对我提出过任何其他指控,那么又当如何?难道我面对这种诽谤,本应默不作声,抑或是低声下气地作答吗?
- 91hoc ego populo, si tum consules aut fuissent in re publica aut omnino non fuissent
hoc populo 为手段或依凭夺格(“依靠这一人民”)。条件从句中的 aut fuissent ... aut omnino non fuissent 为表示过去与事实相反的虚拟语气,构成互斥的选择:“如果在国家中当时存在着真正的执政官,或者干脆根本没有执政官”。这揭示了当时执政官皮索与加比尼乌斯消极且带有敌意、使公权力形同虚设乃至倒戈的反常局面。
- 91non quo mihi P. Scipionis, fortissimi viri, vis in ti. Graccho, privati hominis, displiceret, sed
non quo + 虚拟语气(displiceret)为否定理由的惯用句式(“并非因为我反感……”),后文由 sed 引出真正的缘由。privati hominis 为属格,尽管被其他词语隔开(超步法 hyperbaton),仍同格修饰 P. Scipionis,强调西庇阿当时是以无官方职权的私人身份行事。
- 93non tam sum existimandus de gestis rebus gloriari quam de obiectis confiteri
non tam A quam B(“与其说是A,不如说是B”)构成了一个归谬论证。如果西塞罗是在被控贪污、渎职等道德罪名时以拯救国家的功劳作答,那确实会被视为顾左右而言他的变相认罪(confiteri);但既然敌手唯一指责他的只有当年粉碎阴谋时的“严苛”,那么申明救国功绩便是正当且必要的答辩,而非虚荣的自我吹嘘。
