- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:69-73
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗详述了庞培、祭司团、元老院及执政官们始终将克洛狄乌斯的流放法令视为自始无效的事实,并论证自己绝非可耻的流放者,而是顺应罗马人民至高命令被召回的国家拯救者。
neque hoc Cn. Pompeius, qui ornatissimam de me sententiam dixit, vosque, pontifices, qui me vestris sententiis auctoritatibusque defendistis, non vidistis,1 legem illam esse nullam, atque esse potius flammam temporis, interdictum sceleris, vocem furoris; sed prospexistis ne quae popularis in nos aliquando2 invidia redundaret, si sine populi iudicio restituti videremur. eodemque consilio M. Bibuli, fortissimi viri, senatus sententiam secutus est, ut vos de mea domo statueretis, non quo dubitaret quin ab isto nihil legibus, nihil religionibus, nihil iure esset actum, sed ne quis oreretur aliquando in tanta ubertate improborum qui in meis aedibus aliquam religionem residere diceret. nam legem quidem istam nullam esse, quotienscumque de me senatus sententiam dixit, totiens iudicavit. quoniam quidem scripto illo istius sententiam dicere vetabatur, atque hanc rem par illud simile, Piso et Gabinius, vidit, homines legum iudiciorumque metuentes, cum frequentissimus senatus eos ut de me referrent cotidie flagitaret, non se rem improbare dicebant, sed lege istius impediri. erat hoc verum; nam impediebantur, verum ea lege quam idem iste de Macedonia Syriaque tulerat.3 hanc tu, P. Lentule, neque privatus neque consul legem esse umquam putasti. nam tribunis plebis referentibus sententiam de me designatus consul saepe dixisti; ex Kalendis Ianuariis, quoad perfecta res est, de me rettulisti, legem promulgasti, tulisti; quorum tibi, si esset illa lex, nihil liceret. at etiam Q. Metellus, conlega tuus, clarissimus vir, quam legem esse homines alienissimi a P. Clodio iudicarent, Piso et Gabinius, eam nullam esse frater P. Clodi, cum de me ad senatum tecum una rettulit, iudicavit.
关于我发表了极其崇高意见的格奈乌斯·庞培,以及用你们的意见与权威捍卫了我的祭司诸公,并没有看不出这一点:即那项所谓的法令完全是无效的,毋宁是一时的风暴、犯罪的禁令与狂乱的叫嚣;但你们之所以有所预防,是唯恐一旦我们显得是在未经人民审判的情况下得以复职,日后会有民怨倾泻在我们身上。正是出于同样的考虑,元老院采纳了极为英勇的马尔库斯·比布鲁斯的提议,让你们对我的宅邸作出裁决;这绝非因为对于那恶棍所做的一切根本没有依循法律、宗教与正义这一点有所怀疑,而是为了防止在恶人如此充斥的时代,日后有人跳出来声称我的宅邸中残留着某种神圣的约束力。因为事实上,每当元老院就我之事发表意见时,它都判定那项法令是无效的;既然按那家伙的文书规定,本连发表意见都是被禁止的。而皮索与加比尼乌斯这对同流合污的同伙也看清了这一点;这些口称畏惧法律与审判的人,当座无虚席的元老院每日强烈要求他们提出关于我的议案时,他们却声称自己并不反对这件事本身,只是受到那家伙的法令所阻碍。这倒句句属实;因为他们确实受到了阻碍,但实际上阻碍他们的,是那家伙就马其顿和叙利亚问题所通过的那项法令。普布利乌斯·伦图卢斯啊,你无论是在身为平民还是担任执政官时,都从未认为那是合法的法令。因为当平民保民官提出动议时,你身为当选执政官曾屡次发表关于我的意见;从一月一日起,直至事情彻底办妥,你提出关于我的议案,公布法案并予以通过;如果那真是法令,这一切本都不被允许由你施行。不仅如此,就连你的同僚、极其尊贵的昆图斯·梅特卢斯——被皮索和加比尼乌斯这两个与普布利乌斯·克洛狄乌斯毫无瓜葛的人认定为法令的东西,他作为普布利乌斯·克洛狄乌斯的兄弟,在与你一同向元老院提出关于我的议案时,却判定它是完全无效的。
sed vero isti qui Clodi leges timuerunt, quem ad modum ceteras observarunt? senatus quidem, cuius est gravissimum iudicium de iure legum, quotienscumque de me consultus est, totiens eam nullam esse iudicavit. quod idem tu, Lentule, vidisti in ea lege quam de me tulisti. nam non est ita latum ut mihi Romam venire liceret, sed ut venirem;4 non enim voluisti id quod licebat ferre ut liceret, sed me ita esse in re publica magis ut arcessitus imperio populi Romani viderer quam ad administrandam civitatem restitutus.
