- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:10-13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗为其就粮食危机提出的元老院决议进行辩护,阐明面对实际发生的饥荒以及克洛狄乌斯团伙蓄意挑起的暴力动乱,元老院采取非常对策乃势在必行。
at enim liberum senatus iudicium propter metum non fuit. si timuisse eos facis1 qui discesserunt, concede non timuisse eos qui remanserunt; sin autem sine iis qui tum afuerunt nihil decerni libere potuit, cum omnes adessent, coeptum est referri de inducendo senatus consulto;2 ab universo senatu reclamatum est. sed quaero in ipsa sententia, quoniam princeps ego sum eius atque auctor, quid reprendatur. Vtrum causa novi consili capiendi non fuit, an meae partes in ea causa non praecipuae fuerunt, an alio potius confugiendum fuit nobis? quae causa maior quam fames esse potuit, quam seditio, quam consilia tua tuorumque, qui facultate oblata ad imperitorum animos incitandos renovaturum te tua illis funesta latrocinia ob annonae causam putasti?
然而有人也许会说,由于恐惧,元老院的裁决并不是自由的。如果你坚称那些离开的人心怀恐惧,那就请承认留下来的人并未畏惧;但若是在缺少当时缺席之人的情况下便无法自由定夺任何决议,那么当所有人都在场时,曾有人动议废止该项元老院决议,却遭到了全体元老院的一致喝止。但我倒要就这项提议本身发问,既然我是其主要的推动者和起草人,究竟有什么值得指责的?难道是没有采取新举措的缘由,还是我在该事由中的职责并非首要,抑或我们本应另谋出路?还有什么理由能比饥荒、比动乱、比你和你党羽的阴谋更重大呢——当煽动无知之众的心智的良机出现时,你竟以为自己可以借粮食问题对他们重演你那些致命的匪帮暴行?
frumentum provinciae frumentariae partim non habebant, partim in alias terras, credo, propter avaritiam venditorum miserant, partim, quo gratius esset tum cum in ipsa fame subvenissent, custodiis suis clausum continebant, ut subito novum mitterent. res erat non in opinione dubia, sed in praesenti atque ante oculos proposito periculo, neque id coniectura prospiciebamus, sed iam experti videbamus. nam cum ingravesceret annona, ut iam plane inopia ac fames non caritas timeretur, concursus est ad templum Concordiae factus, senatum illuc vocante Metello consule. qui si verus fuit ex dolore hominum et fame, certe consules causam suscipere, certe senatus aliquid consili capere potuit; sin causa fuit annona, seditionis quidem instimulator et concitator tu fuisti, nonne id agendum nobis omnibus fuit ut materiem subtraheremus furori tuo?
产粮行省一部分已无粮可供,一部分据我看来因粮商贪婪而运往别地,还有一部分为了在饥荒最盛时提供援助而显得格外受恩戴,便将粮食封存驻守,以便骤然运出新粮。事态绝非处于捕风捉影的臆测中,而是摆在眼前的迫切危险;我们并非通过猜想去预见,而是已亲身体验并目睹了这一切。因为当粮价飞涨,以致人们不再仅仅惧怕昂贵,而是公开畏惧匮乏与饥荒时,在执政官梅特卢斯召集元老院前往彼处之际,人群涌向了协和神庙。如果这骚动确系因人们的痛苦与饥饿而自发产生,执政官们当然能够接管此事,元老院也当然能够定下某种良策;但若粮价只是借口,而你才是内乱的煽动者与挑起者,难道我们众人不该设法抽去你狂乱的薪柴吗?
quid? si utrumque fuit, ut et fames stimularet homines et tu in hoc ulcere tamquam inguen exsisteres,3 nonne fuit eo maior adhibenda medicina quae et illud nativum et hoc inlatum malum sanare posset? erat igitur et praesens caritas et futura fames; non est satis; facta lapidatio est. si ex dolore plebei nullo incitante, magnum malum; si P. Clodi impulsu, usitatum hominis facinerosi scelus; si utrumque, ut et res esset ea quae sua sponte multitudinis animos incitaret, et parati atque armati seditionis duces, videturne ipsa res publica et consulis auxilium implorasse et senatus fidem? atquin utrumque fuisse perspicuum est; difficultatem annonae summamque inopiam rei frumentariae, ut homines non iam diuturnam caritatem, sed ut famem plane timerent, nemo negat: hanc istum oti et pacis hostem causam arrepturum fuisse ad incendia caedis rapinas nolo, pontifices, suspicemini, nisi videritis.
