← 西塞罗

论自己的住宅

§1-5

祭司团的权威与对克洛狄乌斯的反驳

西塞罗阐述了同时掌管国家政务与宗教事务的祭司团的崇高权威,并着手严厉驳斥克洛狄乌斯的非法行径与狂妄攻击。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

Cum multa divinitus, pontifices, a maioribus nostris inventa atque instituta sunt, tum nihil praeclarius quam quod eosdem et religionibus deorum immortalium et summae rei publicae praeesse voluerunt,1 ut amplissimi et clarissimi cives rem publicam bene gerendo religiones, religiones sapienter interpretando rem publicam conservarent. quod si ullo tempore magna causa in sacerdotum populi Romani iudicio ac potestate versata est, haec profecto tanta est ut omnis rei publicae dignitas, omnium civium salus, vita, libertas, arae, foci, di penates, bona, fortunae, domicilia vestrae sapientiae, fidei, potestati commissa creditaque esse videantur.

祭司们,虽然我们的先辈以神圣的智慧创立并确立了许多制度,但最绝妙的莫过于他们让同一批人既掌管不死神祇的宗教事务,又统领城邦的最高权力,从而使最崇高、最显赫的公民通过治理好国家来守护宗教,又通过睿智地阐释宗教来维护国家。如果在任何时期,有一桩重大的诉求曾受罗马人民的祭司们的裁决与权力管辖,那么眼前这桩诉求无疑是极其重大的,以至于城邦的全部尊严、全体公民的安全、生命、自由、祭坛、灶火、家庭守护神、财产、命途与居所,似乎全都托付并寄信于你们的睿智、忠诚与权能之中。

§2

​vobis hodierno die constituendum est utrum posthac amentis ac perditos magistratus improborum ac sceleratorum civium praesidio nudare, an etiam deorum immortalium religione armare malitis. nam si illa labes ac flamma rei publicae suum illum pestiferum et funestum tribunatum, quem aequitate humana tueri non potest, divina religione defenderit, aliae caerimoniae nobis erunt, alii antistites deorum immortalium, alii interpretes religionum requirendi; sin autem vestra auctoritate sapientiaque, pontifices, ea quae furore improborum in re publica ab aliis oppressa, ab aliis deserta, ab aliis prodita gesta sunt rescinduntur, erit causa cur consilium maiorum in amplissimis viris ad sacerdotia deligendis iure ac merito laudare possimus.

今天你们必须作出抉择:今后是愿意剥夺狂妄而堕落的行政官受邪恶与犯罪公民保护的特权,还是甚至愿意用不死神祇的宗教力量来武装他们。因为,若是城邦的那团灾祸与烈焰,由于无法依靠人类的法理捍卫其祸国殃民的保民官任期,竟借由神圣的宗教予以庇护,我们就将不得不去寻觅别的祭礼、不死神祇的别的祭司,以及宗教的别样阐释者;但反之,祭司们,若是凭借你们的权威与睿智,那些在恶徒狂乱之中因城邦受某些人压制、被另一些人遗弃、遭其余人出卖而施行的行径被宣告无效,那么我们将有充分的理由以正义和当之无愧的名义,赞颂先祖选拔最显赫之士担任祭司职位的远见卓识。

§3

​sed quoniam ille demens, si ea quae per hos dies ego in senatu de re publica sensi vituperasset, aliquem se aditum ad auris vestras esse habiturum putavit, omittam ordinem dicendi meum: respondebo hominis furiosi non orationi, qua ille uti non potest, sed convicio, cuius exercitationem cum intolerabili petulantia tum etiam diuturna impunitate munivit. ac primum illud a te, homine vesano ac furioso, requiro, quae te tanta poena tuorum scelerum flagitiorumque vexet ut hos talis viros,—qui non solum consiliis suis sed etiam specie ipsa dignitatem rei publicae sustinent,—quod ego in sententia dicenda salutem civium cum honore Cn. Pompei coniunxerim mihi esse iratos, et aliud de summa religione hoc tempore sensuros ac me absente senserint2 arbitrere?3

然而,既然那个狂徒以为,只要诋毁我连日来在元老院中就国事所表达的政见,他便能找到通往你们耳中的途径,我且搁置自己的演说次序:我不回应那个疯子的演说——因为他根本无法运用演说——而是回应他的谩骂,他正是凭借不可容忍的狂妄与长期的逍遥法外,才磨练出了这种谩骂的伎俩。 首先,狂乱而疯狂的家伙,我向你质问:究竟是对你罪孽与劣迹的何种严厉惩罚折磨着你,以至于你竟认为这些非凡的人物——他们不仅以其谋略,更以其仪态维系着城邦的尊严——会因为我在陈述见解时将公民的安全与格奈乌斯·庞培的荣耀结合在一起而对我怀恨在心,并在当前这件关乎至高宗教的大事上,持有不同于我缺席时所持的见解?

