← 西塞罗

归国后对元老院的演说

§5-9

执政官伦图卢斯的努力与元老院的团结

演说者赞颂了执政官普布利乌斯·伦图卢斯等政务官与元老院坚定一致的支持,回顾了在街头暴力骚乱中元老院如何全力促成其重返罗马的历程。他将现任执政官的高尚援助与前一年两位执政官的背叛相对比,表达了深切的感激。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5

​postea vero quam singulari et praestantissima virtute P. Lentuli consulis ex superioris anni caligine et tenebris lucem in re publica Kalendis Ianuariis dispicere coepistis, cum Q. Metelli, nobilissimi hominis atque optimi viri, summa dignitas, cum praetorum tribunorum plebis paene omnium virtus et fides rei publicae subvenisset, cum virtute gloria rebus gestis Cn. Pompeius omnium gentium, omnium saeculorum, omnis memoriae facile princeps tuto se venire in senatum arbitraretur, tantus vester consensus de salute mea fuit ut corpus abesset meum, dignitas iam in patriam revertisset.1

然而,当凭借执政官普布利乌斯·伦图卢斯非凡而卓越的美德,诸位于一月一日开始从上一年的阴霾与黑暗中在共和国看到光明;当出身极高贵且极杰出的人士昆图斯·梅特卢斯的至高尊严,当大法官们以及几乎全体平民保民官的美德与忠诚前来拯救共和国;当凭着美德、荣耀与武功而在万邦、万世以及全人类历史记忆中无可争议的首领格奈乌斯·庞培认为自己可以安全地进入元老院时:诸位对我的安全所展现出的一致共识是如此之大,以至于虽然我的肉躯尚且缺席,我的尊严却已经重返祖国。

§6

​quo quidem mense quid inter me et meos inimicos interesset existimare potuistis. ego meam salutem deserui, ne propter me civium vulneribus res publica cruentaretur: illi meum reditum non populi Romani suffragiis sed flumine sanguinis intercludendum putaverunt. itaque postea nihil vos civibus, nihil sociis, nihil regibus respondistis; nihil iudices sententiis, nihil populus suffragiis, nihil hic ordo auctoritate declaravit; mutum forum, elinguem curiam, tacitam et fractam civitatem videbatis.

正是在那个月里,诸位得以判定我与我的仇敌之间究竟有何分别。我放弃了我自身的安全,以免共和国因我而遭受公民伤亡的血洗;他们却认为阻拦我的归来不应依靠罗马人民的选票,而应依靠血流成河。因此,在此之后,诸位对公民毫无答复,对同盟者毫无答复,对诸王毫无答复;审判官未借判决表明任何态度,人民未借投票表达任何意愿,这个阶层亦未借威权做出任何宣告;诸位所见到的,是一个噤若寒蝉的广场、一个被剥夺言论的元老院会议厅、一个沉寂而破碎的城邦。

§7

​quo quidem tempore, cum is excessisset qui caedi et flammae vobis auctoribus restiterat, cum ferro et facibus2 homines tota urbe volitantis, magistratuum tecta impugnata, deorum templa inflammata, summi viri et clarissimi consulis fascis fractos, fortissimi atque optimi tribuni plebis sanctissimum corpus non tactum ac violatum manu sed vulneratum ferro confectumque vidistis. qua strage non nulli permoti magistratus partim metu mortis, partim desperatione rei publicae paululum a mea causa recesserunt: reliqui fuerunt quos neque terror nec vis, nec spes nec metus, nec promissa nec minae, nec tela nec faces a vestra auctoritate, a populi Romani dignitate, a mea salute depellerent.

正是在那段时期,当依从诸位权威抗击杀戮与烈焰的那个人离去之后,诸位目睹了手持利刃与火把之人在全城乱窜,政务官的官邸遭袭,诸神的殿宇被点燃,一位极崇高而卓越的执政官的仪仗束棒被砸碎,一位极勇敢而优秀的平民保民官之神圣不可侵犯的躯体不仅遭受肢体触犯与玷污,更被利刃刺伤击倒。部分政务官因这场浩劫而动摇,或出于对死亡的恐惧,或出于对共和国的绝望,略微从我的事业中退缩;其余之人则无论惊骇或强权,希望或畏惧,承诺或威胁,武器或火把,都无法将他们从诸位的威权、罗马人民的尊严以及我的安全旁逼退。

§8

​princeps P. Lentulus, parens ac deus nostrae vitae fortunae memoriae nominis, hoc specimen virtutis, hoc indicium animi, hoc lumen consulatus sui fore putavit, si me mihi, si meis, si vobis, si rei publicae reddidisset. qui ut est designatus, numquam dubitavit sententiam de salute mea se et re publica dignam dicere: cum a tribuno plebis vetaretur, cum praeclarum caput recitaretur ne quis ad vos referret, ne quis decerneret, ne disputaret, ne loqueretur, ne pedibus iret, ne scribendo adesset, totam illam, ut ante dixi, proscriptionem non legem putavit, qua civis optime de re publica meritus nominatim sine iudicio una cum senatu rei publicae esset ereptus. Vt vero iniit magistratum, non dicam quid egit prius, sed quid omnino egit aliud nisi ut me conservato vestram in posterum dignitatem auctoritatemque sanciret?

