- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:143-147
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗向卡皮托利乌姆三神、家神以及维斯塔女神庄严祈祷,回顾自己为国献身(devotio)的誓言,并以此结束全篇演说,恳请神祇官们亲手将宅邸归还于他,强调若无法收回私宅,其归来便难称完全。
denique ipsi di immortales qui hanc urbem atque hoc imperium tuentur, ut esset omnibus gentibus posteritatique perspicuum divino me numine esse rei publicae redditum, idcirco mihi videntur fructum reditus et gratulationis meae ad suorum sacerdotum potestatem iudiciumque revocasse. hic est enim reditus, pontifices, haec restitutio in domo, in sedibus, in aris, in focis, in dis penatibus reciperandis; quorum si iste suis sceleratissimis manibus tecta sedisque convellit, ducibusque consulibus tamquam urbe capta hanc unam domum quasi acerrimi propugnatoris sibi delendam putavit, iam illi di penates ac familiares mei per vos in meam domum mecum erunt restituti.
总而言之,护佑着这座城市与这片帝国的诸位不死神明本身,为了向万民与后世昭示我乃是因神圣的意志而得以重返国家,在我看来正是因此才将我归来与祝贺的果实交付给祂们自己的祭司们的权力与裁决。神祇官们啊,因为这才是真正的归来,这才是真正的恢复:在于收回宅邸、居所、祭坛、炉灶以及家神;若是那厮用他那极度罪恶的双手撕碎了它们的房顶与居所,并在执政官的引导下,宛若城池沦陷一般,认定唯独这座仿佛最热烈的捍卫者所有的家宅应当由他予以毁灭,如今那些属于我的祖传与家庭的神明,便将通过你们与我一同复归于我的家园。
quocirca te, Capitoline, quem propter beneficia populus Romanus optimum, propter vim maximum nominavit, teque, Iuno Regina, et te, custos urbis, Minerva, quae semper adiutrix consiliorum meorum, testis laborum exstitisti, precor atque quaeso, vosque qui maxime me repetistis atque revocastis, quorum de sedibus haec mihi est proposita contentio, patrii penates familiaresque, qui huic urbi et rei publicae praesidetis, vos obtestor, quorum ego a templis atque delubris pestiferam illam et nefariam flammam depuli, teque, Vesta mater, cuius castissimas sacerdotes ab hominum amentium furore et scelere defendi, cuiusque ignem illum sempiternum non sum passus aut sanguine civium restingui aut cum totius urbis incendio commisceri, ut, si in illo paene fato rei publicae obieci meum caput pro vestris caerimoniis atque templis perditissimorum civium furori atque ferro, et si iterum, cum ex mea contentione interitus bonorum omnium quaereretur, vos sum testatus, vobis me ac meos commendavi, meque atque meum caput ea condicione devovi ut, si et eo ipso tempore et ante in consulatu meo commodis meis omnibus, emolumentis, praemiis praetermissis cura, cogitatione, vigiliis omnibus nihil nisi de salute meorum civium laborassem, tum mihi re publica aliquando restituta liceret frui, sin autem mea consilia patriae non profuissent, ut perpetuum dolorem avulsus a meis sustinerem: hanc ego devotionem capitis mei, cum ero in meas sedis restitutus, tum denique convictam esse et commissam1 putabo.2
因此,卡皮托利乌姆之神啊——罗马人民因你的恩德而称你为至善、因你的威能而称你为至大——,以及你,王后朱诺,还有你,城邦守护者密涅瓦——你始终是我策画的相助者与我辛劳的见证者——,我向你们祈求与恳请;还有你们这些最深切地索求我并召回我、因其居所而在我面前展开这场纷争的祖先与家族的家神们,你们执掌着这座城市与国家,我曾使那毁灭性而大逆不道的烈火远离你们的神庙与圣所,我向你们庄严呼求;以及你,母亲维斯塔,我曾从丧心病狂之人的狂乱与罪行中捍卫了你最贞洁的女祭司们,且未曾容许你那永恒的圣火为公民的鲜血所熄灭,亦未容许其与整座城市的劫火相混杂,我祈求:倘若在国家那几近毁灭的危亡关头,为了你们的仪轨与神殿,我曾将自己的头颅置于那些极度亡命之徒的狂暴与利刃之下;倘若第二次,当由于我的对抗而致使所有善人的毁灭被图谋之时,我曾呼求你们作证,将自己与我的人托付给你们,并以此条件献祭了我自己与我的性命——即倘若在彼时以及此前在我的执政官任内,我曾置自己的一切利益、收益与奖赏于不顾,以一切关切、思虑与不眠的劳作,唯独致力于我的公民们的安危,那么在国家有朝一日得以恢复之时,我便当被允许安享其中;但倘若我的策画未曾有益于祖国,我便将承受与亲人离析的永恒痛苦——:对于我自己性命的这份献纳,唯有当我被恢复于我原先的居所之时,我才将认为它得到了验证并履行了誓约。
nam nunc quidem, pontifices, non solum domo, de qua cognostis, sed tota urbe careo, in quam videor esse restitutus. Vrbis enim celeberrimae et maximae partes adversum illud non monumentum, sed vulnus patriae contuentur. quem cum mihi conspectum morte magis vitandum fugiendumque esse videatis,3 nolite, quaeso, eum cuius reditu restitutam rem publicam fore putastis non solum dignitatis ornamentis, sed etiam urbis patriae usu velle esse privatum. non me bonorum direptio, non tectorum excisio, non depopulatio praediorum, non praeda consulum ex meis fortunis crudelissime capta permovet: caduca semper et mobilia haec esse duxi, non virtutis atque ingeni, sed fortunae et temporum munera, quorum ego non tam facultatem umquam et copiam expetendam putavi quam et in utendo rationem et in carendo patientiam.
