- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:24-28
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗抨击克洛狄乌斯的自相矛盾与虚伪:克洛狄乌斯自己违法特例将行省私授亲信,却指责在粮食危机中特例任命庞培的合理举措。西塞罗进而痛斥针对其本人的流放特权法,并回顾了他与庞培之间牢固的友谊以及离间者从中作祟的阴谋。
itane vero?1 tu provincias consularis, quas C. Gracchus, qui unus maxime popularis fuit, non modo non abstulit a senatu, sed etiam ut necesse esset quotannis constitui per senatum lege sanxit, eas lege Sempronia per senatum decretas rescidisti, extra ordinem sine sorte nominatim dedisti non consulibus, sed rei publicae pestibus: nos, quod nominatim rei maximae paene iam desperatae summum virum saepe ad extrema rei publicae discrimina delectum praefecimus, a te reprehendemur? quid tandem? si quae tum in illis rei publicae tenebris caecisque nubibus et procellis, cum senatum a gubernaculis deiecisses, populum e navi exturbasses, ipse archipirata cum grege praedonum impurissimo plenissimis velis navigares—si quae tum promulgasti constituisti promisisti vendidisti perferre potuisses, ecqui locus orbi terrarum vacuus extraordinariis fascibus atque imperio Clodiano fuisset?2
果真如此吗?连作为最杰出平民派的盖乌斯·格拉古都不仅未曾从元老院手中夺走、反而立法规定每年必须由元老院决定的执政官行省,尽管它们已依塞姆普罗尼乌斯法由元老院决议分配,你却予以废除,并在特例中未经抽签、指名道姓地将其授予的不是执政官,而是国家的灾祸:难道只因我们针对几乎已令人绝望的极其重大的危机,指名道姓地任命了常常在国家极度危难之际被选中的最卓越之人,我们就要受到你的责难吗?到底算怎么回事呢?如果在当时国家的那些黑暗、蔽日的阴云与风暴中——那时你把元老院从舵轮旁推下,把人民赶下船只,而你自己作为海盗头目率领着一群最污秽的强盗张满风帆航行——如果你当时所公布、确定、许诺和出卖的一切真能贯彻到底,那么普天之下还有哪个地方能免于特例的束棒和克洛狄乌斯的专断命令权呢?
sed excitatus aliquando Cn. Pompei—dicam ipso audiente quod sensi et sentio, quoquo animo auditurus est3— excitatus, inquam, aliquando Cn. Pompei nimium diu reconditus et penitus abstrusus animi dolor subvenit subito rei publicae, civitatemque fractam malis, imminutam ac debilitatam, abiectam metu ad aliquam spem libertatis et pristinae dignitatis erexit. hic vir extra ordinem rei frumentariae praeficiendus non fuit? scilicet tu helluoni spurcatissimo, praegustatori libidinum tuarum, homini egentissimo et facinerosissimo, Sex. Clodio, socio tui sanguinis, qui sua lingua etiam sororem tuam a te abalienavit, omne frumentum privatum et publicum, omnis provincias frumentarias, omnis mancipes, omnis horreorum clavis lege tua tradidisti; qua ex lege primum caritas nata est, deinde inopia. impendebat fames, incendia, caedes, direptio: imminebat tuus furor omnium fortunis et bonis.
然而,格奈乌斯·庞培终于被唤醒的——在他当面聆听时,无论他将以何种心情听取,我也要说出我过去与现在的真实想法——我说,格奈乌斯·庞培深藏太久、埋藏于心底的悲愤终于被唤醒,骤然拯救了国家,使这个被灾祸击垮、被削弱和摧残、在恐惧中倒下的城邦重新看到了自由与往昔尊严的希望。难道这样一个人不应当被特例任命去主管粮食供给吗?诚然,你通过自己的法律,把私有和公有的一切粮食、所有产粮行省、所有承包商、所有粮仓的钥匙,统统交给了那个最肮脏的饕餮之徒、为你尝遍纵欲之乐的走卒、极度穷困而又十恶不赦之徒塞克斯图斯·克洛狄乌斯,你的血亲同胞,他甚至用自己的谗舌使你的姐妹同你疏远;由于这项法律,先是引发了物价飞涨,继而导致了匮乏。饥荒、火灾、屠杀、抢劫迫在眉睫:你的疯狂曾威逼着所有人的财富和财产。
queritur etiam importuna pestis ex ore impurissimo Sex. Clodi rem frumentariam esse ereptam, summisque in periculis eius viri auxilium implorasse rem publicam a quo saepe se et servatam et amplificatam esse meminisset! extra ordinem ferri nihil placet Clodio. quid? de me quod tulisse te dicis, patricida, fratricida, sororicida, nonne extra ordinem tulisti? an de peste civis, quem ad modum omnes iam di atque homines iudicarunt, conservatoris rei publicae, quem ad modum autem tute ipse confiteris, non modo indemnati sed ne accusati quidem, licuit tibi ferre non legem sed nefarium privilegium, lugente senatu, maerentibus bonis omnibus, totius Italiae precibus repudiatis, oppressa captaque re publica: mihi populo Romano implorante, senatu poscente, temporibus rei publicae flagitantibus, non licuit de salute populi Romani sententiam dicere?
