- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:74-77
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗列举了骑士阶层、书记官、各社团以及全意大利对其归来的热烈支持与庆贺,指出自身从未经过合法的司法审判,并援引罗马自古以来非经本人同意不得剥夺公民权的法律原则,论证克洛狄乌斯行动的全然非法性。
proximus est huic dignitati ordo equester: omnes omnium publicorum societates de meo consulatu ac de meis rebus gestis amplissima atque ornatissima decreta fecerunt. scribae, qui nobiscum in rationibus monumentisque publicis versantur, non obscurum de meis in rem publicam beneficiis suum iudicium decretumque esse voluerunt. nullum est in hac urbe conlegium, nulli pagani aut montani, quoniam plebei quoque urbanae maiores nostri conventicula et quasi concilia quaedam esse voluerunt, qui non amplissime non modo de salute mea sed etiam de dignitate decreverint.
紧随这一尊贵等级之后的是骑士阶层:各项公共税收的所有包税公司,都就我的执政官任期与我的功绩作出了极其崇高而荣耀的决议。那些与我们一同处理公共账目与档案的书记官们,也希望自己就我对国家的功劳所作的裁决与决议昭然若揭。在这座城里没有任何社团,没有任何辖区居民或山地居民聚落——因为我们的先辈同样希望城里的平民拥有聚会和某种议事机构——未曾不仅为了我的安全、更为了我的尊严作出最崇高的决议。
nam quid ego illa divina atque immortalia municipiorum et coloniarum et totius Italiae decreta commemorem, quibus tamquam gradibus mihi videor in caelum ascendisse, non solum in patriam revertisse? ille vero dies qui fuit cum te, P. Lentule, legem de me ferente populus Romanus ipse vidit sensitque quantus et quanta dignitate esset! constat enim nullis umquam comitiis campum Martium tanta celebritate, tanto splendore omnis generis hominum aetatum ordinum floruisse. omitto civitatium, nationum, provinciarum, regum, orbis denique terrarum de meis in omnis mortalis meritis unum iudicium unumque consensum: adventus meus atque introitus in urbem qui fuit? Vtrum me patria sic accepit ut lucem salutemque redditam sibi ac restitutam accipere debuit, an ut crudelem tyrannum, quod vos Catilinae gregales de me dicere solebatis?
因为,我又何须提及自治市、殖民地以及全意大利那些神圣而不朽的决议呢?沿着这些决议宛如台阶一般,我自感不仅是重返祖国,更是登上了青天。普布利乌斯·伦图卢斯啊,当你提出关于我的法案时,罗马人民亲眼目睹并切实感受到自己何其伟大、拥有何等尊严,那一日究竟是何等壮观的日子!因为众所周知,在以往任何公民大会上,战神广场都从未像那时一样,因各类阶层、年龄与等级之人的空前云集与辉煌而如此繁盛。我姑且不论各城邦、各民族、各行省、诸王乃至普天之下关于我对全人类的功绩所达成的唯一裁决与一致共识:单说我抵达并进入罗马城的情形又是怎样的?祖国迎接我时,究竟是像理应迎受归还并复还给它的光明与拯救那样加以迎受,还是视作残暴的僭主——正如你们这些喀提林的狐朋狗友过去常谈论我的那样?
