- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:58-63
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗论证自己选择离开绝非出于畏惧审判或心怀内疚,而是为了避免流血冲突并保全国家;他控诉对方对其家眷的迫害以及对其房产的仇恨性毁劫,强调自己挺身而出承受了全部暴力的冲击。
an vero in iudicio periculi nihil fuit: privilegium pertimui, ne, mihi praesenti si multa inrogaretur, nemo intercederet? tam inops autem ego eram ab amicis aut tam nuda res publica a magistratibus?1 quid? si vocatae tribus essent, proscriptionem non dicam in me, ita de sua salute merito, sed omnino in ullo civi comprobavissent? an, si ego praesens fuissem, veteres illae copiae coniuratorum tuique perditi milites atque egentes et nova manus sceleratissimorum consulum corpori meo pepercissent? qui cum eorum omnium crudelitati scelerique cessissem,2 ne absens quidem luctu meo mentis eorum satiare potui.
抑或是审判中本无危险,而我是害怕一项针对个人的特别法案,担心若在我亲临现场时被处以罚款,便无人予以否决?难道我竟如此缺乏友朋,抑或国家竟如此缺乏政务官吗?试问:若各部族已被召集,他们难道会批准一项剥夺公权令——且不说针对我这个对其安危立下功勋之人,哪怕针对任何公民——吗?抑或,倘若我亲临现场,那些往日的阴谋者同党、你那破产而绝望的士兵,以及穷凶极恶的执政官们的新军,便会饶过我的身躯吗?而当我为了避开所有那些人的残忍与罪恶而退让之后,即便在我缺席之时,以我的哀恸亦未能满足他们的心胸。
quid enim vos uxor mea misera violarat, quam vexavistis, raptavistis, omni crudelitate lacerastis? quid mea filia, cuius fletus adsiduus sordesque lugubres vobis erant iucundae, ceterorum omnium mentis oculosque flectebant? quid parvus filius, quem, quam diu afui, nemo nisi lacrimantem confectumque vidit: quid fecerat quod eum totiens per insidias interficere voluistis? quid frater meus? qui cum aliquanto post meum discessum ex provincia venisset neque sibi vivendum nisi me restituto putaret, cum eius maeror, squalor incredibilis et inauditus omnibus mortalibus miserabilis videbatur, quotiens est ex vestro ferro ac manibus elapsus!
事实上,我那不幸的妻子何曾冒犯过你们,以至于你们折磨她、拖拽她,以各样残暴撕裂她?我的女儿何曾做过什么,以至于她不住的啼哭与悲凄的丧服在你们看来竟是乐事,尽管这动摇了所有其他人的心灵与目光?我那年幼的儿子又何曾做过什么,在我离开的整个期间,无人见他不曾哭泣与憔悴:他做过何事,以至于你们屡次设伏企图杀死他?我的弟弟又做过何事?他在我离去相当长一段时间后从属州归来,认为若我不获昭雪自己便不当苟活,当他的哀痛以及那令人难以置信、闻所未闻的憔悴丧服在所有世人眼中显得无比凄惨之时,他多少次从你们的利刃与双手下脱险!
sed quid ego vestram crudelitatem exprobro quam in ipsum me ac meos adhibuistis, qui parietibus, qui tectis, qui columnis ac postibus meis hostificum quoddam et nefarium omni imbutum odio bellum intulistis? non enim te arbitror, cum post meum discessum omnium locupletium fortunas, omnium provinciarum fructus, tetrarcharum ac regum bona spe atque avaritia devorasses, argenti et supellectilis meae cupiditate esse caecatum: non existimo Campanum illum consulem cum saltatore conlega, cum alteri totam Achaiam, Thessaliam, Boeotiam, Graeciam, Macedoniam omnemque barbariam, bona civium Romanorum condonasses, alteri Syriam, Babylonem, Persas, integerrimas pacatissimasque gentis, ad diripiendum tradidisses, illos tam cupidos liminum meorum et columnarum et valvarum fuisse.
然而我何须指责你们施加在我本人及亲人身上的残暴呢?你们竟对我家的墙垣、屋顶、立柱和门框,发动了一场浸透了全盘仇恨的敌对而邪恶的战争!因为我并不认为,在你于我离去之后凭借野心与贪婪吞噬了所有富豪的财产、所有属州的税收、土邦封君与国王的财富之后,会被对我的银器和家具的贪欲蒙蔽双眼;我亦不认为那位坎帕尼亚执政官与其舞者同僚——当你将整个阿开亚、色萨利、维奥蒂亚、希腊、马其顿及一切外族之地连同罗马公民的财产赠予其中一人,并将叙利亚、巴比伦、波斯这些全然未受侵害且极为和平的民族交与另一人肆意劫掠之时——竟会对我的门槛、柱子和门扇如此贪求。
neque porro illa manus copiaeque Catilinae caementis ac testis tectorum meorum se famem suam expleturas putaverunt; sed ut hostium urbes, nec omnium hostium, verum eorum quibuscum acerbum bellum internecivumque suscepimus, non praeda adducti sed odio solemus exscindere, quod, in quos propter eorum crudelitatem inflammatae mentes nostrae fuerunt, cum horum etiam tectis et sedibus residere aliquod bellum semper videtur3 nihil erat latum de me; non adesse eram iussus, non citatus afueram; eram etiam tuo iudicio civis incolumis, cum domus in Palatio, villa in Tusculano, altera ad alterum consulem transferebatur—scilicet eos consules vocabant—columnae marmoreae ex aedibus meis inspectante populo Romano ad socrum consulis portabantur, in fundum autem vicini consulis non instrumentum aut ornamenta villae, sed etiam arbores transferebantur, cum ipsa villa non praedae cupiditate —quid enim erat praedae?—sed odio et crudelitate funditus everteretur. domus ardebat in Palatio non fortuito, sed oblato incendio; consules epulabantur et in coniuratorum gratulatione versabantur, cum alter se Catilinae delicias, alter Cethegi consobrinum fuisse diceret.
