← 西塞罗

论自己的住宅

§34-37

克洛狄乌斯被平民收养的非法性

西塞罗抨击克洛狄乌斯被平民家庭收养的非法性,揭露由年轻男子收养年长元老的不合理、祭司团常规审查的缺失,以及这场纯粹为谋取平民保民官之位并颠覆国家而进行的伪装收养的欺诈本质。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§34

​videsne me non radicitus evellere omnis actiones tuas neque illud agere, quod apertum est, te omnino nihil gessisse iure, non fuisse tribunum plebis, hodie esse patricium? dico apud pontifices, augures adsunt: versor in medio iure publico. quod est, pontifices, ius adoptionis? nempe ut is adoptet qui neque procreare iam liberos possit, et cum potuerit sit expertus. quae deinde causa cuique sit adoptionis, quae ratio generum ac dignitatis, quae sacrorum, quaeri a pontificum conlegio solet. quid est horum in ista adoptione quaesitum? adoptat annos viginti natus, etiam minor, senatorem. liberorumne causa? at procreare potest; habet uxorem, suscipiet ex ea liberos; exheredabit igitur pater filium.

难道你看不出,我并没有将你所有的作为连根拔除,也没有去力主那显而易见的一点——即你所做的一切全然不合法、你根本不曾是平民保民官、如今依旧是贵族吗?我在祭司们面前发言,占卜官们也在场:我正处于国家公法的中心。 祭司们啊,收养法究竟是什么?显然是让那已无法再生育子女、且在能够生育时曾作过尝试的人去收养。其次,每个人收养的理由是什么、对家族与家格的考量是什么、对宗族祭礼的考量是什么,这些通常由祭司团来审查。在你们那场收养中,有哪一项受到了审查?一个年仅二十岁、甚至更年轻的人,竟收养了一位元老院议员。是为了子嗣吗?但他尚能生育;他有妻子,他将与她生养子嗣;因此,这位父亲将剥夺他儿子的继承权。

§35

​quid? sacra Clodiae gentis cur intereunt, quod in te est?1 quae omnis notio pontificum, cum adoptarere, esse debuit: nisi forte ex te ita quaesitum est, num perturbare rem publicam seditionibus velles et ob eam causam adoptari, non ut eius filius esses, sed ut tribunus plebis fieres et funditus everteres civitatem. respondisti, credo, te ita velle. Pontificibus bona causa visa est: adprobaverunt. non aetas eius qui adoptabat est quaesita, ut in Cn. Aufidio, M. Pupio, quorum uterque nostra memoria summa senectute alter Oresten, alter Pisonem adoptavit, quas adoptiones sicut alias innumerabilis hereditates nominis pecuniae sacrorum secutae sunt. tu neque Fonteius es, qui esse debebas, neque patris heres, neque amissis sacris paternis in haec adoptiva venisti. ita perturbatis sacris, contaminatis gentibus, et quam deseruisti et quam polluisti, iure Quiritium legitimo tutelarum et hereditatium relicto, factus es eius filius contra fas cuius per aetatem pater esse potuisti.

怎么会这样?克洛狄乌斯氏族的祭礼就你而言为何会消亡?这本应是你在被收养时祭司们进行的全部审查:除非碰巧曾这样向你询问——你是否企图用叛乱来搅乱国家,并为此缘故被收养,不是为了做他的儿子,而是为了成为平民保民官并彻底颠覆城邦。我想,你回答说自己正是如此期望的。祭司们认为这理由很充分,便予以批准。收养者的年龄并未受到审查,不像在格奈乌斯·奥菲狄乌斯和马尔库斯·普皮乌斯身上那样;在我们记忆中,他们两人都在垂暮之年分别收养了奥雷斯泰斯和皮索,而那些收养正如无数其他收养一样,随之而来的是对家族名字、财产和宗族祭礼的继承。你既不是你本应归属的丰泰乌斯氏族人,也不是你父亲的继承人,你更未曾在放弃父系祭礼后归入这养家的祭礼。如此这般,扰乱了祭礼,玷污了你所背弃的家族与你所玷污的家族,抛弃了关于监护与继承的正统罗马公民法权,你竟违背天道人伦,成了你在年龄上本可作为其父亲之人的儿子。

§36

dico apud pontifices: nego istam adoptionem pontificio iure esse factam: primum quod eae vestrae sunt aetates ut is qui te adoptavit vel fili tibi loco per aetatem esse potuerit, vel eo quo fuit:2 deinde quod causa quaeri solet adoptandi, ut et is adoptet qui quod natura iam adsequi non potest legitimo et pontificio iure quaerat, et ita adoptet ut ne quid aut de dignitate generum aut de sacrorum religione minuatur: illud in primis, ne qua calumnia, ne qua fraus, ne qui dolus adhibeatur: ut haec simulata adoptio fili quam maxime veritatem illam suscipiendorum liberorum imitata esse videatur.

