← 西塞罗

论自己的住宅

§133-137

纳塔的无效仪式与未经民意奉献的先例

西塞罗指出显赫的神祇官们绝不可能协助克洛狄乌斯奉献其住宅,而被迫参与的年轻姻亲皮纳里乌斯·纳塔也因恐惧与愧疚未能履行有效仪式。随后,他援引维斯塔贞女丽西尼娅等先例,证明未经人民指令在公地上进行的奉献在法律上完全无效,必须予以取缔。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§133

​quid diceres, o nefanda et perniciosa labes civitatis? ades, Luculle, ades Servili, dum dedico domum Ciceronis, ut mihi praeeatis postemque teneatis!1 es tu quidem cum audacia tum impudentia singulari, sed tibi tamen oculi, vultus, verba cecidissent, cum te viri, qui sua dignitate personam populi Romani atque auctoritatem imperi sustinerent, verbis gravissimis proterruissent, neque sibi fas esse dixissent furori interesse tuo atque in patriae parricidio exsultare.

城邦可诅咒而毁灭性的祸害啊,你当时又能说出什么来呢?‘来吧,卢库鲁斯,来吧,塞尔维利乌斯,在我奉献西塞罗住宅的时候在场,为我领诵誓词并手把门柱!’你固然兼具非凡的狂妄与无耻,然而当那些以自身的尊严维系着罗马人民的代表身份与帝国权威的长者,用最严厉的言辞将你震慑,并宣布他们绝不可参与你的狂悖、绝不可在祖国的弑逆中欢欣雀跃时,你的目光、脸色和言辞必已顿然失措。

§134

​quae cum videres, tum te ad tuum adfinem non delectum a te, sed relictum a ceteris contulisti. quem ego tamen credo, si est ortus ab illis quos memoriae proditum est ab ipso hercule perfuncto iam laboribus sacra didicisse, in viri fortis aerumnis non ita crudelem fuisse ut in vivi etiam et spirantis capite bustum suis manibus imponeret; qui aut nihil dixit nec fecit omnino, poenamque hanc maternae temeritatis tulit ut mutam in delicto personam nomenque praeberet, aut, si dixit aliquid verbis haesitantibus postemque tremebunda manu tetigit, certe nihil rite, nihil caste, nihil more institutoque perfecit. viderat ille Murenam, vitricum suum, consulem designatum, ad me consulem cum Allobrogibus communis exiti indicia adferre, audierat ex illo se a me bis salutem accepisse, separatim semel, iterum cum universis.

当你看到这一切时,你便转向了你的姻亲——那不是你主动挑选的,而是被其余所有人所弃置的人。然而我相信,如果他确实出身于那些相传曾向已完成劳役的大力神赫拉克勒斯本人学习神圣祭仪的家族,那么他在一位勇士的苦难面前,绝不会残忍到亲手将坟墓安放在一个尚且活着、尚在呼吸的人的头颅之上;他要么根本什么也没说、什么也没做,仅仅承担了他母亲鲁莽妄为的惩罚,在此桩罪行中充当了一个无声的傀儡与名字;要么,即使他用结结巴巴的言辞说了什么,用颤抖的手触摸了门柱,也必定毫无合乎规仪、毫无圣洁、毫无依循惯例与规程之处。他曾亲眼目睹自己的继父、候任执政官穆雷纳与阿洛布罗吉人一道向身为执政官的我呈送全体毁灭的罪证;他曾听继父说过,自己曾两次从我这里获得拯救,一次是个人的,另一次则是与所有公民一道。

§135

​qua re quis est qui existimare possit huic novo pontifici, primam hanc post sacerdotium initum religionem instituenti vocemque mittenti, non et linguam obmutuisse et manum obtorpuisse et mentem debilitatam metu concidisse, praesertim cum ex conlegio tanto non regem, non flaminem, non pontificem videret, fierique particeps invitus alieni sceleris cogeretur, et gravissimas poenas adfinitatis impurissimae sustineret?

因此,有谁能够认为,这位新任神祇官在受任圣职之后首次主持此项祭仪并发出声音时,舌头竟未僵死、手臂竟未麻木、因恐惧而衰竭的心灵竟未崩溃呢?特别是当他从如此庞大的神祇官团中看不到祭王、看不到弗拉门祭司、看不到任何神祇官,违背本意被迫沦为他人罪行的同谋,并承受着极不纯洁的姻亲关系所带来的最沉重代价之时!

