- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:19-23
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗揭露了克洛狄乌斯反对特例权力的虚伪,指出克洛狄乌斯本人曾特例派遣卡托前往塞浦路斯,并将非常大权与富庶行省分配给加比尼乌斯和皮索。
non ita tecum ago; cum his haec a me haberi oratio potest qui ita disputant, se, si qua res ad unum deferenda sit, ad Cn. Pompeium delaturos potissimum; sed se extra ordinem nihil cuiquam dare; cum Pompeio datum sit, id se pro dignitate hominis ornare et tueri solere. Horum ego sententiam ne laudem impedior1 Cn. Pompei triumphis, quibus ille, cum esset extra ordinem ad patriam defendendam vocatus, auxit nomen populi Romani imperiumque honestavit: constantiam probo, qua mihi quoque utendum fuit, quo ille auctore extra ordinem bellum cum Mithridate Tigraneque gessit.
我同你并不是这样争论的;我是能够同那些作此论辩的人进行这种谈话的,他们主张:如果有什么事务必须交付给一个人,他们最愿意交付给格奈乌斯·庞培;但他们绝不特例将任何权力授予任何人;然而一旦授予了庞培,他们便惯于按照该人的尊严予以赞扬并加以维护。因格奈乌斯·庞培的诸多凯旋式,我被阻止去赞许这些人的意见——庞培在受命特例保卫祖国时,凭借那些凯旋式扩大了罗马人民的威名并光耀了其帝国:然而我赞赏他们的坚定一致,而作为当初使他特例对米特拉达梯和提格兰作战的发起者,我自己本也应遵循这种坚定。
sed cum illis possum tamen aliquid disputare: tua vero quae tanta impudentia est ut audeas dicere extra ordinem dari nihil cuiquam oportere? qui cum lege nefaria Ptolomaeum, regem Cypri, fratrem regis Alexandrini, eodem iure regnantem causa incognita publicasses, populumque Romanum scelere obligasses, cum in eius regnum bona fortunas patrocinium huius imperi inmisisses, cuius cum patre avo maioribus societas nobis et amicitia fuisset, huius pecuniae deportandae et, si ius suum defenderet, bello gerendo M. Catonem praefecisti.
然而同他们我尚能有所辩论:但你的厚颜无耻究竟大到了何种地步,竟敢说任何事都不该特例授予任何人?你通过一项邪恶的法律,在未经审讯的情况下剥夺了塞浦路斯国王托勒密——他是亚历山大里亚国王的兄弟,享有同等统治权——的财产,使罗马人民背负罪责;你将这个帝国的保护权强加于他的王国、财产与财富之上,而我们曾与他的父亲、祖父以及先祖结有同盟与友谊;并且你任命了马尔库斯·卡托去押运这笔金钱,且若他保卫自身权利,便对其发动战争!
dices: quem virum! sanctissimum, prudentissimum, fortissimum, amicissimum rei publicae, virtute, consilio, ratione vitae mirabili ad laudem et prope singulari! sed quid ad te, qui negas esse verum quemquam ulli rei publicae extra ordinem praefici?2 atque in hoc solum inconstantiam redarguo tuam: quem tu in ea re non pro illius dignitate produceres, sed pro tuo scelere subduceres, quem tuis Sergiis, Lolliis, Titiis ceterisque caedis et incendiorum ducibus obieceras, quem carnificem civium, quem indemnatorum necis principem, quem crudelitatis auctorem fuisse dixeras, ad hunc honorem et imperium extra ordinem nominatim rogatione tua detulisti. et tanta fuisti intemperantia ut illius tui sceleris rationem occultare non posses:
你会说:“那是何等的人物啊!最神圣、最明智、最勇敢、对国家最忠诚,在美德、智谋以及值得称赞的非凡乃至近乎无双的生活操守上!”但这同你又有什么相干呢,你明明声称任何人都不该被特例任命去主管任何国家公职?并且仅仅在这一点上我就能驳斥你的自相矛盾:你在那桩事务中并非为了他的尊严而提拔他,而是为了你的罪行而将其排挤走;你曾将他抛给你的那些塞尔吉乌斯、洛利乌斯、提提乌斯以及其他屠杀与纵火的头目;你曾称他是公民的刽子手、屠杀未经审判者的罪魁祸首、残酷暴虐的始作俑者——你却通过自己的提案,在特例中指名道姓地将荣誉与命令权交给了这个人。
litteras in contione recitasti quas tibi a C. Caesare missas diceres "Caesar Pvlchro", cum etiam es argumentatus amoris esse hoc signum, quod cognominibus tantum uteretur neque adscriberet "pro consvle" aut "tribvno plebi"; dein gratulari tibi quod M. Catonem a tribunatu tuo removisses,3 et quod ei dicendi in posterum de extraordinariis potestatibus libertatem ademisses. quas aut numquam tibi ille litteras misit, aut, si misit, in contione recitari noluit. at, sive ille misit sive tu finxisti, certe consilium tuum de Catonis honore illarum litterarum recitatione patefactum est.
