- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:6-9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗为其在暴徒散去后出席元老院的举动辩护,并解释了为何自己没有谴责两位执政官,而是顺应民意提出了解决粮食危机的政见。
ego vero neque veni et domo me tenui quam diu turbulentum tempus fuit, cum servos tuos, a te iam pridem ad bonorum caedem paratos, cum illa tua consceleratorum ac perditorum manu armatos in Capitolium tecum venisse constabat; quod cum mihi nuntiaretur, scito me domi mansisse et tibi et gladiatoribus tuis instaurandae caedis potestatem non fecisse. postea quam mihi nuntiatum est populum Romanum in Capitolium propter metum atque inopiam rei frumentariae convenisse, ministros autem scelerum tuorum perterritos partim amissis gladiis, partim ereptis diffugisse, veni non solum sine ullis copiis ac manu, verum etiam cum paucis amicis.
实际上我并未前往,只要局势动荡,我便留在家中;当时众所周知,你早已准备好用来屠杀善人的奴隶,已同你那伙穷凶极恶的亡命之徒全副武装,随你来到了卡比托利欧山。当这一消息传到我这里时,你要明白,我留在家中,并没有给你和你的角斗士们重启屠杀的机会。直到有人向我报告,罗马人民因恐慌和粮食匮乏聚集在卡比托利欧山,而为你效命作恶的爪牙吓得魂飞魄散,一部分丢弃了刀剑,一部分被缴了械,四散逃窜,我才动身前往,不仅未带任何武装人马,甚至仅仅由少数几位友人陪同。
an ego, cum P. Lentulus consul optime de me ac de re publica meritus, cum Q. Metellus, qui cum meus inimicus esset, frater tuus, et dissensioni nostrae et precibus tuis salutem ac dignitatem meam praetulisset, me arcesserent in senatum, cum tanta multitudo civium tam recenti officio suo me ad referendam gratiam nominatim vocaret, non venirem,1 cum praesertim te iam illinc cum tua fugitivorum manu discessisse constaret? hic tu me etiam, custodem defensoremque Capitoli templorumque omnium, hostem Capitolinum appellare ausus es, quod, cum in Capitolio senatum duo consules haberent, eo venerim? Vtrum est tempus aliquod quo in senatum venisse turpe sit, an ea res erat illa de qua agebatur ut rem ipsam repudiare et eos qui agebant condemnare deberem?
当对我和对城邦功勋卓著的执政官普布利乌斯·伦图卢斯,以及克温图斯·梅特卢斯——他虽是我的宿敌和你的同胞兄弟,却将我的安危与尊严置于我们的不和与你的恳求之上——召集我前往元老院时,当如此众多的公民以其近期的恩德指名呼唤我去表达谢意时,尤其是当众所周知你已经带着你的逃奴团伙从那里撤离时,难道我不该去吗?在这时,你竟敢将我这位卡比托利欧山及全体神庙的卫士与守护者称为卡比托利欧之敌,仅仅因为两位执政官在卡比托利欧山召开元老院会议时我前往了那里?难道有什么时刻出席元老院是可耻的吗?抑或当时讨论的议题当真糟糕到我必须摒弃该事项本身并谴责提议者?
primum dico senatoris esse boni semper in senatum venire, nec cum his sentio qui statuunt minus bonis temporibus in senatum ipsum non venire, non intellegentes hanc suam nimiam perseverantiam vehementer iis quorum animum offendere voluerint et gratam et iucundam fuisse. at enim non nulli propter timorem, quod se in senatu tuto non esse arbitrabantur, discesserunt. non reprehendo, nec quaero fueritne aliquid pertimescendum: puto suo quemque arbitratu timere oportere. cur ego non timuerim quaeris? quia te illinc abisse constabat. cur, cum viri boni non nulli putarint tuto se in senatu esse non posse, ego non idem senserim? cur, cum ego me existimassem tuto omnino in civitate esse non posse, illi remanserunt? an aliis licet, et recte licet, in meo metu sibi nihil timere: mihi uni necesse erit et meam et aliorum vicem2 pertimescere?
首先我说,一名优秀的元老院议员理应总是出席元老院,我不同意那些在世局不佳时便决定不出席元老院之人的看法;他们没有意识到,自己这种过度的固执,对那些他们原本企图冒犯之人而言,反倒极为讨好且令人愉悦。有人也许会说,某些人出于恐惧而离开了,因为他们认为自己在元老院中不安全。我不责怪他们,也不追究是否当真有可怖之事:我认为每个人都应当依据自己的判断去感到畏惧。你问我为何不害怕?因为当时确知你已经离开那里。为什么当一些善人认为自己在元老院中无法安全时,我却没有同感?为什么当我判定自己在城邦中根本无法保全时,他们却留下了?难道允许别人——而且是正当地允许——在我的危难中不必为自身感到恐惧,却偏偏要我独自一人既为自己又为他人而惶恐战栗吗?
an quia non condemnavi sententia mea duo consules, sum reprehendendus? Eos igitur ego potissimum damnare debui quorum lege perfectum est ne ego, indemnatus atque optime de re publica meritus, damnatorum poenam sustinerem? quorum etiam delicta propter eorum egregiam in me conservando voluntatem non modo me sed omnis bonos ferre oporteret, eorum optimum consilium ego potissimum per eos in meam pristinam dignitatem restitutus meo consilio repudiarem? at quam sententiam dixi? primum eam quam populi sermo in animis nostris iam ante defixerat, deinde eam quae erat superioribus diebus agitata in senatu, denique eam quam senatus frequens tum cum mihi est adsensus secutus est: ut neque adlata sit a me res inopinata ac recens, nec, si quod in sententia vitium est, maius sit eius qui dixerit quam omnium qui probarint.3
抑或我之所以该受责难,是因为我没有在发表意见时谴责两位执政官?难道偏偏是我理应去定罪那些通过其法令使我免遭已定罪者惩罚的人吗——我本未受审判且对城邦立下卓著功勋?甚至看在他们为保全我而付出的非凡心意上,不仅是我、而是所有善人都应当容忍他们的过失,难道偏偏是我这个靠着他们得以恢复往日尊严的人,竟要用我自己的见解去摒弃他们的最佳良策?然而我究竟发表了怎样的政见?首先是民众的议论早已深植于我们心中的见解,其次是前几日在元老院中已经充分探讨过的见解,最后是满座的元老院在赞同我时所顺应的见解:因此,这既不是我提出的什么出人意料的新鲜事物,而且哪怕这项提议中存在任何缺陷,提出者的过错也绝不会大于所有赞同它的人。
- 7an ego... non venirem
未完成过去时虚拟式“venirem”构成转入过去的商榷性/反诘性疑问(“难道我不该去吗?”)。句中并列了三个由“cum”引导的从句(执政官的召集、公民的呼求以及克罗狄乌斯的撤退),层层铺垫其出席的正当理由。
- 8et meam et aliorum vicem
“vicem”在此作副词性宾格(或关系宾格),意为“代表”、“替……的立场”或“为……的缘故”。此处“meam vicem”(为了我自己)与“aliorum vicem”(为了他人)构成并列,作“pertimescere”的状语补足。
- 9ut neque adlata sit a me res inopinata ac recens, nec, si quod in sententia vitium est, maius sit eius qui dixerit quam omnium qui probarint
由“ut”引导的结果从句,接续前文对其政见性质的阐述。“adlata sit”与“maius sit”为结果从句的主动词;关系从句中的“dixerit”和“probarint”则为完成时虚拟式(泛指或语气同化)。
