← 西塞罗

论自己的住宅

§38-42

占卜法与公示期违背下的保民官职位无效

西塞罗指出克洛狄乌斯的收养不仅违反了祭司法,还违背了占卜法(比布卢斯执政官对天空的观测)及法定公示期,使其保民官职位在法理上全然无效,但他仍选择保留城邦领袖们所承认的法案效力。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§38

​ita populus Romanus brevi tempore neque regem sacrorum neque flamines nec Salios habebit, nec ex parte dimidia reliquos sacerdotes neque auctores centuriatorum et curiatorum comitiorum, auspiciaque populi Romani, si magistratus patricii creati non sint, intereant necesse est, cum interrex nullus sit, quod et ipsum patricium esse et a patriciis prodi necesse est. dixi apud pontifices istam adoptionem nullo decreto huius conlegi probatam, contra omne pontificum ius factam, pro nihilo esse habendam; qua sublata intellegis totum tribunatum tuum concidisse.

这样一来,罗马人民在短时间内将既无祭礼之王,也无弗拉门祭司,更无萨利埃跃舞祭司,其余祭司的一半也将不复存在,百人队大会与库里亚大会的批准者亦将荡然无存;倘若不再选举贵族长官,罗马人民的鸟卜权势必归于湮灭,因为届时将无任何间位执政官——而此人本身既必须是贵族,又必须由贵族推举。我在祭司们面前业已言明:你那场未经本祭司团任何决议批准、违反所有祭司法规而实行的收养,应当被视为完全无效;一旦将其撤销,你当明白你的整个保民官职位便土崩瓦解。

§39

venio ad augures, quorum ego libros, si qui sunt reconditi, non scrutor; non sum in exquirendo iure augurum curiosus; haec quae una cum populo didici, quae saepe in contionibus responsa sunt, novi. negant fas esse agi cum populo cum de caelo servatum sit.1 quo die de te lex curiata lata esse dicatur, audes negare de caelo esse servatum? adest praesens vir singulari virtute, constantia, gravitate praeditus, M. Bibulus: hunc consulem illo ipso die contendo servasse de caelo. infirmas igitur tu acta C. Caesaris, viri fortissimi? minime; neque enim mea iam quicquam interest, exceptis iis telis quae ex illius actionibus in meum corpus inmissa sunt.

我现在转谈占卜官们。他们的书籍——倘若其中有什么秘藏之作——我并不去深究;我无意于深掘占卜官的法规;我所知道的,乃是我与民众共同习得的、在集会应答中屡次得知的常识。他们断言:凡是在观测天空之时,与民众处理公务即为违背天道。在关于你的库里亚法律据说被通过的那一天,你敢否认曾有人观测天空吗?一位兼具绝顶美德、坚定与庄重的人物,马尔库斯·比布卢斯此刻正在场:我坚决主张,这位执政官在那一天确曾观测了天空。 “那么,你难道是在废除无比勇毅之人盖乌斯·恺撒的法案吗?” 绝非如此;因为除却从他的政务行动中射向我肉身的那些箭矢之外,如今一切皆与我无涉。

§40

​sed haec de auspiciis, quae ego nunc perbreviter attingo, acta sunt a te. tu tuo praecipitante iam et debilitato tribunatu auspiciorum patronus subito exstitisti; tu M. Bibulum in contionem, tu augures produxisti; tibi interroganti augures responderunt, cum de caelo servatum sit, cum populo agi non posse; tibi M. Bibulus quaerenti se de caelo servasse respondit, idemque in contione dixit, ab Appio tuo fratre productus, te omnino, quod contra auspicia adoptatus esses, tribunum non fuisse. tua denique omnis actio posterioribus mensibus fuit, omnia quae C. Caesar egisset, quod contra auspicia essent acta, per senatum rescindi oportere; quod si fieret, dicebas te tuis umeris me custodem urbis in urbem relaturum. videte hominis amentiam per suum tribunatum Caesaris actis inligatus teneretur.2

然而,我现在极其简略谈及的这些关于鸟卜的事宜,恰恰是你亲自挑起的。当你的保民官职位已日落西山、摇摇欲坠之时,你却突然以鸟卜守护者的面目出现;你把马尔库斯·比布卢斯推到集会之上,你把占卜官们推上前台;对于你的质询,占卜官们回答道:凡是在观测天空之时,便不得与民众处理公务;对于你的提问,马尔库斯·比布卢斯回答说自己确曾观测天空,且此人被你兄长阿庇乌斯引见于集会之上时亦公开声称:由于你违反鸟卜被收养,你根本未曾是保民官。总而言之,你在后几个月里的全部政务活动,都在主张盖乌斯·恺撒所做的一切因其违背鸟卜而行,应当由元老院予以废除;你甚至扬言,若能如此,你将用自己的双肩把身为城邦守护者的我迎回城中。请看此人的疯狂吧,他通过自己的保民官职权本是与恺撒的法案捆绑在一起的!