我在祭司们面前断言:我否认那场收养是依据祭司法规进行的。首先,因为你们两人的年龄使那位收养你的人按年龄本可以处于你儿子的地位,抑或处于他实际所处的地位;其次,因为收养通常需要审查理由,以便让那通过自然法则已无法获得子嗣的人通过法定与祭司法规去寻求,并以便如此进行收养而不致削损家族的尊严或祭礼的圣洁;尤其是这一条:不得使用任何借口、任何欺诈、任何诡计,从而使这场对儿子的伪装收养看起来尽可能地模仿了生养子嗣的那份真实。

§37

​quae maior calumnia est quam venire imberbum adulescentulum,3 bene valentem ac maritum, dicere filium senatorem populi Romani sibi velle adoptare; id autem scire et videre omnis, non ut ille filius instituatur, sed ut e patriciis exeat et tribunus plebis fieri possit, idcirco adoptari? neque id obscure; nam adoptatum emancipari statim, ne sit eius filius qui adoptarit. cur ergo adoptabat? probate genus adoptionis: iam omnium sacra interierint, quorum custodes vos esse debetis, iam patricius nemo relinquetur. cur enim quisquam vellet tribunum plebis se fieri non licere,4 angustiorem sibi esse petitionem consulatus, in sacerdotium cum possit venire, quia patricio non sit is locus, non venire? Vt cuique aliquid acciderit qua re commodius sit esse plebeium, simili ratione adoptabitur.

试问还有什么比这更大的欺诈呢:一个嘴上无毛的年轻小伙子,身体强健且已娶妻,却前来声称自己想要收养一位罗马人民的元老院议员为子;而所有人都心知肚明且亲眼目睹,之所以收养并不是为了确立他为儿子,而是为了让他脱离贵族阶层并得以成为平民保民官?这也并非暗中进行;因为他一被收养便立刻被免除家父权,以免成为收养他之人的儿子。那么他究竟为何收养?请你们批准这种收养吧:立刻,所有由你们当守护者的宗族祭礼都将消亡,立刻贵族阶层将空无一人。因为,又有谁会情愿自己不被允许成为平民保民官,情愿自己竞选执政官之路更为狭窄,情愿在能够进入祭司职位时却因贵族无此名额而无法进入呢?一旦任何人遇到某种情况使他成为平民更为方便,他都将通过类似的方式被收养。

语法注4 条
  1. 35quod in te est

    限定性关系从句,意为“就你而言”或“在你的责任范围内”(相当于 quantum in te est),表明宗族祭礼消亡的责任全在克洛狄乌斯个人。

  2. 36vel eo quo fuit

    与前文 vel fili tibi loco per aetatem esse potuerit 相对照。eo 为指示代词替代 loco,quo 为关系代词(相当于 quo in loco),意为“或者在他实际所处的地位”。这是西塞罗的影射诋毁:收养者年纪极轻(§37 imberbum adulescentulum),按年龄本可作为克洛狄乌斯的儿子,或是其男宠。

  3. 37quae maior calumnia est quam venire imberbum adulescentulum

    在 quae maior calumnia est quam... 引出的句式中,比较连词 quam 之后连接了一连串充当逻辑主语的宾格不定式结构(venire adulescentulum... dicere... omnis scire et videre... idcirco adoptari)。其核心骨架为:“难道还有比一个年轻人跑来……声称……而所有人都明白……更大的欺诈吗?”

  4. 37cur enim quisquam vellet tribunum plebis se fieri non licere

    一系列宾格不定式短语(tribunum plebis se fieri non licere, angustiorem sibi esse petitionem..., non venire)并列充当 vellet(表示潜在/商榷的未完成过去时虚拟式)的宾语。以修辞性反问表达:有谁会心甘情愿地希望保留贵族身份带来的种种不利限制(无法担任平民保民官、执政官竞选受限、因名额限制无法担任某些祭司)?

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:34-37