- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:14-18
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗叙述了自己归来时发生的粮食危机,并为自己顺应民众与正直之士的要求、提议授予庞培非常规粮食管理权的举措进行辩护。
fuit igitur causa capiendi novi consili: videte nunc fuerintne partes meae paene praecipuae.1 quem tum Sergius ille tuus, quem Lollius, quem ceterae pestes in lapidatione illa nominabant? quem annonam praestare oportere dicebant? nonne me? quid? operarum illa concursatio nocturna non a te ipso instituta me frumentum flagitabat? quasi vero ego aut rei frumentariae praefuissem,2 aut compressum aliquod frumentum tenerem, aut in isto genere omnino quicquam aut curatione aut potestate valuissem. sed homo ad caedem imminens meum nomen operis ediderat, imperitis iniecerat. Cum de mea dignitate in templo Iovis optimi maximi senatus frequentissimus uno isto dissentiente decrevisset, subito illo ipso die carissimam annonam necopinata vilitas consecuta est.
因此,采取新举措的理由是充分的:现在请看我的职责是否几乎是首要的。那时,你的那个塞尔吉乌斯、洛利乌斯以及其他祸害在投石袭击中点名的是谁?他们声称应当由谁来保证粮食供应?难道不是我吗?怎么,由你亲自组织的雇佣暴徒的夜间聚集,难道没有向我逼索粮食吗?仿佛我当真主管过粮食事务,或者手中扣押着什么粮食,抑或在这一事务中凭借特职或官方权力拥有任何影响力似的!然而,那个蓄谋屠杀的家伙却把我的名字抛给了暴徒,丢给了无知之徒。当几乎全员出席的元老院在朱庇特最佳至尊神庙中,仅凭那一个人异议而就我的尊严作出决议时,就在同一天,突如其来的廉价竟紧随极度昂贵的粮价而至。
erant qui deos immortalis—id quod ego sentio—numine suo reditum meum dicerent comprobasse; non nulli autem illam rem ad illam rationem coniecturamque revocabant, qui, quod in meo reditu spes oti et concordiae sita videbatur, in discessu autem cotidianus seditionis timor, iam paene belli depulso metu commutatam annonam esse dicebant; quae quia rursus in meo reditu facta erat durior, a me, cuius adventu fore vilitatem boni viri dictitabant, annona flagitabatur. ego denique non solum ab operis tuis impulsu tuo nominabar, sed etiam, depulsis ac dissipatis tuis copiis, a populo Romano universo, qui tum in Capitolium convenerat, cum illo die minus valerem, in senatum nominatim vocabar.
有人说——这也是我的感受——是不朽的神明以其神意赞许了我的归来;然而也有些人将此事归因于如下推论与猜想:他们说,因为和平与和睦的希望似乎寄托于我的归来,而在我离开时却存在着对叛乱的日常恐惧,如今战争的恐惧几乎已被驱除,粮价遂发生变化;而由于在我归来时粮价再度变得严峻,正直之士曾一再宣称随着我的到来粮价将会低廉,人们遂向我逼索粮食。最后,我不但受到你的暴徒在你的唆使下点名,而且在你的党羽被击退驱散后,当时聚集在卡皮托尔山上的全体罗马人民,尽管我那天身体抱恙,仍在元老院中点名召见我。
veni exspectatus; multis iam sententiis dictis rogatus sum sententiam;3 dixi rei publicae saluberrimam, mihi necessariam. petebatur a me frumenti copia, annonae vilitas: possem aliquid in ea re necne ratio non habebatur. flagitabar bonorum expostulatione: improborum convicia sustinere non poteram. delegavi amico locupletiori, non quo illi ita de me merito onus illud imponerem—succubuissem enim potius ipse—sed quia videbam4 id quod omnes, quod nos de Cn. Pompeio polliceremur, id illum fide consilio virtute auctoritate felicitate denique sua facillime perfecturum.
