- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:48-52
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗揭露了起草并附和克洛狄乌斯流放法案的一干党羽之卑劣与不合格,指出该法案条文自身存在的逻辑矛盾。他进一步向祭司团指明,该法案非法合并多项无关事务(杂糅法)并违法为提案者自身设立职权,因而在法律上彻底无效。
hoc tu scriptore, hoc consiliario, hoc ministro omnium non bipedum solum sed etiam quadrupedum impurissimo, rem publicam perdidisti; neque tu eras tam excors tamque demens ut nescires Clodium esse qui contra leges faceret, alios qui leges scribere solerent; sed neque eorum neque ceterorum, in quibus esset aliquid modestiae, cuiusquam tibi potestas fuit; neque tu legum scriptoribus isdem potuisti uti quibus ceteri, neque operum architectis, neque pontificem adhibere quem velles, postremo ne in praedae quidem societate mancipem aut praedem extra tuorum gladiatorum numerum aut denique suffragi latorem in ista tua proscriptione quemquam nisi furem ac sicarium reperire potuisti.
你竟任用此人作为起草者,以此人为谋士,以此人——不仅在所有两足动物中,而且在所有四足动物中最肮脏者——为爪牙,毁灭了国家。你倒也不至于愚钝昏愦到不知晓克洛狄乌斯是违法乱纪之徒,而另有人才惯于起草法案;然而无论他们还是其他人,只要尚存一丝收敛之意,你便无法支配其中的任何一人。你既不能像其他人那样起用相同的法律起草者,也不能任用公共工程的建筑师,亦无法随意召唤你所中意的祭司;归根结底,即便在分赃的合伙中,除了你手下角斗士这帮人之外,你找不到任何承办人或担保人;甚至在你那道追夺公权令中,除了盗贼与刺客之外,你找不到任何投票者。
itaque cum tu florens ac potens per medium forum scortum populare volitares, amici illi tui te uno amico tecti et beati, qui se populo commiserant, ita repellebantur ut etiam Palatinam tuam perderent; qui in iudicium venerant, sive accusatores erant sive rei, te deprecante damnabantur. denique etiam ille novicius Ligus, venalis adscriptor et subscriptor tuus, cum M. Papiri, sui fratris, esset testamento et iudicio improbatus, mortem eius se velle persequi dixit: nomen Sex. Properti detulit: accusare alienae dominationis scelerisque socius propter calumniae metum non est ausus.
因此,当你飞黄腾达、大权在握,如同一名民众的男娼般穿梭于广场中央之时,你那些仅受你一人庇护并以此自鸣得意的友人,在将自己托付于人民投票时,竟遭到如此惨败,甚至丢掉了你自己的帕拉蒂纳区;那些走上法庭之人,无论是控告者还是被告,一旦有你为之求情,便必遭定罪。最后,就连那个刚入行的利古里亚人、你那受收买的副手与连署人,在被其兄弟马尔库斯·帕皮里乌斯的遗嘱和审决所否认之后,宣称要为其死讨回公道:他向法庭告发了塞克斯图斯·普罗佩尔蒂乌斯;然而,作为他人专横统治与罪恶的帮凶,出于对诬告反坐罪名的恐惧,他终究不敢提出正式控告。
de hac igitur lege dicimus, quasi iure rogata videatur, cuius quam quisque partem tetigit digito voce praeda suffragio, quocumque venit, repudiatus convictusque discessit?1 quid si iis verbis scripta est ista proscriptio ut se ipsa dissolvat? est enim: "qvod M. Tvllivs falsvm senatvs consvltvm rettvlerit.2" si igitur rettulit falsum senatus consultum, tum est rogatio: si non rettulit, nulla est. satisne tibi videtur a senatu iudicatum me non modo non ementitum esse auctoritatem eius ordinis, sed etiam unum post urbem conditam diligentissime senatui paruisse? quot modis doceo legem istam, quam vocas, non esse legem? quid? si etiam pluribus de rebus uno sortitore tulisti,3 tamenne arbitraris id quod M. Drusus in legibus suis plerisque, perbonus ille vir, M. Scauro et L. Crasso consiliariis non obtinuerit, id te posse, omnium facinorum et stuprorum hominem, decumis et Clodiis auctoribus obtinere?
