← 西塞罗

归国后对元老院的演说

§10-13

痛斥前执政官加比尼乌斯与皮索

西塞罗痛斥导致其被流放的前任执政官加比尼乌斯与皮索的腐败与背叛,揭露加比尼乌斯放荡的行径及其对元老院的压迫,并进而揭穿皮索道貌岸然的伪善面目。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10

​sed fuerunt ii consules quorum mentes angustae humiles pravae, oppletae tenebris ac sordibus, nomen ipsum consulatus, splendorem illius honoris, magnitudinem tanti imperi nec intueri nec sustinere nec capere potuerunt,—non consules, sed mercatores provinciarum ac venditores vestrae dignitatis; quorum alter a me Catilinam, amatorem suum, multis audientibus, alter Cethegum consobrinum reposcebat; qui me duo sceleratissimi post hominum memoriam non consules sed latrones non modo deseruerunt, in causa praesertim publica et consulari, sed prodiderunt, oppugnarunt, omni auxilio non solum suo sed etiam vestro ceterorumque ordinum spoliatum esse voluerunt.1 quorum alter tamen neque me neque quemquam fefellit.

然而,当时的执政官们心胸狭隘、卑微、邪曲,被黑暗与污秽充斥,既不能直视,亦不能承受,更无法领会执政官职本身的崇高名称、那项荣衔的璀璨以及如此宏大权力的庄严——他们不是执政官,而是行省的倒卖商,是出卖诸位尊严的贩子。他们当中的一人当着众人的面,向我索要他的姘夫喀提林;另一人则向我索要他的表兄策特古斯。自人类有记忆以来最为罪恶的这两个人,非但不是执政官,反而是匪盗,他们不仅在关乎国家利益、尤其关乎执政官尊严的诉求中抛弃了我,更是背叛我、攻击我,不仅意欲剥夺他们自身的一切救助,更意图使我被彻底剥夺诸位以及其他所有阶层的救助。然而,他们中的一人,既未能欺骗我,也未能欺骗任何人。

§11

​quis enim ullam ullius boni spem haberet in eo cuius primum tempus aetatis palam fuisset ad omnis libidines divulgatum? qui ne a sanctissima quidem parte corporis potuisset hominum impuram intemperantiam propulsare? qui cum suam rem non minus strenue quam postea publicam confecisset, egestatem et luxuriem domestico lenocinio sustentavit? qui nisi in aram tribunatus confugisset, neque vim praetoris nec multitudinem creditorum nec bonorum proscriptionem effugere potuisset? qui in magistratu nisi rogationem de piratico bello tulisset, profecto egestate et improbitate coactus piraticam ipse fecisset, ac minore quidem cum rei publicae detrimento quam quod intra moenia nefarius hostis praedoque versatus est?2 quo inspectante ac sedente legem tribunus plebis tulit ne auspiciis obtemperaretur, ne obnuntiare concilio aut comitiis, ne legi intercedere liceret, ut lex Aelia et Fufia ne valeret, quae nostri maiores certissima subsidia rei publicae contra tribunicios furores esse voluerunt?

试问,对一个早年时光便公开流散于各种荒淫之中的人,谁还会对他抱有任何善良之事的指望?这个人甚至未曾能够从自身最神圣的肢体上,驱除男人们污秽的放纵;在毫不亚于日后挥霍国帑那般起劲地败光家产之后,他又以家中的私娼拉皮条来维持穷困与奢靡;若非他逃至保民官职位的祭坛前,便既无法逃脱大法官的强制手段,也无法摆脱债权人的围堵,更无法躲过财产被拍卖没收的命运;若非他在任内提出了关于海盗战争的法案,在贫困与恶行的逼迫下,他必定会亲自落草为寇,而且给共和国造成的危害,还必定小于他作为邪恶的敌手与强盗在城墙之内横行所带来的危害!在他眼睁睁地端坐旁观之下,一位平民保民官提出了法案,规定不得顺从神鸟占卜,不得向平民会或公民大会通告凶兆,不得对法案行使否决权,并使埃利乌斯与富菲乌斯法失效——我们的先祖本意是要让该法成为共和国抵御保民官狂乱的最确凿屏障!

