← 西塞罗

论自己的住宅

§83-87

历史上流亡先例与公民权的保持

西塞罗将自己的流亡与复权与克洛狄乌斯之父的失势及历史上英雄流亡的先例进行对比,论证自己的公民权从未在法律上丧失,且此番劫难反而使他的声名流芳百世。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§83

​quaere haec ex Clodio, scriptore legum tuarum, iube adesse; latitat omnino, sed, si requiri iusseris, invenient hominem apud sororem tuam occultantem se capite demisso. sed si patrem tuum, civem medius fidius egregium dissimilemque vestri, nemo umquam sanus exsulem appellavit, qui, cum de eo tribunus plebis promulgasset, adesse propter iniquitatem illius Cinnani temporis noluit, eique imperium est abrogatum —si in illo poena legitima turpitudinem non habuit propter vim temporum, in me, cui dies dicta numquam est, qui reus non fui, qui numquam sum a tribuno plebis citatus, damnati poena esse potuit, ea praesertim quae ne in ipsa quidem rogatione praescripta est?

向你的法律起草者克洛狄乌斯询问这些事吧,命令他出席;他完全躲藏了起来,但如果你下令搜寻,他们就会在你姐妹家中找到这个低垂着头躲藏的家伙。但是,如果从来没有任何理智之人称你的父亲为流亡者——凭赫拉克勒斯起誓,他是位卓越的公民,与你们全然不同——当保民官公布关于他的法案时,由于那个辛那时代的不公,他不愿出席,其统帅权因而被废除;如果在他的案例中,由于时局的暴力,合法的惩罚并未带来任何耻辱,那么对我这个从未被指定受审日期、从未成为被告、从未被保民官传唤的人而言,难道竟能承受已定罪者的刑罚吗,尤其是那种连在法案本身中都未曾规定的刑罚?

§84

ac vide quid intersit inter illum iniquissimum patris tui casum et hanc fortunam condicionemque nostram. patrem tuum, civem optimum, clarissimi viri filium, qui si viveret, qua severitate fuit,1 tu profecto2 non viveres, L. Philippus censor avunculum suum praeteriit in recitando senatu. nihil enim poterat dicere qua re rata non essent quae erant acta in ea re publica, in qua se illis ipsis temporibus censorem esse voluisset: me L. Cotta, homo censorius, in senatu iuratus dixit se, si censor tum esset cum ego aberam, meo loco senatorem recitaturum fuisse.3

再看看你父亲那极其不公的遭遇与我们当下的命运和境况之间有何差异。你的父亲是位极优秀的公民,极其显赫之人的儿子——如果他还在世,以他当年的严厉,你必定活不到今天——监察官卢基乌斯·腓力普斯在宣读元老院名单时略过了他这位自己的舅父。因为他无法说明,为何在那个他自己偏偏意愿在此期间担任监察官的共和国中所实施的作为,竟会是无效的;但关于我,曾任监察官的卢基乌斯·科塔在元老院宣誓声明,如果在我缺席时他是监察官,他本会在我原有的席次上宣布我为元老院议员。

§85

​quis in meum locum iudicem subdidit? quis meorum amicorum testamentum discessu meo fecit qui mihi non idem tribuerit quod si adessem? quis me non modo civis, sed socius recipere contra tuam legem et iuvare dubitavit? denique universus senatus, multo ante quam est lata lex de me, gratias agendas censuit civitatibus iis quae M. Tullium—tantumne? immo etiam—civem optime de re publica meritum, recepissent. et tu unus pestifer civis eum restitutum negas esse civem quem eiectum universus senatus non modo civem, sed etiam egregium civem semper putavit?

有谁取代了我原本的法官席位?我的哪位朋友在我离去后立下遗嘱,而未曾给予我如同我在场时一样的馈赠?哪位公民,甚至哪位同盟者,曾犹豫过违反你的法律而接纳我并资助我?最后,全体元老院早在关于我的法律通过之前很久,就决议应当向那些接纳了马尔库斯·图利乌斯——仅此而已吗?不,更是接纳了——为共和国立下至高功勋之公民的各城邦致谢。而你这个孤零零的祸害公民,难道竟敢否定一位在被逐出时全体元老院始终不仅视为公民、更视为卓越公民的人,在复权之后是公民吗?