因为如今,神祇官们啊,我不仅失去了你们所审理的家宅,甚至失去了我看似已被恢复于其中的整座城市。因为这座城市最繁华、最庞大的区域,皆正对着那并非纪念碑而是祖国创伤的对面景象。既然你们看出,这一景象对我而言比死亡更应当规避与逃离,那么,请千万不要愿意看到:那个你们曾认为其归来必将使国家得以恢复的人,不仅被剥夺了尊严的荣光,甚至被剥夺了对其故土城市的居留享受。家产的劫掠、屋宇的拆毁、田庄的荒废、执政官们从我的财富中极其残忍地掠夺的战利品,皆未能动摇我:我一向认为这些是脆弱而无常的,并非美德与才智的恩赐,而是命运与时会的赋物;对于这些事物,我从未认为应当去追求其丰厚与充足,而宁可追求使用它们时的适度与缺失它们时的坚忍。
etenim ad nostrum usum prope modum iam est definita moderatio rei familiaris, liberis autem nostris satis amplum patrimonium paterni nominis ac memoriae nostrae relinquemus: domo per scelus erepta, per latrocinium occupata, per religionis vim sceleratius etiam aedificata quam eversa, carere sine maxima ignominia rei publicae, meo dedecore ac dolore non possum.4 quapropter si dis immortalibus, si senatui, si populo Romano, si cunctae Italiae, si provinciis, si exteris nationibus, si vobismet ipsis, qui in mea salute principem semper locum auctoritatemque tenuistis, gratum et iucundum meum reditum intellegitis esse, quaeso obtestorque vos, pontifices, ut me, quem auctoritate studio sententiis restituistis, nunc, quoniam senatus ita vult, manibus quoque vestris in sedibus meis conlocetis.
事实上,对于我们当下的日用而言,对家产的节制已然大体限定;而对于我们的子嗣,我们将在父名与我们的记忆中给他们留下一份足够宏大的遗产。然而,若失去一座因罪恶而被剥夺、因暴行而被侵占、且因对宗教的强暴而比被毁时更为邪恶地建造起来的宅邸,国家蒙受莫大的耻辱,我自己承受无尽的羞辱与痛苦,这是我断不能忍受的。因此,倘若你们明知不死诸神、元老院、罗马人民、全意大利、各行省、各外邦,乃至你们自身——你们在我的得救中始终居于首要地位并执掌权威——皆认为我的归来是令人欣悦且快慰的,神祇官们,我恳求并祈请你们:你们既已凭借权威、热忱与决议恢复了我,如今,既然元老院亦有此意愿,便请用你们的双手也将我安置于我原本的居所之中吧。
- 145convictam esse et commissam
取自法律与宗教誓约的专门用语。在西塞罗提及自己 conditional devotio(有条件的献身/抵押)的语境下,convictam 表示“(正当性)得到证明与认可”,commissam 则是法律术语,指当条件成就时惩罚或誓言“正式生效并须予履行/兑现”,合指誓愿得以圆满验证与结算。
- 145ut, si in illo paene fato rei publicae obieci meum caput... hanc ego devotionem capitis mei, cum ero in meas sedis restitutus, tum denique convictam esse et commissam putabo
此句属于典型的倒错破格句(anacoluthon)。祈求动词(precor atque quaeso ... vos obtestor)引出连词 ut,但在夹杂了长篇的条件从句(si ... obieci, et si iterum ... devovi ut ...)之后,句式脱轨,以直陈式主句 hanc ego devotionem ... putabo 重新收束,原本预期的 ut 引导的虚拟式从句演变为主句直陈式陈述。
- 146quem cum mihi conspectum morte magis vitandum fugiendumque esse videatis
连接性关系形容词 quem 与 conspectum 一致并构成超置(hyperbaton,相当于 et cum hunc conspectum...)。该短语 指代上文提及的“祖国创伤之景象”,cum 引导原因从句,接虚拟式 videatis。
- 147domo... carere sine maxima ignominia rei publicae, meo dedecore ac dolore non possum
domo 为脱格支配动词 carere 所要求的夺格宾语(分离夺格),并带有修饰分词短语(per scelus erepta...)置于句首以示强调。双重否定 sine ... non possum 构成了强烈的语气,意为“不能不承受极大耻辱而处于缺失状态”。