§41

​si et sacrorum iure pontifices et auspiciorum religione augures totum evertunt tribunatum tuum, quid quaeris amplius? an etiam apertius aliquod ius populi atque legum? Hora fortasse sexta diei questus sum in iudicio, cum C. Antonium, conlegam meum, defenderem, quaedam de re publica, quae mihi visa sunt ad illius miseri causam pertinere. haec homines improbi ad quosdam viros fortis longe aliter atque a me dicta erant detulerunt. Hora nona illo ipso die tu es adoptatus. si quod in ceteris legibus trinum nundinum esse oportet, id in adoptione satis est trium esse horarum,3 nihil reprehendo; sin eadem observanda sunt, iudicavit senatus M. Drusi legibus, quae contra legem Caeciliam et Didiam latae essent, populum non teneri.

倘若祭司们依祭礼法规、占卜官们依鸟卜的宗教约束,已将你的保民官地位全盘推翻,你还企求什么更充分的证据呢?难道还需要关于民众与法律的某种更直白的法权吗?大约在当天的第六时,当我在法庭上为我的同僚盖乌斯·安东尼乌斯辩护时,我陈述了关于国家的若干感慨,这些感慨在我看来与那个可怜之人的案情休戚相关。奸恶之徒却将这些言论以完全背离我原意的方式密报给某些掌权者。就在同一天的第九时,你便被收养了。如果在其他法律中必须维持的三次市集日公示期,在收养中竟认为三小时便已足够,我无意非难;但若必须遵循同样的规则,元老院曾判定:因违反《凯基利乌斯与狄狄乌斯法》而通过的马尔库斯·德鲁苏斯的诸法,人民不受其约束。

§42

​iam intellegis omni genere iuris, quod in sacris, quod in auspiciis, quod in legibus sit, te tribunum plebis non fuisse. at ego hoc totum non sine causa relinquo. video enim quosdam clarissimos viros, principes civitatis, aliquot locis iudicasse te cum plebe iure agere potuisse; qui etiam de me ipso, cum tua rogatione funere elatam rem publicam esse dicerent, tamen id funus, etsi miserum atque acerbum fuisset, iure indictum esse dicebant; quod de me civi ita de re publica merito tulisses, funus te indixisse rei publicae, quod salvis auspiciis tulisses, iure egisse dicebant. qua re licebit, ut opinor, nobis eas actiones non infirmare, quibus illi actionibus constitutum tribunatum tuum comprobaverunt.

现在你该明白,依据存在于祭礼中、鸟卜中、法规中的一切法权,你都绝非平民保民官。然而,我并非毫无缘由地将整件事置于一边。因为我看到城邦中几位极其显赫的领袖人物,在若干场合曾判定你有权依照法规与平民交涉;关于我自己,他们虽然宣称国家因你的提案而被送入丧仪,但仍宣称这场丧仪虽凄惨酷烈,却是依法定程序的;由于你针对我这位对国家建立了如此功勋的公民提出法案,他们说你给国家颁布了丧仪;但由于你是在鸟卜未遭破坏的情况下提出的,他们说你的行为在程序上是合法的。因此,我认为,我们可以不必去推翻那些行动——他们正是借那些行动确认了你已确立的保民官职位的合法性。

语法注3 条
  1. 39de caelo servatum sit

    鸟卜法专业用语 de caelo servare(为探察凶兆而观测天空)的无人称被动构文。在占卜法规中,一旦执政官等长官宣告自己正在观测天空(obnuntiatio),同日召集民众大会处理公务(cum populo agere)即被视为违背天意(nefas)。此处完成时虚拟语气用于表述概括性的时间与条件从句。

  2. 40videte hominis amentiam per suum tribunatum Caesaris actis inligatus teneretur

    感叹主句 videte hominis amentiam(看此人的疯狂吧)后无连词直接紧接带未完成过去时虚拟语气 teneretur 的分句。这通常被理解为省略了关系代词 qui 的原因从句,或表示感叹与情境的虚拟语气从句(“他本是通过自己的保民官职权而与恺撒的法案捆绑在一起的!”)。此虚拟语气突出了克洛狄乌斯的荒谬自相矛盾:若恺撒的法案被废,他依此取得的平民身份与保民官职位亦将同归于尽。

  3. 41id in adoptione satis est trium esse horarum

    短语 trium... horarum 是性质或度量属格,作不定式 esse 的表语(“足够是三个小时的”)。它与前文关于一般立法的法定公示期 trinum nundinum(三次市集日,约17至24天)形成鲜明对照,揭露了克洛狄乌斯的收养程序在短短三小时内草率通过的严重违法性。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:38-42