首位之人普布利乌斯·伦图卢斯,我们生命、财产、记忆与名声的父母与神明,他认为如果能将我还给我自己、还给我的家人、还给诸位并还给共和国,这将是他美德的表征、心志的明证和他执政官任期的荣耀。他甫一当选候任执政官,便从未犹豫发表关于我安全且配得上他自身与共和国的政见;即使受到一位平民保民官的阻挠,即使宣读了那条臭名昭著的条款——严禁任何人向诸位提呈报告,严禁任何人做出决议,严禁辩论、发言、离座表决或参与决议文书的起草——他依然如我此前所说,认为整部法令并非法律,而是一纸剥夺权力的宣判,一位对共和国功勋卓著的公民借此未经审判、指名道姓地与元老院一道被从共和国中剥夺。然而当他正式就职后,我且不说他首先做了什么,除了通过保全我来为后世确立诸位的尊严与威权之外,他究竟还做过别的什么事呢?

§9

​di immortales, quantum mihi beneficium dedisse videmini, quod hoc anno P. Lentulus consul populi Romani fuit! quanto maius dedissetis si superiore anno fuisset! nec enim eguissem medicina consulari, nisi consulari vulnere concidissem. audieram ex sapientissimo homine atque optimo civi et viro, Q. Catulo, non saepe unum consulem improbum, duo vero numquam excepto illo Cinnano tempore fuisse; qua re meam causam semper fore firmissimam dicere solebat, dum vel unus in re publica consul esset; quod vere dixerat si illud de duobus consulibus, quod ante in re publica non fuerat, perenne ac proprium manere potuisset.3 quod si Q. Metellus illo tempore consul fuisset, dubitatis quo animo fuerit in me conservando futurus, cum in restituendo auctorem fuisse adscriptoremque videatis?

不朽的神明啊,在今年让普布利乌斯·伦图卢斯担任罗马人民的执政官,诸位似乎给予了我何等巨大的恩惠!如果他在上一年担任执政官,诸位所赐予的恩惠又该大上多少!因为如果我没有倒在执政官带来的创伤之下,我也就不需要执政官施行的救治。我曾从极明智之人、极杰出的公民与大丈夫昆图斯·卡图卢斯那里听闻,卑劣的执政官出现一人已属罕见,但除了秦纳当政的那个时代外,两人皆为恶徒则从未有过;因此他过去常说,只要共和国里哪怕还有一位执政官,我的境况就必将永远坚如磐石;倘若关于两位执政官的那一事实——即〔此类情况〕以往在共和国中未曾有过——能够保持恒久而固有,那么他所言确属真理。但如果昆图斯·梅特卢斯在那个时候担任执政官,既然诸位看到他在恢复我身份时曾是倡议者与连署人,诸位难道还怀疑他在保全我时会怀有怎样的心志吗?

语法注3 条
  1. 5ut corpus abesset meum, dignitas iam in patriam revertisset

    在由 tantus 引出的结果 ut 从句中,两个虚拟式动词在时态与体貌上形成了对比:未完成过去时虚拟式 abesset 表达一种持续的状态(“我的肉躯当时依然缺席”),而过去完成时虚拟式 revertisset 则表示在该状态之前已然完成的动作(“我的尊严早已返回”)。在同一结果从句中并列未完成过去时与过去完成时,鲜明地凸显出肉体的不在与政治尊严先行恢复之间的时态反差与意义对立。

  2. 7cum ferro et facibus

    这里的 cum 并非引导从句的从属连词,而是支配夺格名词 ferro et facibus(利刃与火把)的介词。整个句子的骨架接在前面的从属从句 cum is excessisset... 之后,由时间关系代词短语 quo quidem tempore 引出的主句动词为句末的 vidistis(诸位目睹了),而 cum ferro et facibus 则是修饰分词短语 homines tota urbe volitantis(在全城窜动的人们)的介词短语(意为“手持利刃与火把”)。由于前一句刚出现连词 cum,此处极易被误读为另一层并列的连词从句。

  3. 9quod vere dixerat si illud de duobus consulibus, quod ante in re publica non fuerat, perenne ac proprium manere potuisset

    这是一个混合型与过去事实相反的条件句,其主句使用了直说式过去完成时(dixerat,“他说过[是真实的]”),而从句则使用虚拟式过去完成时(potuisset)。在标准的过去非真实条件句中,主句本应使用虚拟式过去完成时(如 dixisset),此处使用直说式过去完成时,是为了将以往陈述的客观真实性作为既成事实加以确证,表明若关于两位执政官的那一事实(即此前在共和国中未曾出现过两位恶劣执政官并存的情况)真能保持恒久不变,那么卡图卢斯的论断在当时就是完全真实的。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.humanitext-lat2:5-9