试问,若是二者兼有呢——既有饥荒刺激民众,而你又宛如腹股沟的肿毒般在这溃疡处发作,难道不更该施以猛药,以同时医治那种天生之患与这种外加之灾吗?因此,既有眼前的昂贵,又有将来的饥荒;这还不算,还发生了投石袭击。若是在无人煽动下因平民的痛苦而起,那是巨大的灾难;若是由普布利乌斯·克洛狄乌斯挑唆,那是恶徒惯常的罪行;若是二者兼具,既有事态本身足以激起群氓的心绪,又有准备就绪且全副武装的乱党首领,难道城邦本身不就像在恳求执政官的救援与元老院的信实庇护吗?然而二者兼备是显而易见的:粮价的困顿和粮食的极度匮乏,以致人们不再惧怕持久的昂贵,而是公然畏惧饥荒,这一点无人否认;而这个安宁与和平的死敌本会借此由头去放火、屠杀和劫掠,各位祭司,若非亲眼所见,我甚至不愿你们去妄加揣测。
qui sunt homines a Q. Metello, fratre tuo, consule in senatu palam nominati, a quibus ille se lapidibus adpetitum, etiam percussum esse dixit? L. Sergium et M. Lollium nominavit. quis est iste Lollius? qui sine ferro ne nunc quidem tecum est, qui te tribuno plebis, nihil de me dicam, sed qui Cn. Pompeium interficiendum depoposcit. quis est Sergius? armiger Catilinae, stipator tui corporis, signifer seditionis, concitator tabernariorum, damnatus iniuriarum, percussor, lapidator, fori depopulator, obsessor curiae. his atque eius modi ducibus cum tu in annonae caritate in consules, in senatum, in bona fortunasque locupletium per causam inopum atque imperitorum repentinos impetus comparares, cum tibi salus esse in otio nulla posset, cum desperatis ducibus decuriatos ac descriptos haberes exercitus perditorum,4 nonne providendum senatui fuit ne in hanc tantam materiem seditionis ista funesta fax adhaeresceret?
被你的兄弟、执政官克温图斯·梅特卢斯在元老院中公然点名,且他声称自己曾被其投掷石块甚至被击中的人都是谁?他点名提到了卢基乌斯·塞尔吉乌斯与马尔库斯·洛利乌斯。那个洛利乌斯是何许人?他直到如今若不带刀械都绝不与你随行;在你任平民保民官时——关于我自己我姑且不谈——正是他要求将格奈乌斯·庞培处死。塞尔吉乌斯又是何许人?喀提林的持械扈从,你的贴身侍卫,暴乱的旗手,店铺店主的挑唆者,被判定犯有人身伤害罪者,行凶殴打者,投石袭击者,广场的劫掠者,元老院议事堂的围困者。在粮价昂贵之际,当你与这些及此类首领一同以穷困与无知之徒为幌子,对执政官、对元老院、对富人的财产与家当策划突袭时,当你在和平中绝无生路时,当你与走投无路的首领们一同握有按十人组编排登记的亡命之徒的大军时,元老院难道不该预加防备,以免那支灾难性的火把点燃这如此巨大的叛乱薪柴吗?
- 10si timuisse eos facis
动词 facis 支配带不定式的宾格结构(eos timuisse),意为“假设、断言、描绘为”(facere aliquem + 不定式)。此处并非致使意义(“使某人害怕”),而是用于引出论敌在辩论中的假定论调。
- 10de inducendo senatus consulto
在元老院决议和官方记录的语境中,inducere 是一个法律与制度惯用语,源自用笔刮擦蜡板抹去字迹或画线注销,意为“废除、撤销、注销决议”。
- 12tamquam inguen exsisteres
inguen 在解剖学上指“腹股沟”,但在此处借代为医学意义上的“鼠蹊部肿块、横痃、淋巴腺肿”。该词与前面的 in hoc ulcere(在这溃疡中)以及后文的 medicina(治疗)呼应,构成了连贯的病理隐喻。
- 13cum desperatis ducibus decuriatos ac descriptos haberes exercitus perditorum
动词 haberes 支配直接宾语 exercitus perditorum,并由完成被动分词 decuriatos ac descriptos 充当谓语性宾语补足语(habere + 完成被动分词)。该结构不单指过去的编排动作,而是强调“保持着编制与登记完备的状态”。