§136

​sed ut revertar ad ius publicum dedicandi, quod ipsi pontifices semper non solum ad suas caerimonias sed etiam ad populi iussa adcommodaverunt, habetis in commentariis vestris C. Cassium censorem de signo Concordiae dedicando ad pontificum conlegium rettulisse, eique M. Aemilium pontificem maximum pro conlegio respondisse, nisi eum populus Romanus nominatim praefecisset atque eius iussu faceret, non videri eam posse recte dedicari. quid? cum Licinia, virgo Vestalis summo loco nata, sanctissimo sacerdotio praedita, T. Flaminio Q. Metello consulibus aram et aediculam et pulvinar sub saxo dedicasset, nonne eam rem ex auctoritate senatus ad hoc conlegium Sex. Iulius praetor rettulit? cum P. Scaevola pontifex maximus pro conlegio respondit, qvod in loco pvblico Licinia, Gai filia, inivssv popvli dedicasset, sacrvm non viderier.2 quam quidem rem quanta tractaverit severitate quantaque diligentia senatus, ex ipso senatus consulto facile cognoscetis.

但是,让我们回到关于奉献的公法上来——神祇官们自身历来不仅将这项法律与他们自身的典仪相契合,而且也使其遵从人民的意旨:你们在自己的记录册中便可看到,监察官盖乌斯·卡西乌斯曾就奉献协调女神雕像一事向神祇官团提出请示,最高神祇官马克鲁斯·埃米利乌斯代表神祇官团答复道,除非罗马人民指名任命他并依照人民的意愿行事,否则该雕像似乎不可能被正当地奉献。又如何呢?当出身显赫门第、领受最神圣祭司职位的维斯塔贞女丽西尼娅,在提图斯·弗拉米尼努斯与昆图斯·梅特卢斯任执政官之年,于岩石之下奉献了祭坛、小殿与神榻时,大法官塞克斯图斯·尤利乌斯难道不是依据元老院的权威将此事提请这所神祇官团裁决吗?当时最高神祇官普布利乌斯·斯凯沃拉代表神祇官团答复道:‘盖乌斯之女丽西尼娅未经人民许可而在公共场所奉献之物,不得视为圣物。’元老院究竟以何等严厉、何等审慎的态度处置了此事,你们从元老院决议本身便可轻易得知。

§137

​videtisne praetori urbano negotium datum ut curaret ne id sacrum esset, et ut, si quae essent incisae aut inscriptae litterae, tollerentur? O tempora, o mores! tum censorem, hominem sanctissimum, simulacrum Concordiae dedicare pontifices in templo inaugurato prohibuerunt, post autem senatus in loco augusto consecratam iam aram tollendam ex auctoritate pontificum censuit neque ullum est passus ex ea dedicatione litterarum exstare monumentum: tu, procella patriae, turbo ac tempestas pacis atque oti, quod in naufragio rei publicae, tenebris offusis, demerso populo Romano, everso atque eiecto senatu dirueris, aedificaris, religione omni violata religionis tamen nomine contaminaris, in visceribus eius qui urbem suis laboribus ac periculis conservasset monumentum deletae rei publicae conlocaris, †ab aequitum nota doloris bonorum omnium sublato Q. Catuli nomine incideris, id sperasti rem publicam diutius quam quoad mecum simul expulsa careret his moenibus esse laturam?

你们难道没看到城市大法官被责成确保该处不得具有神圣性,且若刻有或写有任何文字皆须予以清除吗?世道啊!风尚啊!当时,神祇官们禁止一位身为至纯至圣之人的监察官在一处受过占卜奠基的圣所内奉献协调女神雕像;其后,元老院依据神祇官们的权威,判定必须拆除已在尊崇之地完成奉献的祭坛,且不容许因那次奉献而留存任何刻字纪念碑:而你,祖国的暴风,和平与安宁的狂风与骤雨,当国家沉船、黑暗笼罩、罗马人民沉沦、元老院被颠覆并被驱逐之际,你所拆毁的、你所建造的、在践踏一切宗教的同时却借宗教之名玷污的,并在以自己的辛劳与危难保全了城市的功臣的肺腑之上建立起国家毁灭之纪念物、抹去昆图斯·卡图鲁斯之名而给所有忠良之士带来耻辱与悲痛而铭刻之物,你难道指望国家除了与我一同被放逐、离开这片城墙的期间之外,还会容忍它存在更久吗?

语法注2 条
  1. 133ut mihi praeeatis postemque teneatis

    古罗马圣所奉献仪式中的专门程序:神祇官负责领诵特定誓词(praeire verba),而奉献者则须手执门柱(postem tenere)进行复诵。此处 ut 从句用作附属于祈使句 ades... ades 的目的从句。

  2. 136sacrvm non viderier

    神祇官团正式答复(responsum)的程式化用语。viderier 是现在时被动不定词的古体形式,相当于古典拉丁语的 videri,在法律与宗教判决文书中被特意保留以体现庄重性。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:133-137