然而,那些畏惧克洛狄乌斯法令的人,又是如何遵守其余法律的呢?元老院作为关于法律效力拥有最权威判断的机构,每当受就我之事垂询时,无不判定那法令是无效的。伦图卢斯啊,你在关于我所通过的那项法令中也看出了同样的事实。因为法令的表述并不是‘准许’我来到罗马,而是让我‘前来’;你所期望的,并非立案允许那原本就被允许的事情,而是要让我重返国家,显得更像是受到罗马人民最高权力的召唤,而非仅仅是被恢复职位以治理城邦。
hunc tu etiam, portentosa pestis, exsulem appellare ausus es, cum tantis sceleribus esses et flagitiis notatus ut omnem locum quo adisses exsili simillimum redderes? quid est enim exsul? ipsum per se nomen calamitatis, non turpitudinis. quando igitur est turpe? re vera, cum est poena peccati, opinione autem hominum etiam, si est poena damnati. Vtrum igitur peccato meo nomen subeo an re iudicata? peccato? iam neque tu id dicere audes, quem isti satellites tui felicem Catilinam nominant, neque quisquam eorum qui solebant. non modo iam nemo est tam imperitus qui ea quae gessi in consulatu peccata esse dicat, sed nemo est tam inimicus patriae qui non meis consiliis patriam conservatam esse fateatur.
你这妖孽般的灾星,当你被如此众多的罪恶与丑行所烙印,以至于使你所到之处尽皆沦为宛如流放之地时,你竟敢称这等人物为流放者?流放者究竟算什么?这名称本身代表的是灾祸,而非耻辱。那么,它何时才是可耻的呢?在实质上,当它是对罪过的惩罚时;而在世人的观念中,当它是对被定罪者的惩罚时也是如此。那么,我是因自己的罪过承担这一名称,还是因司法判决呢?因罪过吗?如今连被你那些爪牙称为‘幸运的喀提林’的你都不敢这么说了,过去习惯这么说的人中也没有任何一个敢这么说。现在不仅没有人无知到将我执政官任内的作为称为罪过,更没有任何人仇恨祖国到不承认正是凭借我的谋略保全了祖国。
quod enim est in terris commune tantum tantulumve consilium, quod non de meis rebus gestis ea quae mihi essent optatissima et pulcherrima iudicarit? summum est populi Romani populorumque et gentium omnium ac regum consilium senatus: decrevit ut omnes qui rem publicam salvam esse vellent ad me unum defendendum venirent, ostenditque nec stare potuisse rem publicam si ego non fuissem, nec futuram esse ullam si non redissem.
世上究竟有哪一个或大或小的公共评议会,未曾就我的功绩作出对我而言最为祈求、最为辉煌的裁决?作为罗马人民以及所有民族、部落和诸王至高评议机构的元老院已通过决议,要求凡愿国家安宁之人皆当赶来护卫我一人,并表明:若没有我,国家便不可能立足;若我不归来,国家便不复存在。
- 69neque hoc Cn. Pompeius ... vosque, pontifices ... non vidistis
双重否定(litotes)结构。句首的 neque 与位于动词前的 non 形成呼应,共同修饰主语 Cn. Pompeius 以及 vos, pontifices,对 vidistis 构成强烈的肯定语气(“清楚地看出了”)。其后引出的宾格不定式从句 legem illam esse nullam ... 作 vidistis 的直接宾语。
- 69non quo dubitaret quin ab isto nihil legibus, nihil religionibus, nihil iure esset actum, sed ne quis oreretur aliquando
否定原因从句(non quo + 虚拟式 dubitaret)与实际的预防性目的从句(sed ne + 虚拟式 oreretur)的对比结构。怀疑动词 dubitaret 后接由 quin 引导的从句,内含三叠结构(nihil legibus, nihil religionibus, nihil iure),从而清晰区分了元老院决议的排他性动机与真实目的。
- 70erat hoc verum; nam impediebantur, verum ea lege quam idem iste de Macedonia Syriaque tulerat
表语形容词 verum(真实的)与紧随其后的转折/限定连词/副词 verum(但实际上)之间的修辞性双关(paronomasia)。执政官声称“受到法律阻碍”固然属实(verum),但真正束缚他们利益的(verum)却是分配马其顿与叙利亚行省的那项贪腐法案,借此形成尖锐的讽刺。
- 71non est ita latum ut mihi Romam venire liceret, sed ut venirem
由 non ita latum est ... sed 引出的两个结果/规定性 ut 从句的对比。西塞罗在此强调非人称结构 ut liceret(准许前来)与人称动词 ut venirem(前来/受召而至)之间的法律措辞差异,说明该法案并非单纯解除禁令,而是以罗马人民命令召回的形式通过的。
