← 西塞罗

论自己的住宅

§78-82

剥夺公民权的法理不可能性与苏拉的先例

西塞罗阐明罗马公民权绝不能违背当事人意愿而经由任何民众法令被剥夺的宪制法权,援引苏拉亦无法剥夺沃拉泰拉公民权的先例,揭露克洛狄乌斯对其剥夺公民权程序的虚伪、非法以及法案本身的法理缺陷。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§78

​quin etiam si decemviri sacramentum in libertatem iniustum iudicassent, tamen, quotienscumque vellet quis, hoc in genere solo rem iudicatam referri posse1 voluerunt; civitatem vero nemo umquam ullo populi iussu amittet invitus. qui cives Romani in colonias Latinas proficiscebantur fieri non poterant Latini, nisi erant auctores facti nomenque dederant: qui erant rerum capitalium condemnati non prius hanc civitatem amittebant quam erant in eam recepti, quo vertendi, hoc est mutandi, soli causa venerant. id autem ut esset faciundum, non ademptione civitatis, sed tecti et aquae et ignis interdictione faciebant.

不仅如此,哪怕十人法官判定要求自由的诉讼担保金为不合法,先辈们仍然规定,唯独在此类诉讼中,无论何人何时提出意愿,已判决的案件均可重新提起审理;然而关于公民权,绝无任何人会因民众的任何指令而违背本愿地丧失之。前往拉丁殖民地的罗马公民,若非本人授权同意并亲自登记姓名,便不能成为拉丁人;那些在死罪审判中被定罪之人,在被他们为了转换——即变更——土地而前往的城邦接纳之前,并未丧失此罗马公民权。而为了使此事必须履行,先辈们并非通过剥夺公民权,而是通过剥夺住所、水和火的禁令来实现的。

§79

​populus Romanus L. Sulla dictatore ferente comitiis centuriatis municipiis civitatem ademit: ademit eisdem agros. de agris ratum est; fuit enim populi potestas; de civitate ne tam diu quidem valuit quam diu illa Sullani temporis arma valuerunt. an vero Volaterranis, cum etiam tum essent in armis, L. Sulla victor re publica reciperata comitiis centuriatis civitatem eripere non potuit, hodieque Volaterrani non modo cives, sed etiam optimi cives fruuntur nobiscum simul hac civitate: consulari homini P. Clodius eversa re publica civitatem adimere potuit concilio advocato, conductis operis non solum egentium, sed etiam servorum, Fidulio principe, qui se illo die confirmat Romae non fuisse?

罗马人民在狄克推多卢基乌斯·苏拉的提议下,曾在百人队大会上剥夺了各自治市的公民权,同时也剥夺了他们的土地。关于土地的决议得到了确立,因为人民拥有此项权力;然而关于公民权的决议,其有效的时间甚至没有苏拉时代的武装力量维持得久。难道战胜者卢基乌斯·苏拉在收复共和国之后,在百人队大会上尚且未能剥夺沃拉泰拉居民的公民权——即使他们当时仍在武装反抗,而且今日沃拉泰拉居民不仅作为公民、更是作为最优秀的公民与我们共同享有这一公民权——而普布利乌斯·克洛狄乌斯在颠覆共和国之后,通过召集平民大会,不仅雇佣赤贫者甚至雇佣奴隶充当劳力,以亲口声明当天不在罗马的菲杜利乌斯为首位投票人,就能够剥夺一位前执政官的公民权吗?

§80

​quod si non fuit, quid te audacius, qui eius nomen incideris? quid desperatius, qui ne ementiendo quidem potueris auctorem adumbrare meliorem? sin autem is primus scivit, quod facile potuit, qui propter inopiam tecti in foro pernoctasset,2 cur non iuret se Gadibus fuisse, cum tu te fuisse Interamnae probaveris? hoc tu igitur, homo popularis, iure munitam civitatem et libertatem nostram putas esse oportere, ut, si tribuno plebis rogante velitis ivbeatisne3 Fidulii centum se velle et iubere dixerint, possit unus quisque nostrum amittere civitatem? tum igitur maiores nostri populares non fuerunt, qui de civitate et libertate ea iura sanxerunt quae nec vis temporum nec potentia magistratuum nec praetorum decreta nec denique universi populi Romani potestas, quae ceteris in rebus est maxima, labefactare possit.

如果他当时确实不在,那么还有谁比刻下他名字的你更大胆?还有谁比即使捏造谎言也无法勾勒出一位更得体支持者的你更走投无路?但若是他第一个投票赞成——这完全可能,因为他因无处容身而在广场过夜——那么当你证明自己当时身在因特拉姆纳时,他为何不能发誓说自己身在加德斯?因此,你这位平民之友竟认为我们的公民权与自由理应受到这样的法律保障:即只要保民官提问: 你们是否意愿并下令,一百个菲杜利乌斯声称他们意愿并下令,我们当中的任何人便能够丧失公民权?那么我们的先辈就不是平民之友了吗?他们就公民权与自由确立了这些法则,使得无论时局的暴力、政务官的强权、裁判官的法令,抑或全体罗马人民在其他事务上至高无上的权力,都绝无法撼动这些法则。

§81

​at tu etiam, ereptor civitatis, legem de iniuriis publicis tulisti Anagnino nescio cui Menullae pergratam, qui tibi ob eam legem statuam in meis aedibus posuit, ut locus ipse in tanta tua iniuria legem et inscriptionem statuae refelleret; quae res municipibus Anagninis multo maiori dolori fuit quam quae idem ille gladiator scelera Anagniae fecerat.