那么,难道我们还要像看待看似依法提出的法案那样来讨论这项法律吗?任何人在任何部分上只要以手指、以声音、以掠夺、以投票触碰了它,无论他走到何处,最终无不落得遭人唾弃、被判定有罪的下场。 倘若你那道追夺公权令所用的文词本身就使它自我瓦解,那又当如何?因为原文写道: “鉴于马尔库斯·图利乌斯呈递了虚假的元老院决议。” 因此,如果他呈递了虚假的元老院决议,那时方成为法案;如果他并未呈递,该法案便归于无效。在元老院已作出审决、认定我不仅未曾伪造该阶层的权威,甚至是自建城以来唯一最恪尽职守地服从元老院之人之后,这对你来说难道还不够明白吗?我还要用多少种方式证明,你所称的法律根本不是法律?再者,倘若你甚至通过一次摇签决定,便就多项事务一并提出法案,难道你还认为,那位无比卓越的人物马尔库斯·德鲁苏斯在其多数法律中,在有马尔库斯·斯考鲁斯与卢基乌斯·克拉苏作为谋士的情况下都未能办成之事,你这个集一切暴行与淫乱于一身之徒,竟能依靠德基姆斯和克洛狄乌斯一伙的支持而办成吗?
tulisti de me ne reciperer, non ut exirem, quem tu ipse non poteras dicere non licere esse Romae. quid enim diceres? damnatum? certe non. expulsum? qui licuit? sed tamen ne id quidem est scriptum, ut exirem; poena est, qui receperit, quam omnes neglexerunt; eiectio nusquam est. verum sit: quid? operum publicorum exactio, quid? nominis inscriptio tibi num aliud videtur esse ac meorum bonorum direptio? praeterquam quod ne id quidem per legem Liciniam, ut ipse tibi curationem ferres, facere potuisti. quid? hoc ipsum quod nunc apud pontifices agis, te meam domum consecrasse, te monumentum fecisse in meis aedibus, te signum dedicasse, eaque te ex una rogatiuncula fecisse, unum et idem videtur esse atque id quod de me ipso nominatim tulisti?
你提出关于我的法案,是为了使我不得被接纳,而非令我流亡;因为你自己也无法声称我不被允许留在罗马。毕竟你能说什么?说我是被定罪之人?绝非如此。说我是被驱逐之人?又有何权利允许你如此?然而,即便如此,文中也未曾写明令我流亡;其中所有的只是针对收留我之人的惩罚,而这早已被所有人蔑视;驱逐之文荡然无存。退一步说,就算有:那么督办公共工程、刻上你的名号,在你看来难道与洗劫我的财产有何不同吗?更不用说依照利基尼乌斯法,你甚至根本不能通过立法来为自己谋取这一职权。再者,你如今在祭司们面前力争的这件事——你奉献了我的宅邸、在我的房产上立起纪念建筑、献纳了雕像,并且这一切都是凭着区区一道附随法案所为——这与你指名道姓就我本人所提出的法案,难道能被视为一回事吗?
tam hercule est unum quam quod idem tu lege una tulisti, ut Cyprius rex, cuius maiores huic populo socii atque amici semper fuerunt, cum bonis omnibus sub praeconem subiceretur et exsules Byzantium reducerentur. eidem, inquit, utraque de re negotium dedi. quid? si eidem negotium dedisset ut in Asia cistophorum flagitaret, inde iret in Hispaniam, cum Romam decessisset, consulatum ei petere liceret, cum factus esset, provinciam Syriam obtineret,—quoniam de uno homine scriberet, una res esset?
凭赫拉克勒斯起誓,若说它们是一回事,那便与你同样凭一项法律所提的案子如出一辙:塞浦路斯国王——其先祖始终是这个人民的盟友与朋友——连同其全部财产被交付拍卖,同时流放者被召回拜占庭。 他说:“我将两项事务的职权授予了同一人。” 那么试问:倘若他将职权授予同一人,令其在亚细亚索要银币,继而前往西班牙,返回罗马后获准竞选执政官,当选之后再统辖叙利亚行省——难道仅仅因为他是就同一个人立案,这便成了单一的一件事吗?
- 50cuius quam quisque partem tetigit digito voce praeda suffragio, quocumque venit, repudiatus convictusque discessit?
该句是由关系代词 cuius(先行词为前文的 lex)与不定关系从句 quam quisque partem tetigit 相交织的复杂句结构。其基本骨架为:“无论每个人(以手指、声音、掠夺或投票)触碰了该法的哪一部分,无论他走到何处,都遭到唾弃并被定罪离去”。quisque 置于从属句内部,同时充当主句动词 discessit 的逻辑主语。
- 50qvod M. Tvllivs falsvm senatvs consvltvm rettvlerit
由 quod 引导的从句直接引自该法案的文本,谓语动词 rettulerit 采用了完成时虚拟式。这属于表述他人观点的虚拟间接引语(主观理由),表示这并非西塞罗所承认的客观事实,而是克洛狄乌斯在法案中所声称的起诉依据。
- 50pluribus de rebus uno sortitore tulisti
意为“通过单一次抽签(即单一投票程序)就多项事务打包提出法案”。这是在指责将互不相关的条款捆绑通过的“杂糅法(lex satura)”,这种做法违反了公元前98年的《凯基利乌斯与狄狄乌斯法》。