这个蛮横的恶徒甚至抱怨粮食供给的事务从塞克斯图斯·克洛狄乌斯极其污秽的口中被夺走,抱怨国家在极度危难之中向那位在记忆中屡次拯救并光大国家的伟人求援!在克洛狄乌斯看来,任何特例提出的方案都不可取。怎么?杀父者、杀兄者、杀姊妹者啊,你声称针对我所通过的法案,难道不正是特例通过的吗?抑或在元老院哀哭、全体忠良之士悲伤、全意大利的祈求被拒、国家遭到压迫和掳掠之际,就一位公民的毁灭——他如全体神明与世人早已判定的那样是国家的救星,又如你自己也供认不讳的那样不仅未被判罪,甚至连指控都不曾遭受——你被允许通过的不是法律而是邪恶的剥夺公权特权法;而当罗马人民恳求、元老院要求、国家的危急时刻迫切催促之际,我难道倒不被允许就罗马人民的安危发表意见吗?
qua quidem in sententia si Cn. Pompei dignitas aucta est coniuncta cum utilitate communi, certe laudandus essem si eius dignitati suffragatus viderer qui meae saluti opem et auxilium tulisset. desinant, desinant homines isdem machinis sperare me restitutum posse labefactari quibus antea stantem perculerunt. quod enim par amicitiae consularis fuit umquam in hac civitate coniunctius quam fuimus inter nos ego et Cn. Pompeius? quis apud populum Romanum de illius dignitate inlustrius, quis in senatu saepius dixit? qui tantus fuit labor, quae simultas, quae contentio, quam ego non pro illius dignitate susceperim? qui ab illo in me honos, quae praedicatio de mea laude, quae remuneratio benivolentiae praetermissa est? hanc nostram coniunctionem, hanc conspirationem in re publica bene gerenda, hanc iucundissimam vitae atque officiorum omnium societatem certi homines fictis sermonibus et falsis criminibus diremerunt, cum idem illum ut me metueret, me caveret, monerent, idem apud me mihi illum uni esse inimicissimum dicerent,4 ut neque ego ab illo quae mihi petenda essent satis audaciter petere possem, neque ille, tot suspicionibus certorum hominum et scelere exulceratus, quae meum tempus postularet satis prolixe mihi polliceretur.
如果在这一意见中,与公共利益相结合的格奈乌斯·庞培的尊严得到了提升,那么如果我被视为支持了一位曾为我的安全提供襄助与支援之人的尊严,我也无疑是应当受到赞赏的。让人们别再指望用从前击倒站立着的我的相同机关来动摇已复权的我吧。因为在这个城邦中,何曾有过哪一对执政官之间的友谊,比我们两人——我与格奈乌斯·庞培之间更为紧密?在罗马人民面前谈论他的尊严,有谁比我说得更加光彩照人?在元老院中,又有谁比我更为频繁地发言?为了他的尊严,有何种重负、何种嫌隙、何种争斗是我不曾承担的?他对我又有何种礼遇、对我赞誉的何种宣扬、对善意的何种回报有所疏漏?我们之间的这种联结,这种在妥善治理国家上的同心协力,这种在整个人生与一切公私职责中最令人愉悦的共处,被某些人通过捏造的言谈和虚假的控告拆散了。他们同一批人既告诫他要惧怕我、防备我,同一批人又在我面前说他唯独对我一人怀有最深的敌意,以致我既无法向他足够大胆地请求我本应请求的援助,而他因受制于某些人的诸多猜忌与恶念而心生郁结,也没有向我足够慷慨地承诺我的危局所亟需的支援。
- 24itane vero?
带有强烈惊异与讽刺意味的反问修辞惯用语(“果真如此吗?”或“当真如此?”),用来当面质问对手,并强有力地引出随后的抨击与驳斥。
- 24ecqui locus orbi terrarum vacuus extraordinariis fascibus atque imperio Clodiano fuisset?
带有虚拟语气过去完成时(fuisset)的反事实条件句的结论主句。疑问词 ecqui 引出含有强烈否定意味的修辞反问(“难道会有任何地方……吗?”)。orbi terrarum 为方位格(或词尾为 -i 的处所夺格),意为“普天之下”。
- 25dicam ipso audiente quod sensi et sentio, quoquo animo auditurus est
插入在主句中的陈述。ipso audiente 为独立夺格结构(“在他[庞培]本人当面聆听之时”)。quoquo animo auditurus est 由不定关系代词的夺格 quoquo 修饰 animo,配合主动迂回将来时,构成让步副词从句(“无论他将以何种心情听取”)。
- 28cum idem illum ut me metueret, me caveret, monerent, idem apud me mihi illum uni esse inimicissimum dicerent
指示代词阳性复数主格 idem 指代前文的主语 certi homines,并在 cum 从句的两个并列动词(monerent 与 dicerent)前重复出现。这种修辞重叠突出了离间者的两面派行径:“同一批人一方面警告庞培防备我,另一方面在我面前声称他对我不利”。