我应众人的期盼而来;在许多人已经发表意见之后,我被征询意见;我提出了对国家最为有益、对我自身必不可少的意见。人们向我要求充裕的粮食和低廉的粮价:至于我在此事上能否有所作为,却完全不予考虑。我被正直人士的恳求所逼迫,又无法忍受恶徒的辱骂。我把此事托付给了一位更有资财的朋友,这并不是因为我想把那样的重担加在一位于我有这般大恩的人身上——因为我宁可自己承担压垮——而是因为我看出,大家以及我们关于格奈乌斯·庞培所承诺的一切,他凭自己的信义、智谋、勇气、权威以及最终凭他自身的幸运,都能轻而易举地完成。
itaque sive hunc di immortales fructum mei reditus populo Romano tribuunt, ut, quem ad modum discessu meo frugum inopia, fames, vastitas, caedes, incendia, rapinae, scelerum impunitas, fuga, formido, discordia fuisset, sic reditu ubertas agrorum, frugum copia, spes oti, tranquillitas animorum, iudicia, leges, concordia populi, senatus auctoritas mecum simul reducta videantur, sive egomet aliquid adventu meo, consilio, auctoritate, diligentia pro tanto beneficio populi Romani praestare debui: praesto, promitto, spondeo,—nihil dico amplius, hoc quod satis est huic tempori dico,—rem publicam annonae nomine in id discrimen quo vocabatur non esse venturam.
因此,无论是不朽的神明将我归来的这颗果实赐予罗马人民,以致正如在我离去时曾发生农作匮乏、饥荒、荒芜、屠杀、纵火、抢劫、罪行不受惩罚、逃亡、恐惧和纷争一样,在我的归来中田野的肥沃、粮食的丰足、和平的希望、内心的安宁、法庭、法律、人民的和睦以及元老院的权威也似乎与我一同被带回;抑或是我本人因罗马人民的如此厚恩,本就应当以我的到来、计策、权威和勤勉做出某种保证:我保证,我承诺,我担保——我不再多说什么,只说对于眼下时刻足够的话——国家绝不会因粮食问题而陷入它此前正被推向的那种危机。
num igitur in hoc officio, quod fuit praecipue meum, sententia mea reprehenditur? rem maximam fuisse summique periculi, non solum a fame, sed etiam a caede incendiis vastitate, nemo negat, cum ad causam caritatis accederet iste speculator communium miseriarum, qui semper ex rei publicae malis sceleris sui faces inflammaret. negat oportuisse quicquam uni extra ordinem decerni. non iam tibi sic respondebo ut ceteris, Cn. Pompeio plurima, periculosissima, maxima mari terraque bella extra ordinem esse commissa: quarum rerum si quem paeniteat, eum victoriae populi Romani paenitere.5
那么,在这项原本主要是我的职责中,我的提议难道还会受到指责吗?由于饥荒以及屠杀、纵火和荒芜,此事极为重大且处于极度危险之中,这一点无人否认,尤其是当那个窥伺众人苦难的人插足粮价高涨的由头时,他总是从国家的灾难中点燃其罪行的火把。他声称不该向任何个人特例授予任何权力。我如今不再像回答其他人那样回答你,即格奈乌斯·庞培在海上和陆上曾被特例委以极多、极其危险且最重大的战事——若有人为此感到懊悔,那他就是对罗马人民的胜利感到懊悔。
- 14fuerintne partes meae paene praecipuae
由主句祈使动词 videte 所统辖的间接疑问句。完成时虚拟式 fuerint 表示对过去既成事实的追溯性审视。附着疑问词 -ne 在此处辩驳的语境中带有“难道我的职责不是……”的肯定性预期。
- 14quasi vero ego aut rei frumentariae praefuissem
连词短语 quasi vero 引出带有讽刺意味的虚构比较从句,后接过去完成时虚拟式(praefuissem 以及未完成式 tenerem, valuissem),用以反驳违背事实的荒谬假设(“仿佛我当真主管过粮食事务一样”)。
- 16rogatus sum sententiam
双宾格动词 rogare(rogare aliquem sententiam,“征询某人的意见”)的被动语态结构。转为被动语态后,表示事物/内容的宾格 sententiam 依然保留(保留宾格)。
- 16non quo illi ita de me merito onus illud imponerem—succubuissem enim potius ipse—sed quia videbam
由表示否定/排斥理由的 non quo(接未完成时虚拟式 imponerem)与表示真实理由的 sed quia(接直陈式 videbam)构成的对照句式。插入语 succubuissem enim potius ipse 为反事实条件句的结论部(过去完成时虚拟式),意为“因为我宁可自己被压垮”。
- 18quarum rerum si quem paeniteat, eum victoriae populi Romani paenitere
间接引语中的条件句,采用了非人称动词 paenitere(以宾格 quem/eum 表示感到懊悔之人,以属格 quarum rerum/victoriae 表示原因)。条件从句为 si quem paeniteat(现在时虚拟式),主句则在间接引语中转为宾格不定式结构 eum... paenitere。
