- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.humanitext-lat2:1-4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗向元老院表达了无限的感激,赞颂元老院不仅使他、其家人及其各项公民权利与尊严得以完全恢复,更赞扬了议员们在他流亡期间面对恐吓依然坚持将他的召回与共和国的安全紧密联系在一起的坚定热忱。
si, patres conscripti, pro vestris immortalibus in me fratremque meum liberosque nostros meritis parum vobis cumulate gratias egero, quaeso obtestorque ne meae naturae potius quam magnitudini vestrorum beneficiorum id tribuendum putetis. quae tanta enim potest exsistere ubertas ingeni, quae tanta dicendi copia, quod tam divinum atque incredibile genus orationis, quo quisquam possit vestra in nos universa promerita non dicam complecti orando, sed percensere numerando?1 qui mihi fratrem optatissimum, me fratri amantissimo, liberis nostris parentes, nobis liberos, qui dignitatem, qui ordinem, qui fortunas, qui amplissimam rem publicam, qui patriam, qua nihil potest esse iucundius, qui denique nosmet ipsos nobis reddidistis.
各位元老院议员,如果面对你们对我、我兄弟以及我们子女所施下的不朽恩德,我未能向诸位致以足够丰厚的感谢,我恳请并祈求诸位,切勿认为这应当归咎于我的天资,而应当归咎于诸位恩德的浩大。因为究竟能出现怎样丰沛的天才,怎样博大的辞令,怎样神妙且令人难以置信的演说风格,使得任何人能够——且不说以雄辩加以包容——哪怕仅仅通过计数来逐一列举诸位对我们的全部恩惠呢?正是你们,把最为期盼的兄弟还给了我,把我归还给深情挚爱的兄弟,把父母还给我们的子女,把子女还给我们;你们把尊严、阶层地位、财产、最宏伟的共和国,以及除此无物更为甜美的祖国归还给了我们,最后,更把我们自身归还给了我们自己。
quod si parentes carissimos habere debemus, quod ab iis nobis vita, patrimonium, libertas, civitas tradita est, si deos immortalis, quorum beneficio et haec tenuimus et ceteris rebus aucti sumus, si populum Romanum, cuius honoribus in amplissimo consilio et in altissimo gradu dignitatis atque in hac omnium terrarum arce conlocati sumus, si hunc ipsum ordinem, a quo saepe magnificentissimis decretis sumus honestati, immensum quiddam et infinitum est quod vobis debeamus,2 qui vestro singulari studio atque consensu parentum beneficia, deorum immortalium munera, populi Romani honores, vestra de me multa iudicia nobis uno tempore omnia reddidistis, ut, cum multa vobis, magna populo Romano, innumerabilia parentibus, omnia dis immortalibus debeamus, haec antea singula per illos habuerimus, nunc universa per vos reciperarimus.
如果说我们应当把父母视为至亲,因为是他们将生命、祖业、自由与公民权传递给了我们;如果说我们应当敬奉不朽的神明,因其恩典我们才保全了这些并获得了其他一切福祉;如果说我们应当尊崇罗马人民,因其授予的荣职我们才得以置身于这最崇高的议事堂、至高的尊严等次以及这全地之堡垒中;如果说我们应当敬仰这个阶层本身,因为我们屡次借由其最辉煌的决议而受享殊荣:那么,我们对诸位所亏欠的乃是无边无际的浩大恩情。诸位以非凡的热忱与一致的共识,一次性地将父母的恩泽、不朽神明的恩赐、罗马人民的荣衔以及诸位对我多次做出的褒奖判定,统统归还给了我们;以至于,尽管我们欠诸位许多,欠罗马人民极多,欠父母无数,欠不朽神明一切,且往昔我们是通过他们分别拥有这些,如今却是通过诸位将它们一并重获。
itaque, patres conscripti, quod ne optandum quidem est homini, immortalitatem quandam per vos esse adepti videmur. quod enim tempus erit umquam cum vestrorum in nos beneficiorum memoria ac fama moriatur? qui illo ipso tempore cum vi ferro metu minis obsessi teneremini, non multo post discessum meum me universi revocavistis referente L. Ninnio, fortissimo atque optimo viro, quem habuit ille pestifer annus et maxime fidelem et minime timidum, si dimicare placuisset, defensorem salutis meae: postea quam vobis decernendi potestas non est permissa per eum tribunum plebis qui, cum per se rem publicam lacerare non posset, sub alieno scelere delituit, numquam de me siluistis, numquam meam salutem non ab iis consulibus qui vendiderant flagitavistis.3
