← 西塞罗

论自己的住宅

§43-47

批判放逐法案为非法特令与文辞欺诈

西塞罗谴责将其放逐的法案是未经正当审判便指名道姓针对个人的非法特令法(privilegium),实质上等同于苏拉式的公权追夺令,并警示此一先例将危及城邦与所有富裕公民。随后,他揭露该法案在措辞上的荒谬欺诈,即提议对一个未曾被判决的人宣告水火“已被剥夺”。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§43

​fueris sane1 tribunus plebis tam iure legeque, quam fuit hic ipse P. Servilius, vir omnibus rebus clarissimus atque amplissimus: quo iure, quo more, quo exemplo legem nominatim de capite civis indemnati tulisti? vetant leges sacratae, vetant xii tabulae leges privatis hominibus inrogari; id est enim privilegium. nemo umquam tulit; nihil est crudelius, nihil perniciosius, nihil quod minus haec civitas ferre possit. proscriptionis miserrimum nomen illud et omnis acerbitas Sullani temporis quid habet quod maxime sit insigne ad memoriam crudelitatis? opinor, poenam in civis Romanos nominatim sine iudicio constitutam.

就算承认你确实是平民保民官,其合法性与合宪性丝毫不亚于在座的普布利乌斯·塞尔维利乌斯阁下——一位在各方面都极其显赫而尊贵的人物;那么,你究竟依据何种法权、何种习俗、何种先例,提出了一项点名剥夺一名未经审判定罪之公民的民事权利的法律?神圣法所明令禁止,十二铜表法亦明令禁止针对个别公民制定法律,因为这正是所谓特令法。从未有人提出过此等法律;世上再没有比这更残暴、更具破坏性、更难为这个城邦所容忍之物了。追夺公权(名录处死法令)那个极其悲惨的名号以及苏拉时代的种种酷烈,在人们残酷的记忆中究竟何者最为显著?在我看来,正是那不经审判、指名道姓强加于罗马公民身上的惩罚。

§44

​hanc vos igitur, pontifices, iudicio atque auctoritate vestra tribuno plebis potestatem dabitis, ut proscribere possit quos velit? quaero enim quid sit aliud nisi proscribere "velitis ivbeatis vt M. Tvllivs in civitate ne sit bonaqve eivs vt mea sint": ita enim re, etsi aliis verbis, tulit. hoc plebei scitum est? haec lex, haec rogatio est? hoc vos pati potestis, hoc ferre civitas, ut singuli cives singulis versiculis e civitate tollantur? equidem iam perfunctus sum; nullam vim, nullum impetum metuo; explevi animos invidorum, placavi odia improborum, saturavi etiam perfidiam et scelus proditorum; denique de mea causa, quae videbatur perditis civibus ad invidiam esse proposita, iam omnes urbes, omnes ordines, omnes di atque homines iudicaverunt.

因此,祭司们啊,你们难道要凭借你们的裁决与权威,将这种特权赋予平民保民官,使他能够随意将他所欲之人打入名录追夺公权吗?因为我倒要问问,除了追夺公权之外,提出如下内容又算是什么呢: “愿诸君意欲并命令,马尔库斯·图利乌斯不得留于城邦之内,且其财产悉归我所有”;因为事实上,即便用词不同,他提出的正是此意。难道这是平民会决议吗?难道这是一项法律,一项法案吗?你们能容忍、城邦能承受每个公民仅凭寥寥数行字句便被逐出城邦吗?就我个人而言,我早已受尽磨难;我不畏惧任何暴力,不惧怕任何攻击;我已满足了嫉妒者的私心,平息了奸佞者的仇恨,甚至喂饱了叛徒们的背信弃义与滔天罪行;总而言之,关于我这桩似乎曾被破灭之徒抛出作为泄愤靶子的案件,所有的城邦、所有的阶层、所有的神祗与世人,如今都已作出了公断。

§45

​vobismet ipsis, pontifices, et vestris liberis ceterisque civibus pro vestra auctoritate et sapientia consulere debetis. nam cum tam moderata iudicia populi sint a maioribus constituta, primum ut ne poena capitis cum pecunia coniungatur, deinde ne improdicta die quis accusetur, ut ter ante magistratus accuset intermissa die quam multam inroget aut iudicet, quarta sit accusatio trinum nundinum prodicta die, quo die iudicium sit futurum, tum multa etiam ad placandum atque ad misericordiam reis concessa sunt, deinde exorabilis populus, facilis suffragatio pro salute, denique etiam, si qua res illum diem aut auspiciis aut excusatione sustulit, tota causa iudiciumque sublatum est: haec cum ita sint in iure, ubi crimen est, ubi accusator, ubi testes, quid indignius quam, qui neque adesse sit iussus neque citatus neque accusatus, de eius capite, liberis, fortunis omnibus conductos et sicarios et egentis et perditos suffragium ferre et eam legem putari?2

