- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:53-57
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗论证克洛狄乌斯的法案因违反《采基利乌斯与狄狄乌斯法》捆绑多项事务、并凭借公开暴民势力与执政官的武力威胁而强行通过因而无效;他辩明自己之所以离开罗马并非畏惧合法的法庭审判,而是为了避免流血冲突并保全国家。
quod si iam populus Romanus de ista re consultus esset et non omnia per servos latronesque gessisses, nonne fieri poterat ut populo de Cyprio rege placeret, de exsulibus Byzantiis displiceret? quae est, quaeso, alia vis, quae sententia Caeciliae legis et Didiae nisi haec, ne populo necesse sit1 in coniunctis rebus compluribus aut id quod nolit accipere aut id quod velit repudiare? quid? si per vim tulisti, tamenne lex est? aut quicquam iure gestum videri potest quod per vim gestum esse constet? an, si in ipsa latione tua capta iam urbe lapides iacti, si manus conlata non est, idcirco tu ad illam labem atque eluviem civitatis sine summa vi pervenire potuisti?
然而,倘若当时罗马人民就此事受到咨询,而你并非通过奴隶和盗贼操纵一切,难道不可能出现人民赞同关于塞浦路斯国王的决议、却反对关于拜占庭流放者的决议这种情况吗?请问,采基利乌斯与狄狄乌斯法除了这一用意之外,还有何其他效力、何种主旨?不正是为了使人民在多项捆绑的事务中,不必被迫要么接受自己不愿之物,要么拒斥自己所愿之物吗? 试问:倘若你是凭暴力通过该案,它难道依旧是法律吗?抑或凡公认是凭暴力实施之事,难道能被视为依法行事吗?还是说,如果在你提出法案的当口,全城既已被占领,因而未曾抛掷石块、未曾发生肉搏,你便因此能够在未施加极大暴力的情况下,导致国家的这场浩劫与瓦解吗?
cum in tribunali Aurelio conscribebas palam non modo liberos sed etiam servos, ex omnibus vicis concitatos, vim tum videlicet non parabas; cum edictis tuis tabernas claudi iubebas, non vim imperitae multitudinis, sed hominum honestorum modestiam prudentiamque quaerebas; cum arma in aedem Castoris comportabas, nihil aliud nisi uti ne quid per vim agi posset machinabare; cum vero gradus Castoris convellisti ac removisti, tum, ut modeste tibi agere liceret, homines audacis ab eius templi aditu atque ascensu reppulisti; cum eos qui in conventu virorum bonorum verba de salute mea fecerant adesse iussisti, eorumque advocationem manibus ferro lapidibus discussisti, tum profecto ostendisti vim tibi maxime displicere.
当你在奥雷利乌斯讲坛前,公然招募不仅包括自由人,甚至包括从各个街区煽动起来的奴隶之时,你那时显然并非在准备暴力;当你以告示下令关闭店铺之时,你追求的并非无知乌合之众的暴力,而是正人君子的节制与审慎;当你把武器搬进卡斯托尔神庙之时,你所谋划的除确保任何事情都不能通过暴力来进行之外别无他图;而当你拆毁并移走卡斯托尔神庙的阶梯之时,为了使你能谦抑地行事,你将鲁莽之徒从该神庙的入口和阶梯处击退;当你命令那些在良善之士的集会中为我的安危进言的人出庭,并以拳头、刀剑和石块驱散他们的支持者之时,你确实表明了暴力乃是你最不愿见之事。
verum haec furiosa vis vaesani tribuni plebis facile superari frangique potuit virorum bonorum vel virtute vel multitudine. quid? cum Gabinio Syria dabatur, Macedonia Pisoni, utrique infinitum imperium, ingens pecunia, ut tibi omnia permitterent, te adiuvarent, tibi manum, copias, tibi suos spectatos centuriones, tibi pecuniam, tibi familias compararent, te suis sceleratis contionibus sublevarent, senatus auctoritatem inriderent, equitibus Romanis mortem proscriptionemque minitarentur, me terrerent minis, mihi caedem et dimicationem denuntiarent, meam domum refertam viris bonis per amicos suos complerent proscriptionis metu, me frequentia nudarent virorum bonorum, me praesidio spoliarent senatus, pro me non modo pugnare amplissimum ordinem, sed etiam plorare et supplicare mutata veste prohiberent, ne tum quidem vis erat?