itaque ille unus dies, quo die me populus Romanus a porta in Capitolium atque inde domum sua celebritate laetitiaque comitatum honestavit, tantae mihi iucunditati fuit ut tua mihi conscelerata illa vis non modo non propulsanda, sed etiam excitanda fuisse videatur.1 qua re illa calamitas, si ita est appellanda, exussit hoc genus totum maledicti, ne quisquam iam audeat reprehendere consulatum meum tot tantis tam ornatis iudiciis, testimoniis, auctoritatibus comprobatum. quod si in isto tuo maledicto probrum non modo mihi nullum obiectas, sed etiam laudem inlustras meam, quid te aut fieri aut fingi dementius potest? Vno enim maledicto bis a me patriam servatam esse concedis: semel, cum id feci quod omnes non negant immortalitati, si fieri potest, mandandum, tu supplicio puniendum putasti, iterum, cum tuum multorumque praeter te inflammatum in bonos omnis impetum meo corpore excepi, ne eam civitatem quam servassem inermis armatus in discrimen adducerem.2
因此,罗马人民以其如潮的人群与满腔的喜悦护送我从城门前往卡皮托利乌姆山,再从那里护送至寓所并赐我荣耀的那一天,带给我如此巨大的欣悦,以至于在我看来,你那罪恶的暴行不仅不该被抵御,甚至本该去引发。因此,那场灾祸——如果必须如此称呼的话——彻底焚尽了整类毁谤,以至于如今再无人敢于指责我那得到如此之多、如此崇高、如此辉煌的裁决、证言与权威首肯的执政官任期。然而,如果在你那毁谤之中,你不仅未曾加诸我任何污名,反而彰显了我的荣耀,那么世上还有什么比你更疯狂的存在或设想呢?因为仅凭一句毁谤,你便承认了祖国两度被我所拯救:第一次,是我做出了众人都承认若有可能便当托付于不朽的事业,而你却认为应处以极刑;第二次,是我以己之身承受了你以及除你之外的许多人向所有正直人士发动的狂热冲击,唯恐我武装起来将我曾手无寸铁所拯救的国家带入险境。
esto, non fuit in me poena ulla peccati; at fuit iudici. cuius? quis me umquam ulla lege interrogavit? quis postulavit? quis diem dixit? potest igitur damnati poenam sustinere indemnatus? est hoc tribunicium, est populare? quamquam ubi tu te popularem, nisi cum pro populo fecisti, potes dicere? sed, cum hoc iuris a maioribus proditum sit, ut nemo civis Romanus aut libertatem aut civitatem possit amittere, nisi ipse auctor factus sit,3 quod tu ipse potuisti in tua causa discere (credo enim, quamquam in illa adoptatione legitime factum est nihil, tamen te esse interrogatum auctorne esses, ut in te P. Fonteius vitae necisque potestatem haberet, ut in filio), quaero, si aut negasses aut tacuisses, si tamen id xxx curiae iussissent, num id iussum esset ratum? certe non. quid ita? quia ius a maioribus nostris, qui non ficte et fallaciter populares sed vere et sapienter fuerunt, ita comparatum est ut civis Romanus libertatem nemo possit invitus amittere.
就算如此吧:落在我身上的并非任何过错的刑罚;但有司法判决的刑罚。谁的判决?谁曾依据任何法律审问过我?谁曾提出控告?谁曾指定审判之日?那么,一个未经定罪的人,难道能承受被定罪者的刑罚吗?这是符合保民官之职的吗?这是符合民意政见的吗?不过,除了当你为人民谋利之时,你又何尝能称自己为民意代表?然而,既然先辈流传下这项法权原则,即除非经由本人同意授权,否则没有任何罗马公民能够失去自由或公民权——这一点你本可以在你自己的案件中获悉(因为我相信,尽管在那场收养中没有任何合法手续,但你仍被询问是否授权同意普布利乌斯·丰特尤斯对你拥有生杀之权,宛如对待亲生儿子一般)——那我倒要问:如果你当时拒绝或保持沉默,即使三十个库里亚执意下达指令,那项指令难道会有效力吗?当然无效。为何如此?因为我们的先祖——他们并非虚假诡诈的民粹之徒,而是真正明智的平民之友——所设立的法权正是如此,使得任何罗马公民都绝不可能违背本愿而失去自由。
- 76ut tua mihi conscelerata illa vis non modo non propulsanda, sed etiam excitanda fuisse videatur
在结果状语从句(ut...videatur)中,使用了动名词形容词接 fuisse 的被动迂回完成时不定式,表示过去原本具有的必要性或应当性:“不仅不应当被击退,甚至原本应当被引发”。
- 76ne eam civitatem quam servassem inermis armatus in discrimen adducerem
修辞上的紧凑对照(hyperbaton):inermis 作为 servassem 主语的表语性修饰语(指西塞罗当年身为执政官不着甲胄、手无寸铁拯救国家),与 armatus 作为从句主语的表语性修饰语(指若如今诉诸武力反抗)紧邻相对,意为“唯恐我武装起来将我曾手无寸铁所拯救的国家带入险境”。
- 77nisi ipse auctor factus sit
auctor fieri 是民法上的专门术语,意为在自身人身权利发生变更时成为“授权人/同意者”。这与下文的 auctorne esses 相呼应,指独立人(sui iuris)在被收养(adrogatio)或丧失市民权时,必须经过本人的有效授权同意。