§4

​fuisti, inquit, tum apud pontifices superior, sed iam, quoniam te ad populum contulisti, sis inferior necesse est. itane vero? quod in imperita multitudine est vitiosissimum, varietas et inconstantia et crebra tamquam tempestatum sic sententiarum commutatio, hoc tu ad hos transferas, quos ab inconstantia gravitas, a libidinosa sententia certum et definitum ius religionum, vetustas exemplorum, auctoritas litterarum monumentorumque deterret? tune es ille, inquit, quo senatus carere non potuit, quem boni luxerunt, quem res publica desideravit, quo restituto senatus auctoritatem restitutam putabamus quam primum adveniens prodidisti?4 nondum de mea sententia dico: impudentiae primum respondebo tuae.

“你先前,”他说,“在祭司们面前占了上风,但如今,既然你已投向民众,你就必然居于下风了。” 果真如此吗?愚昧大众身上最恶劣的缺陷——反复无常、轻浮易变,以及如同天气般频繁更迭的见解——你竟要把它移加于这些人身上吗?庄重遏制着他们免于反复无常,确定而明晰的宗教法规、先例的古老传承、典籍与铭文的权威,更阻遏着他们生出任意妄为的政见。 “难道你就是,”他说,“元老院不可或缺、善人无不哀恸、城邦翘首以盼、随着其复位我们本以为元老院权威亦得恢复、却甫一抵临便出卖了那份权威的那个人吗?” 我暂且不谈我的政见:我先来回应你的厚颜无耻。

§5

hunc igitur, funesta rei publicae pestis, hunc tu civem ferro et armis et exercitus terrore et consulum scelere et audacissimorum hominum minis, servorum dilectu, obsessione templorum, occupatione fori, oppressione curiae domo et patria, ne cum improbis boni ferro dimicarent, cedere coegisti, quem a senatu, quem a bonis omnibus, quem a cuncta Italia desideratum, arcessitum, revocatum conservandae rei publicae causa confiteris? at enim in senatum venire in Capitolium turbulento illo die non debuisti.

那么,城邦毁灭性的瘟疫啊,正是这个公民,为了使善人不致被迫与恶徒刀兵相见,被你用刀剑、武装、军队的恐惧、执政官的罪行、穷凶极恶之徒的威胁、奴隶的征募、神庙的围困、广场的侵占与议事堂的压迫强行驱逐离开家园与祖国——而你又承认,正是他被元老院、被全体善人、被整个意大利为了拯救城邦而渴望、召回并迎归吗? “可是,”〔他说,〕“在那个动荡不安的日子里,你本不该前往卡比托利欧山的元老院。”

语法注4 条
  1. 1quod eosdem et religionibus deorum immortalium et summae rei publicae praeesse voluerunt

    由 quod 引导的实质性从句(说明从句),充当 nihil praeclarius 的实际内容补足语。eosdem 是不定式 praeesse 的动作主体(宾格主语),随后的 ut 从句表示目的。

  2. 3aliud de summa religione hoc tempore sensuros ac me absente senserint

    alius... ac 的习惯比较结构(意为“与……不同”)。连词 ac 引导比较的基准,表示“持有不同于我缺席时所持见解的另一种看法”。

  3. 3quae te tanta poena tuorum scelerum flagitiorumque vexet ut hos talis viros... arbitrere

    多重复合结构:由 requiro 统领的间接疑问从句(quae... vexet)后接引出结果的 ut 从句(ut... arbitrere)。在 ut 从句内部,arbitrere 又带有一个以 hos talis viros 为宾格主语的复合宾格不定式结构(mihi esse iratos 与 aliud... sensuros [esse])。

  4. 4quo restituto senatus auctoritatem restitutam putabamus quam primum adveniens prodidisti

    修饰 ille 的关系从句,其内部包含独立夺格结构 quo restituto(“通过他的复权”)。紧随其后的关系代词 quam 则以 senatus auctoritatem 为先行词,充当 prodidisti 的直接宾语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:1-5