- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:138-142
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗论证了奉献仪式在程序上的缺陷以及克洛狄乌斯等人在恐慌与罪疚中的失态,最后呼吁神祇官团肩负起维护国家体制与恢复其尊严的重任。
ac si, pontifices, neque is cui licuit, neque id quod fas fuit dedicavit, quid me attinet iam illud tertium quod proposueram docere, non iis institutis ac verbis quibus caerimoniae postulant dedicasse? dixi a principio nihil me de scientia vestra, nihil de sacris, nihil de abscondito pontificum iure dicturum. quae sunt adhuc a me de iure dedicandi disputata, non sunt quaesita ex occulto aliquo genere litterarum, sed sumpta de medio, ex rebus palam per magistratus actis ad conlegiumque delatis, ex senatus consulto, ex lege. illa interiora iam vestra sunt, quid dici, quid praeiri, quid tangi, quid teneri ius fuerit.
神祇官们啊,倘若既不是有权之人进行了奉献,所奉献的也不是合乎神法之物,我又何须去证明我所提出的第三点——即他并未依循仪礼所要求的制度与言辞进行奉献呢?我从一开始便说过,对于你们的专业知识、对于祭仪、对于神祇官隐秘的法律,我绝不置一词。迄今为止我关于奉献之法所论述的内容,并非求诸某种隐秘的文献,而是取自公众所见的事实,取自长官公开执行并呈报给神祇官团的事务,取自元老院决议,取自法律。那些更内在的事务则属于你们:应当诵读什么、先唱什么、触摸什么、执持什么才是合法的规仪。
quae si omnia e Ti. Coruncani scientia, qui peritissimus pontifex fuisse dicitur, acta esse constaret, aut si M. Horatius ille pulvillus, qui, cum eum multi propter invidiam fictis religionibus impedirent, restitit et constantissima mente Capitolium dedicavit, huius modi alicui dedicationi praefuisset, tamen in scelere religio non valeret, ne valeat id quod imperitus adulescens,1 novus sacerdos, sororis precibus, matris minis adductus, ignarus, invitus, sine conlegis, sine libris, sine auctore, sine fictore, furtim, mente ac lingua titubante fecisse dicatur: praesertim cum iste impurus atque impius hostis omnium religionum, qui contra fas et inter viros saepe mulier et inter mulieres vir fuisset, ageret illam rem ita raptim et turbulente uti neque mens neque vox neque lingua consisteret?
假使这一切确证是依照传闻中最谙熟祭法的神祇官提贝里乌斯·科伦卡尼乌斯的博识而举行的,抑或倘若那位在众人出于嫉妒以虚构的宗教禁忌横加阻挠时毅然坚守、以无比坚毅之心奉献了卡皮托利乌姆的神殿的马尔库斯·霍拉提乌斯·普尔维卢斯主持了此类奉献,宗教规仪在罪恶之中仍不可能具备效力;那么,一个毫无经验的青年、新任祭司,在姐姐的哀求与母亲的威胁迫使之下,在无知之中、违背意愿、没有同僚、没有典籍、没有权威指导者、没有祭仪侍从、偷偷摸摸、心思与言语踉跄维艰地据称所做出的事情,更决不可具有效力——尤其是当那个践踏一切宗教的污秽悖逆之敌,那个违背自然法理而屡屡在男人中为妇人、在妇人中为男人的恶徒,以如此匆忙且狂乱的方式操办此事,以至于心神、声音与舌头皆无法保持稳定之时!
delata tum sunt ea ad vos, pontifices, et post omnium sermone celebrata, quem ad modum iste praeposteris verbis, ominibus obscenis, identidem se ipse revocans, dubitans, timens, haesitans omnia aliter ac vos in monumentis habetis et pronuntiarit et fecerit. quod quidem minime mirum est, in tanto scelere tantaque dementia ne audaciae quidem locum ad timorem comprimendum fuisse. etenim si nemo umquam praedo tam barbarus atque immanis fuit, qui cum fana spoliasset, deinde aram aliquam in litore deserto somniis stimulatus aut religione aliqua consecraret, non horreret animo cum divinum numen scelere violatum placare precibus cogeretur, qua tandem istum perturbatione mentis omnium templorum atque tectorum totiusque urbis praedonem fuisse censetis, cum pro detestatione tot scelerum unam aram nefarie consecraret?