然而,你这位公民权的强盗,还提出了一项关于公共不法行为的法律,极大地讨好了阿纳尼亚的某个叫梅努拉的人,此人因该法在我的住宅中为你树立了一座雕像,以至于在面对你如此巨大的不法行径时,这一地点本身就驳斥了该法以及雕像上的铭文;此事给阿纳尼亚的自治市居民带来的痛苦,远甚于那同一名角斗士当年在阿纳尼亚所犯下的罪行。

§82

​quid? si ne scriptum quidem umquam est in ista ipsa rogatione, quam se Fidulius negat scivisse, tu autem, ut acta tui praeclari tribunatus hominis dignitate cohonestes, auctorem amplexeris—sed tamen, si nihil de me tulisti quo minus essem non modo in civium numero, sed etiam in eo loco in quo me honores populi Romani conlocarunt, tamenne eum tua voce violabis quem post nefarium scelus consulum superiorum tot vides iudiciis senatus, populi Romani, Italiae totius honestatum, quem ne tunc quidem cum aberam negare poteras esse tua lege senatorem? ubi enim tuleras ut mihi aqua et igni interdiceretur?4 quod C. Gracchus de P. Popilio, Saturninus de Metello tulit, homines seditiosissimi de optimis ac fortissimis civibus: non ut esset interdictum, quod ferri non poterat, tulerunt, sed ut interdiceretur. Vbi cavisti ne meo me loco censor in senatum legeret? quod de omnibus, etiam quibus damnatis interdictum est, scriptum est in legibus.

怎么说呢?如果在那份连菲杜利乌斯都否认曾投票赞成的法案中,根本就未曾写明此类内容——而你为了用此人的尊严来抬高你那显赫保民官任期的作为,却欣然认领此人为支持者——可即便如此,假若你未曾提出任何剥夺我身为公民之列乃至剥夺我处于罗马人民的荣衔所安置之地位的条款,那么对于这位在前任执政官们犯下滔天罪行之后你目睹其受到元老院、罗马人民以及全意大利如此多裁决荣宠之人,对于这位甚至在我不在场的那时你也无法否认其依你自身法律仍是元老院议员之人,你难道还要用你的声音去侵犯他吗?因为你究竟在何处曾提议剥夺我的水和火?这正是盖乌斯·格拉古针对普布利乌斯·波皮利乌斯、萨图尔尼努斯针对梅特路斯——那些最为叛逆之徒针对最优秀、最英勇的公民——所提议的:他们并非提议“已经被禁绝”(这是无法被提议的),而是提议“应当被禁绝”。你又究竟在何处曾规定监察官不得将我列入元老院原有的席次?而这项规定在诸法律中针对所有人——即便针对那些在定罪后被剥夺水火之人——都是明文写就的。

语法注4 条
  1. 78rem iudicatam referri posse

    属于“宾格加不定式”结构,其中 rem iudicatam(已决案件事项)作被动不定式 referri(被重新提起审理)的逻辑主语。在罗马法中,已判决事项原则上具有既判力而不得翻案,但在涉及人身自由的诉讼中,依据“偏向自由原则(favor libertatis)”,唯独允许反复重新申请审理。

  2. 80qui propter inopiam tecti in foro pernoctasset

    由关系代词 qui 引导的关系从句,动词使用了过去完成时虚拟式 pernoctasset(pernoctavisset 的缩略形式)。此处虚拟式属于表特征的关系从句,兼具原因意味(“既然他因无处存身而在广场露宿,自然能够……”)。

  3. 80velitis ivbeatisne

    平民保民官在平民大会或部落大会上向民众提出法案(rogatio)表决时的传统官方套话(velitis iubeatisne,“你们是否意愿并下令”)。两个动词均为现在时虚拟式,词尾附加疑问小词 -ne。

  4. 82non ut esset interdictum, quod ferri non poterat, tulerunt, sed ut interdiceretur

    过去完成时被动虚拟式 ut esset interdictum(“如同已被禁绝一般”)与未完成时虚拟式 ut interdiceretur(“使之被禁绝”)在句法上的鲜明对比。西塞罗借此指出立法形式上的重大违宪缺陷:合法的先例(如格拉古与萨图尔尼努斯)均采用面向未来的命令从句(即规定自此予以禁绝),而克洛狄乌斯却非法采用了溯及既往的追认形式(将尚未判决之事直接表述为既成事实),而这在法理上是不可提议的(quod ferri non poterat)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:78-82