祭司们啊,你们应当依照你们的权威与睿智,为你们自己、为你们的子女以及其余的公民深思熟虑。因为祖先所设立的民众审判程序是如此克制:首先,死刑不得与罚金合并并科;其次,未经预告审期任何人不得被控告;长官在处以罚金或宣判之前,必须间隔一日、预先控告三次;第四次控告必须在提前三个市集日预告的日期进行,而审判正应在这一天举行;此外,为了安抚情绪与博取同情,被告获准采取诸多举措;而且民众易受劝说,为求生而投票也极为宽大;最后,倘若有任何情况因鸟卜或正当推托而取消了该审期,则整个案由和审判便归于撤销——既然法律中的规定如此,那么罪名何在?控告者何在?证人何在?对于一个既未被勒令到场、亦未被传唤、更未遭控告之人,受雇的暴徒、刺客、赤贫者与亡命之徒竟能就其公民权、子女及全部财产进行投票,且这居然被视为法律,世上难道还有比这更屈辱不公的事吗?

§46

ac si hoc de me potuit, quem honos, quem dignitas, quem causa, quem res publica tuebatur, cuius denique pecunia non expetebatur, cui nihil oberat praeter conversionem status et inclinationem communium temporum, quid tandem futurum est iis quorum vita remota ab honore populari et ab hac inlustri gratia est, pecuniae autem tantae sunt ut eas nimium multi egentes sumptuosi nobiles concupiscant?

如果这件事竟能发生在我身上——有公职、有尊严、有大义、有国家在维护我,况且我的钱财从未被觊觎,除却国家体制的剧变与公共时代的倾覆之外,我未曾遭受任何不利;那么试问,对于那些生活远离民众公职与这等显赫恩遇、但其财产却多到令无数挥霍破产的贵族垂涎欲滴之人,其结局究竟又将如何呢?

§47

​date hanc tribuno plebis licentiam, et intuemini paulisper animis iuventutem et eos maxime qui inminere iam cupiditate videntur in tribuniciam potestatem: conlegia medius fidius tribunorum plebis tota reperientur, hoc iure firmato, quae coeant de hominum locupletissimorum bonis, praeda praesertim populari et spe largitionis oblata. at quid tulit legum scriptor peritus et callidus? "velitis ivbeatis vt M. Tvllio aqva et igni interdicatvr?" crudele, nefarium, ne in sceleratissimo quidem civi sine iudicio ferundum! non tulit "vt interdicatvr." quid ergo? "vt interdictvm sit.3" O caenum, o portentum, o scelus! hanc tibi legem Clodius scripsit spurciorem lingua sua, ut interdictum sit cui non sit interdictum? Sexte noster, bona venia, quoniam iam dialecticus es et haec quoque liguris, quod factum non est, ut sit factum, ferri ad populum aut verbis ullis sanciri aut suffragiis confirmari potest?

若是给平民保民官以这种肆意妄为的特权,请诸位在心中略微打量一下青年一代,特别是那些似乎已满怀贪欲觊觎保民官权能之人:凭忠信之神起誓,一旦确立了这项法则,届时必定会出现整个保民官团勾结在一起,以最富有之人的财产为目标,特别是在民众掠夺的诱惑和施舍的希望被抛出之时。 然而,那位老练精巧的法律起草者到底提出了什么? “愿诸君意欲并命令,对马尔库斯·图利乌斯剥夺水与火?” 残忍、大逆不道,哪怕是对最邪恶的公民,未经审判亦不可承受!他并未提议: “使之被剥夺。” 那么他提议了什么? “使之已被剥夺。” 噢,污秽之徒,怪物,罪恶!克洛狄乌斯竟然为你写下了这道比他自己的舌头还要肮脏的法律:让一个未曾被剥夺水火的人,变为已被剥夺水火?我们亲爱的塞克斯图斯,请恕我直言,既然你如今是个辩证学者,对这些把戏也略知一二,那么:一件未曾发生之事,能否作为已经发生之事向民众提出,或者通过任何言词予以确立,或者通过投票予以确认?

语法注3 条
  1. 43fueris sane

    虚拟式现在完成时用于让步(concessive subjunctive)。与副词 sane 连用,构成修辞性让步:“就算承认你确实是……”,先假设性地承认对方的前提,随后对其下一步的行为提出反驳。

  2. 45quid indignius quam, qui neque adesse sit iussus neque citatus neque accusatus, de eius capite, liberis, fortunis omnibus conductos et sicarios et egentis et perditos suffragium ferre et eam legem putari?

    在比较结构 quid indignius quam... 之下,受格与不定式结构(conductos... suffragium ferre 与 eam legem putari)充当主体。关系从句 qui neque adesse sit iussus... 倒置于其先行词 eius 之前(前置倒装),语序为:对于一个既未被勒令到场……的人,关于其(eius)公民权……受雇之人居然进行投票。

  3. 47vt interdictvm sit

    无人称虚拟式完成时被动态(对应惯用法 aqua et igni interdicere)。西塞罗指责其立法措辞上的诡辩欺诈:通常的立法表述采用虚拟式现在时 ut interdicatur(“使之被剥夺”,指将来的法令生效),而此处却使用完成时 ut interdictum sit(“使之已被剥夺”),将未定罪的公民在表决前就强行视作既成的被放逐者。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:43-47