神祇官们,那些事情当时便被呈报给你们,并在其后众人的言谈中广为流传:他是如何用颠三倒四的言辞、在凶险不祥的预兆中,屡屡自我纠正,犹疑、畏缩、踟蹰,以与你们典册记载截然不同的方式念出并履行了一切。这实在丝毫不令人惊奇:在如此巨大的罪行与狂乱之中,甚至连蛮横的大胆也无容身之地来压制内心的恐惧。确实,若从未有哪一个强盗凶蛮残暴至此——在洗劫神庙之后,受梦境或某种宗教畏惧的驱使在荒僻的海滩上奉献某座祭坛时,当被迫以祈祷来抚慰因罪行而遭触怒的神明时,内心竟不感到战栗——那么请问,你们认为那个劫掠了所有神殿、所有民舍与整座城市的强盗,在为赎免如此重重罪恶而大逆不道地奉献一座祭坛时,又会陷入何等的心神动荡呢?
non potuit ullo modo—quamquam et insolentia dominatus extulerat animos et erat incredibili armatus audacia—non in agendo ruere ac saepe peccare,2 praesertim illo pontifice et magistro qui cogeretur docere ante quam ipse didicisset. Magna vis est cum in deorum immortalium numine tum vero in ipsa re publica. di immortales, suorum templorum custodem ac praesidem sceleratissime pulsum cum viderent, ex suis templis in eius aedis immigrare nolebant, itaque istius vaecordissimi mentem cura metuque terrebant; res vero publica quamquam erat exterminata mecum, tamen obversabatur ante oculos exstinctoris sui, et ab istius inflammato atque indomito furore iam tum se meque repetebat. qua re quid est mirum si iste metu exagitatus, furore instinctus, scelere praeceps, neque institutas caerimonias persequi neque verbum ullum sollemne potuit effari?
他无论如何也绝不可能——尽管独裁统治的狂妄曾让他心高气傲,且以惊人的厚颜武装自己——在操办过程中不发生溃乱并频频出错,特别是以那位自己在学会之前就被迫教导他人的神祇官作为向导之时。在不死诸神的神威中,且在国家本身之中,皆蕴藏着巨大的力量。不死诸神眼见自己神殿的守护者与捍卫者遭受极恶毒的驱逐,不愿从自身的神殿迁入他的私宅,因而以忧虑与恐惧威慑着那个极度狂悖之徒的心灵;而国家虽然与我一同被放逐,却仍盘旋在其毁灭者的眼前,并在那时便已从那个狂暴且不可羁勒之人的肆虐中索回自身与我。因此,如果那个被恐惧所折磨、被狂乱所驱使、在罪恶中盲目奔驰的人,既无法贯彻既定的仪轨,亦无法吐露任何庄严的辞令,又有何值得惊奇的呢?
quae cum ita sint, pontifices, revocate iam animos vestros ab hac subtili nostra disputatione ad universam rem publicam, quam antea cum viris fortibus multis, in hac vero causa solis vestris cervicibus sustinetis. vobis universi senatus perpetua auctoritas, cui vosmet ipsi praestantissime semper in mea causa praefuistis, vobis Italiae magnificentissimus ille motus municipiorumque concursus, vobis campus centuriarumque una vox omnium, quarum vos principes atque auctores fuistis, vobis omnes societates, omnes ordines, omnes qui aut re aut spe denique sunt bona, omne suum erga meam dignitatem studium et iudicium non modo commissum verum etiam commendatum esse arbitrabuntur.3
神祇官们,既然事实如此,现在就请将你们的心神从我们这场细致的辩论转向整个国家吧;你们以往曾与众多勇士一同维系着它,而在这一案件中,你们仅凭自己的臂膀支撑着它。对你们而言,整个元老院持久的权威——你们自身在我的案件中曾始终最卓越地统领着它——,对你们而言,全意大利那场最壮丽的奋起与各自治市的汇聚,对你们而言,战神广场与所有百人团整齐划一的呼声——你们是其领袖与首倡者——,对你们而言,所有的团体、所有的阶层、总之所有在财产或希望上保持健全的人们,都将认为,他们对于我之尊严的一切热忱与决断,不仅托付给了你们,更是交付托庇于你们了。
- 139tamen in scelere religio non valeret, ne valeat id quod imperitus adulescens
前半句的未完成过去时虚拟式 valeret 构成了反事实条件句的结论(‘在罪恶之中宗教规仪亦不可能具备效力’),而后半句的现在时虚拟式 ne valeat 则与之形成对比,具有强烈的禁止或反诘意味(‘更不可让……具有效力’)。作者以著名神祇官主持的假设(非现实)为依托,以 a fortiori(更何况)的逻辑推导出无知青年所为之事的绝对无效性。
- 141non potuit ullo modo—quamquam et insolentia dominatus extulerat animos et erat incredibili armatus audacia—non in agendo ruere ac saepe peccare
在让步插入句(quamquam...)两端,non potuit ullo modo 与 non ... ruere ac saepe peccare 紧密呼应,构成双重否定结构,表达强烈的必然性(‘绝不可能不在操办中发生溃乱并频频出错’,即‘必然溃乱并出错’)。
- 142vobis omnes societates, omnes ordines, omnes qui aut re aut spe denique sunt bona, omne suum erga meam dignitatem studium et iudicium non modo commissum verum etiam commendatum esse arbitrabuntur
从前几句反复出现的与格 vobis,在此与句末主动词 arbitrabuntur 所支配的‘宾格加不定式’结构中的分词短语 commissum ... commendatum esse 相连(意为‘托付给你们、交付给你们’)。前面的 omnes societates, omnes ordines, omnes qui... 构成主句动词 arbitrabuntur 的并列主语,而 omne suum ... studium et iudicium 则是不定式从句的主语。