而且你竟是如此狂妄放肆,以致无法掩饰你那一罪行的真实动机: 你在公民大会上宣读了一封你声称是由盖乌斯·恺撒寄给你的信: “恺撒致普尔克”当时你甚至论证说,这乃是亲密情谊的象征,因为他只使用了家族名,而没有添上“资深执政官”或“平民保民官”的头衔;随后信中祝贺你将马尔库斯·卡托从你的保民官任期中排挤开,并祝贺你剥夺了他今后就非常大权发表意见的自由。那封信要么是他从未寄给过你,要么即使他寄了,他也绝不希望在公民大会上被宣读。然而,无论是由他寄出还是由你伪造,毫无疑问,你关于卡托荣誉职位的图谋,已因宣读那封信而昭然若揭。
sed omitto Catonem, cuius eximia virtus, dignitas, et in eo negotio quod gessit fides et continentia tegere videretur improbitatem et legis et actionis tuae: quid? homini post homines natos turpissimo, sceleratissimo, contaminatissimo quis illam opimam fertilemque Syriam, quis bellum cum pacatissimis gentibus, quis pecuniam ad emendos agros constitutam, ereptam ex visceribus aerari, quis imperium infinitum dedit? cui quidem cum Ciliciam dedisses, mutasti pactionem et Ciliciam ad praetorem item extra ordinem transtulisti: Gabinio pretio amplificato Syriam nominatim dedisti. quid? homini taeterrimo, crudelissimo, fallacissimo, omnium scelerum libidinumque maculis notatissimo, L. Pisoni, nonne nominatim populos liberos, multis senatus consultis, etiam recenti lege generi ipsius liberatos, vinctos et constrictos tradidisti? nonne, cum ab eo merces tui benefici pretiumque provinciae meo sanguine tibi esset persolutum, tamen aerarium cum eo partitus es?
但我姑且不谈卡托,他非凡的美德、尊严以及在他所掌管的那桩事务中的信义与克制,似乎掩盖了你的法律与行动两方面的恶劣:怎么?对自人类诞生以来最卑鄙、最邪恶、最污秽的家伙,是谁给了他那片肥沃富庶的叙利亚,是谁给了他与最温顺部族作战的权力,是谁给了他从国库肺腑中强夺出来的专门用于购地的款项,是谁给了他无限制的命令权?当你明明把基利家给了他时,你却更改了协议,同样以特例的方式将基利家转交托给了一位裁判官:在索价增加之后,你指名道姓地把叙利亚给了加比尼乌斯。怎么?对那个最可憎、最残忍、最奸诈、烙着一切罪恶与纵欲污点的家伙卢基乌斯·皮索,难道你不是把许多元老院决议、甚至他自己女婿最近的法律所解放的自由民众,指名道姓地捆绑拘禁着交给了他吗?难道当他用我的鲜血作为对你的恩惠的报酬以及行省的代价全额偿付给你之后,你不是仍然与他瓜分了国库吗?
- 19Horum ego sententiam ne laudem impedior
ne laudem(现在虚拟式)作为妨碍动词 impedior(被动态)的补足子句。在拉丁语中,表示妨碍或阻止的动词在主句为肯定时通常接由 ne 或 quominus 引导的虚拟式子句,在主句为否定时接 quin 或 quominus 引导的子句。
- 21sed quid ad te, qui negas esse verum quemquam ulli rei publicae extra ordinem praefici?
sed quid ad te 是一种惯用的省略结构,省略了谓语动词(如 pertinet,意为“那同你何干?”)。随后的关系代词 qui 所引导的定语从句中,negas 统领带有无人称主语的“宾格加不定式”结构(esse verum),而 verum 的实际主语则是由嵌套在其中的另一个“宾格加不定式”结构(quemquam... praefici)担任。
- 22dein gratulari tibi quod M. Catonem a tribunatu tuo removisses
gratulari 可解释为承接前文转述信件内容的间接引语不定式(依附于 diceres,意为“[他]随后祝贺你……”),或解释为历史不定式。将其视为转述信件要点的间接引语不定式与整体语境及语法结构最为吻合。