§86

​at vero, ut annales populi Romani et monumenta vetustatis loquuntur, Kaeso ille Quinctius et M. Furius Camillus et C. Servilius Ahala, cum essent optime de re publica meriti, tamen populi incitati vim iracundiamque subierunt, damnatique comitiis centuriatis cum in exsilium profugissent, rursus ab eodem populo placato sunt in suam pristinam dignitatem restituti. quod si his damnatis non modo non imminuit calamitas clarissimi nominis gloriam, sed etiam honestavit (nam etsi optabilius est cursum vitae conficere sine dolore et sine iniuria, tamen ad immortalitatem gloriae plus adfert desideratum esse a suis civibus quam omnino numquam esse violatum), mihi sine ullo iudicio populi profecto, cum amplissimis omnium iudiciis restituto, maledicti locum aut criminis obtinebit?4

然而,正如罗马人民的历史编年和古代典籍所昭示的那样,著名的凯索·昆克提乌斯、马尔库斯·富里乌斯·卡米卢斯和盖乌斯·塞尔维利乌斯·阿哈拉,尽管为共和国建立了卓越功勋,却依然承受了被煽动的民众的暴力与怒火;他们在百人队大会上被定罪并逃亡流放之后,又被平息了怒气的同一批人民恢复了原有的尊严。如果对这些被定罪之人而言,灾难不仅没有削损显赫姓氏的荣耀,反而增添了光彩(因为,尽管毫无痛苦与不公地走完人生历程更为令人向往,但对于荣耀的永恒而言,被自己的公民同胞所思念,比完全从未受过侵犯带来更多益处),那么对于在未经人民任何审判的情况下离去、并在所有人最隆重的裁决下复权的我,这场灾祸难道会成为毁谤或罪责的口实吗?

§87

​fortis et constans in optima ratione civis P. Popilius semper fuit; tamen eius in omni vita nihil est ad laudem inlustrius quam calamitas ipsa; quis enim iam meminisset eum bene de re publica meritum, nisi et ab improbis expulsus esset et per bonos restitutus? Q. Metelli praeclarum imperium in re militari fuit, egregia censura, omnis vita plena gravitatis; tamen huius viri laudem ad sempiternam memoriam temporis calamitas propagavit. quod si illis, qui expulsi sunt inique, sed tamen legibus, reducti inimicis interfectis rogationibus tribuniciis, non auctoritate senatus, non comitiis centuriatis, non decretis Italiae, non desiderio civitatis, iniuria inimicorum probro non fuit, in me, qui profectus sum integer, afui simul cum re publica, redii cum maxima dignitate te vivo, fratre tuo alieno, altero consule reducente, altero patiente, tuum scelus meum probrum putas esse oportere?

普布利乌斯·波皮利乌斯在最高原则上始终是位勇敢而坚定的公民;然而在他的一生中,对于其赞誉而言,没有什么是比灾难本身更加辉煌的;因为若非他既被恶人驱逐、又通过善人得以复权,现在又有谁还会记得他曾为共和国立下功劳?昆图斯·梅特路斯在军事上拥有卓越的统帅权,在监察官任上有杰出的政绩,整个人生充满庄严;然而正是时代的灾难将此人的赞誉延展至永久的记忆之中。如果对于那些虽属不公、却终究是依法律被驱逐,并在仇敌被杀之后依靠保民官法案而非元老院权威、非百人队大会、非意大利的各项法令、非国家的思念而被迎回的人而言,仇敌的不公未曾成为耻辱,那么对于完好无损地离去、与共和国一同缺席、并在你尚在人世、你的兄弟反对、一位执政官主持归还、另一位执政官隐忍默认之下以极高尊严归来的我,你竟认为你的罪行应当成为我的耻辱吗?

语法注4 条
  1. 84qua severitate fuit

    性质夺格,表描述与原因,意为“以其当年的严厉”,用以说明紧随其后的反事实条件结论“tu profecto non viveres”(你必定活不到今天)。

  2. 84profecto

    动词proficiscor的完成分词阳性与格单数,修饰mihi(意为“对离去的我而言”),而非同形的副词profecto(“确实”)。它与下文的restituto形成对仗,并与后文的“qui profectus sum”遥相呼应。

  3. 84se, si censor tum esset cum ego aberam, meo loco senatorem recitaturum fuisse

    间接引语中过去反事实条件句的归结从句。直接引语中的虚拟式过去完成时(recitavissem)在宾格加不定式结构中转换为将来分词加fuisse(recitaturum fuisse)。

  4. 86mihi sine ullo iudicio populi profecto, cum amplissimis omnium iudiciis restituto, maledicti locum aut criminis obtinebit?

    主语calamitas从前句('quod si his damnatis non modo non imminuit calamitas...')承接而来,支配主动词obtinebit,形成了主语承前省略并与主干动词相隔的结构。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:83-87