此外,喀提林的那帮乌合之众与军队也绝非以为可以用我家屋顶的石料与瓦片来填饱肚腹;而是正如我们通常所做的那样,摧毁敌人的城镇——并非所有敌人,而是那些与我们进行残酷而殊死战争的敌人——并非出于对战利品的图谋,而是出于仇恨,因为凡因其残忍而使我们的心胸燃起怒火之人,甚至在他们的房舍与居所之中,似乎也永远潜留着某种战争。当时并未通过任何关于我的决议;我未曾被勒令出庭,亦非受到传唤而缺席;甚至按照你的裁定,我仍是一名安然无恙的公民,而帕拉蒂乌姆山上的住宅与图斯库卢姆的庄园,却正分别被转让给两位执政官——他们当然称他们为执政官——大理石立柱在罗马人民的注视下从我的宅第运往执政官的岳母家,而向邻近的那位执政官的田庄里,不仅运去了庄园的用具与装饰品,甚至连树木都被移了过去,而庄园本身并非出于劫掠的贪婪——因为何来战利品?——而是出于仇恨与残忍被夷为平地。帕拉蒂乌姆山上的住宅在燃烧,并非出于偶然,而是由于人为纵火;执政官们在大摆筵席,沉浸在阴谋者们的庆贺之中,一人自称曾是喀提林的宠儿,另一人自称是刻忒古斯的表亲。
hanc ego vim, pontifices, hoc scelus, hunc furorem meo corpore opposito ab omnium bonorum cervicibus depuli, omnemque impetum discordiarum, omnem diu conlectam vim improborum, quae inveterata compresso odio atque tacito iam erumpebat nancta tam audacis duces, excepi meo corpore. in me uno consulares faces iactae manibus tribuniciis, in me omnia, quae ego quondam rettuderam, coniurationis nefaria tela adhaeserunt. quod si, ut multis fortissimis viris placuit, vi et armis contra vim decertare voluissem, aut vicissem cum magna internecione improborum, sed tamen civium, aut interfectis bonis omnibus, quod illis optatissimum erat, una cum re publica concidissem.
司祭诸公,正是我挺身而出,以我之身躯从所有良善之士的头颈上排除了这股暴力、这场罪恶、这等狂暴;激荡纷争的一切冲击,恶人们长期积聚的一切暴力——那因受到压制与沉默的仇恨而根深蒂固、如今寻得如此凶悍的领袖而爆发出来的暴力——皆由我一人之躯承受。执政官的火把由护民官之手掷向我一人;曾被我挫败的凶残阴谋的一切利器,全都刺入了我一人的身躯。倘若正如许多至勇之士所愿,我曾想以暴力和武器与暴力决战,那么我若非在大量杀戮恶人——然而他们终究是公民——中获胜,便是在所有良善之士横遭屠戮之后,随着国家一同覆灭,而这正是他们梦寐以求的结果。
- 58tam inops autem ego eram ab amicis aut tam nuda res publica a magistratibus?
介词短语 ab amicis 与 a magistratibus 配合形容词 inops 和 nuda 使用,表示来源或匮乏、分离之意(“在朋友方面匮乏”、“在政务官方面赤裸/欠缺”),构成反问以强调西塞罗绝非孤立无援。
- 58qui cum eorum omnium crudelitati scelerique cessissem
关系代词 qui 用作连接性关系代词(relativum conexionis),指代西塞罗本人并作主句动词 potui 的主语。其引导的 cum 从句带有让步语气(“尽管我已对众人的残暴与罪行退让”),并与后文的 ne absens quidem 形成对比。
- 61sed ut hostium urbes, nec omnium hostium, verum eorum quibuscum acerbum bellum internecivumque suscepimus, non praeda adducti sed odio solemus exscindere, quod, in quos propter eorum crudelitatem inflammatae mentes nostrae fuerunt, cum horum etiam tectis et sedibus residere aliquod bellum semper videtur
这是一个长篇比喻性比较句,承接前文“喀提林同党并非为了建筑材料”的否定句,以 ut... solemus exscindere(正如我们惯常摧毁敌邦城镇那样)引出破坏行动的真正动机(纯粹出于仇恨而非战利品)。末尾的 quod 从句则说明了其心理根源,即针对因残暴而激起怒火之人,其余怨甚至延伸至其居所与房舍。