然而,一个疯狂的平民护民官的这股狂暴力量,本可凭借良善之士的品德或人数而被轻易制服与瓦解。那么试问:当叙利亚被给予加比尼乌斯、马其顿被给予皮索,且二者皆获得无限的统率权与巨额钱财,以便他们准许你为所欲为、协助你、为你筹措帮派、军队、他们自己经受过考验的百夫长、金钱及家奴,以他们恶毒的集会演说为你撑腰,嘲弄元老院的权威,以死刑和公权剥夺威胁罗马骑士,以恐吓使我惊骇,向我宣告屠杀与交战,通过他们的友朋将公权剥夺的恐惧填满我那塞满良善之士的住宅,使我失去良善之士的围绕,剥夺我元老院的护卫,并不仅禁止这个最显赫的阶层为我战斗,甚至禁止他们换上丧服哭泣和祈求——难道连那时也不存在暴力吗?
quid igitur ego cessi, aut qui timor fuit? non dicam in me: fac me timidum esse natura: quid? illa tot virorum fortissimorum milia, quid? nostri equites Romani, quid? senatus, quid? denique omnes boni, si nulla erat vis, cur me flentes potius prosecuti sunt quam aut increpantes retinuerunt aut irati reliquerunt? an hoc timebam, si mecum ageretur more institutoque maiorum, ut possem praesens sustinere?2
那么我究竟因何退让,抑或存在何种恐惧?我不谈我自己:且算我生性怯懦吧;那么,那数以千计最勇敢的人们又当如何?我们的罗马骑士又当如何?元老院又当如何?归根结底所有的良善之士又当如何?若毫无暴力可言,为何他们流着泪为我送行,而非以斥责挽留我,或愤然离弃我?难道我害怕的是:倘若依照先祖的习俗与体制对我提起诉讼,我亲临现场便无法承受吗?
utrum, si dies dicta esset, iudicium mihi fuit pertimescendum an sine iudicio privilegium? iudiciumne? causa tam turpis scilicet, homo qui eam, si iam esset ignota, dicendo non possem explicare.3 an quia causam probare non poteram? cuius tanta bonitas est ut ea ipsa non modo se, sed etiam me absentem per se probarit. an senatus, an ordines omnes, an ii qui cuncta ex Italia ad me revocandum convolaverunt, segniores me praesente ad me retinendum et conservandum fuissent, in ea causa quam ipse iam parricida talem dicat fuisse ut me ab omnibus ad meam pristinam dignitatem exspectatum atque revocatum queratur?
如果审判之日已被指定,我所应当畏惧的是司法的审判,抑或未经审判的特权剥夺法案?是审判吗?想必是因为案件过于丑陋,以至于像我这样的人,假若案情至今尚不为人知,竟无法通过言辞将其阐明不成!抑或因为我无法证实案件的合理性?该案的优越性如此之大,以至于它本身不仅证明了自身,甚至在我缺席之时亦自行为我作了证明。抑或是元老院、抑或是所有阶层、抑或是那些从全意大利汇聚而来为要召回我的人们,当我在场之时,在这一案件中对于挽留和保全我反倒会更加懈怠不成?——而那个叛国者自己如今竟把这一案件说成是如此性质,以至于他抱怨我受到所有人期盼并被召回恢复我往昔的尊严!
- 53quae sententia Caeciliae legis et Didiae nisi haec, ne populo necesse sit
指示代名词 haec 的具体内容由紧随其后的 ne 引导的实质性从句(名词性从句)作同位语予以解释。《采基利乌斯与狄狄乌斯法》(公元前98年)禁止将互不相干的多项条款捆绑在单一法案中表决(lex satura),此处的 ne 从句规定了该立法的立法主旨(避免人民被迫打包接受其不情愿的条款)。
- 56an hoc timebam, si mecum ageretur more institutoque maiorum, ut possem praesens sustinere?
从句 ut possem 由表示畏惧的动词 timebam 引导;在支配畏惧动词时,ut 引导的从句表示否定意义的担忧,即“唯恐……不能”(相当于 ne non)。此句为反问句,意为:难道我害怕的是,如果依照祖制对我提起诉讼,我亲临现场竟会无法承受吗?
- 57causa tam turpis scilicet, homo qui eam, si iam esset ignota, dicendo non possem explicare.
除了 causa tam turpis [erat] 中省略系动词之外,homo qui eam... non possem explicare 展现了依意义一致(constructio ad sensum)的构词现象:第三人称名词 homo(指西塞罗本人)所引导的关系从句,其谓语动词却采用第一人称单数形式 possem,意指“像我这样的人,竟然无法通过演说将其阐明”。