因此,各位元老院议员,我们似乎通过诸位获得了一种人甚至不该祈求的不朽。因为究竟何时才会有这样的一刻,使得诸位对我们恩德的记忆与声名归于泯灭呢?在你们自身被暴力、利刃、恐惧与威胁重重围困的那一刻,在我离开后不久,诸位便在卢基乌斯·宁尼乌斯的动议下全体一致地召回了我。他是那个灾难之年所拥有的最忠诚、若决意战斗便最无所畏惧的捍卫我安全的保护者,一位极其勇敢和卓越的人物。在那位自身无力撕裂国家而潜藏于他人罪恶阴影下的平民保民官剥夺了诸位做出决议的权力之后,诸位从未停止谈论我,也从未不向出卖了我安全的那两位执政官坚决索求我的安全。
itaque vestro studio atque auctoritate perfectum est ut ipse ille annus, quem ego mihi quam patriae malueram esse fatalem, octo tribunos haberet qui et promulgarent de salute mea et ad vos saepe numero referrent. nam consules modesti legumque metuentes impediebantur lege, non ea quae de me, sed ea quae de ipsis lata erat, quam meus inimicus promulgavit ut, si revixissent ii qui haec paene delerunt, tum ego redirem;4 quo facto utrumque confessus est, et se illorum vitam desiderare, et magno in periculo rem publicam futuram si, cum hostes atque interfectores rei publicae revixissent, ego non revertissem. idemque illo ipso tamen anno, cum ego cessissem, princeps autem civitatis non legum praesidio sed parietum vitam suam tueretur, res publica sine consulibus esset, neque solum parentibus perpetuis verum etiam tutoribus annuis esset orbata, sententias dicere prohiberemini, caput meae proscriptionis recitaretur, numquam dubitastis meam salutem cum communi salute coniungere.
因此,正是由于诸位的热忱与威权,促成了这样一个结果:那个我宁愿其对我自身而非对祖国而言是致命的年份,竟拥有了八位保民官,他们既公布关于我安全的法案,又屡次向诸位提呈报告。因为那两位温和且敬畏法律的执政官受制于一条法律——并非那条关于我而通过的法律,而是那条关于他们自身而立的法律,由我的仇敌所公布,内容规定:唯有那些几乎毁灭了这片城邑之人复活,我方得归来;他借此举承认了两件事:其一,他渴望那些人的生命;其二,若国家的公敌与屠夫们重获生机而我却不归来,共和国将陷入巨大危难之中。然而在同一年里,尽管我已经退让,城邦的首要领袖不是借由法律的防卫而是依靠自家院墙自保生命,共和国失去了执政官,不仅被剥夺了恒久的父母,甚至被剥夺了按年的监护人,诸位被禁止发表政见,剥夺我公民权的法令条文被当众宣读,但诸位却从未动摇过将我的安全与国家的共同安全紧密相连的决心。
- 1non dicam complecti orando, sed percensere numerando
习惯表达“non dicam A, sed B”表示修正语气的“且不说A,至少B”。complecti 与 percensere 均为表结果或特征的关系从句虚拟式动词 possit 所统辖的补足不定式,orando 与 numerando 则为表示方式或手段的动名词夺格。
- 2immensum quiddam et infinitum est quod vobis debeamus
这是承接前述一系列条件从句(quod si... si... si... si...)的主句。est 的实际主语是由 quod 引导的名词性关系从句(“我们对诸位所亏欠的”),immensum quiddam et infinitum 作谓语表语。虚拟式 debeamus 带有特征或结果从句的色彩。
- 3numquam meam salutem non ab iis consulibus qui vendiderant flagitavistis
双重否定“numquam ... non”构成强烈的肯定(“始终/从未不要求”)。vendiderant(“出卖了”)承前省略的宾语为 meam salutem。此处强调元老院即便面对出卖了西塞罗安危的执政官,也从未停止向其索求恢复其安全。
- 4si revixissent ii qui haec paene delerunt, tum ego redirem
此条件句位于历史时态动词 promulgavit 引导的 ut 从句中,遵循次要时态序列:redirem(未完成虚拟式)受 ut 统辖,表示法案规定的结果(“届时我方得归来”);条件从句中的 revixissent(过去完成虚拟式)表示先时完成的条件(对应直接引语中的将来完成时:“若那些人复活”)。