§12

​idemque postea, cum innumerabilis multitudo bonorum de Capitolio supplex ad eum sordidata venisset, cumque adulescentes nobilissimi cunctique equites Romani se ad lenonis impudicissimi pedes abiecissent, quo vultu cincinnatus ganeo non solum civium lacrimas verum etiam patriae preces repudiavit! neque eo contentus fuit, sed etiam in contionem escendit eaque dixit quae, si eius vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum. neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit compellavit, Lucium vero Lamiam, equitem Romanum, praestanti dignitate hominem et saluti meae pro familiaritate, rei publicae pro fortunis suis amicissimum, consul imperiosus exire ex urbe iussit. et cum vos vestem mutandam censuissetis cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille unguentis oblitus cum toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum abiecerant, inrisit squalorem vestrum et luctum gratissimae civitatis, fecitque, quod nemo umquam tyrannus, ut quo minus occulte vestrum malum gemeretis nihil diceret, ne aperte incommoda patriae lugeretis ediceret.3

其后,当无数善意之人身着丧服如祈求者般从卡比托利欧山来到他跟前,当最尊贵的贵族青年以及全体罗马骑士拜倒在这个最不知羞耻的皮条客脚下时,那个卷发的酒色之徒以何等面孔,不仅拒绝了公民们的泪水,更拒绝了祖国的恳求!他并不以此为满足,甚至登上演讲台,说出了即使他的男人喀提林复活也绝不敢说出的话:他扬言要就我执政官任期内的十二月五日以及卡比托利欧山坡之事,向罗马骑士进行报复。不仅如此,他还随一己之便指斥他人;对于罗马骑士卢基乌斯·拉米亚——一位具有崇高威严,因亲密交往而极力维护我的安全、因个人资产而极力效忠共和国的人士——这位专横的执政官竟下令将其驱逐出城。当诸位决议应当更换丧服且诸位全体皆已更换,而所有善意之人早已在先行此举之时,那个涂满香膏、身穿当时所有大法官和市政官皆已脱去的紫边托加的家伙,竟嘲弄诸位的哀容与极其感戴之城邦的哀悼;他更做出了以往任何暴君都未曾做过的事:他不出言阻止诸位暗自为自身的不幸叹息,却颁布法令严禁诸位公开展现对祖国祸难的悲恸!

§13

​Cum vero in circo Flaminio non a tribuno plebis consul in contionem, sed a latrone archipirata productus esset, primum processit, qua auctoritate vir! vini somni stupri plenus, madenti coma, composito capillo, gravibus oculis, fluentibus buccis: pressa voce et temulenta, quod in civis indemnatos esset animadversum, id sibi dixit gravis auctor vehementissime displicere.4 Vbi nobis haec auctoritas tam diu tanta latuit? cur in lustris et helluationibus huius calamistrati saltatoris tam eximia virtus tam diu cessavit? nam ille alter Caesoninus calventius ab adulescentia versatus est in foro, cum eum praeter simulatam versutamque tristitiam nulla res commendaret, non consilium, non dicendi copia, non rei militaris, non cognoscendorum hominum studium, non liberalitas. quem praeteriens cum incultum horridum maestumque vidisses, etiam si agrestem et inhumanum existimares, tamen libidinosum et perditum non putares.

当在弗拉米尼乌斯竞技场,不是执政官被平民保民官、而是海盗头子被匪徒推到集会众人面前时,他首先迈步而出——那是何等具有威严的人物啊!他满身酒气、宿醉与奸淫之态,头发湿润,发髻修饰整齐,双目沉滞,两颊下垂;这位庄严的权威人士用压低而醉醺醺的嗓音宣称:对未经审判的公民施以严惩之事,令他深感极其不悦!这样崇高的威权,究竟在何处向我们隐藏了这般长久?如此卓越的美德,为何在这位用卷发钳烫发的舞客的淫窟与暴饮暴食之中休眠了如此之久?至于另一人,凯索尼努斯·卡尔文蒂乌斯,自青年时期便混迹于广场,然而除了一副做作而狡诈的阴郁面容之外,没有任何东西值得向人称道——既无见识,亦无辞才,既不钻研军事,亦无识人之智,更无慷慨之量。路过之人若见到他那副未经修饰、蓬乱而沮丧的模样,即便会判定他粗鄙野蛮,也绝不会认为他是一个好色荒淫与道德沦丧之辈。

语法注4 条
  1. 10non solum suo sed etiam vestro ceterorumque ordinum spoliatum esse voluerunt

    完成时被动不定式 spoliatum esse 充当 voluerunt 的宾语,以前文关系从句中的 me(qui me duo...)为其逻辑主语(宾格加不定式结构),强调动作造成的结果状态:“希望我已被彻底剥夺……”。

  2. 11ac minore quidem cum rei publicae detrimento quam quod intra moenia nefarius hostis praedoque versatus est

    quam quod... 结构将表示比较的连词 quam 与引导事实名词从句的 quod 结合,省略了与前面 detrimento 相对等的名词:“比他在城墙之内作为邪恶之敌与强盗活动这一事实所带来的损害更少”。

  3. 12fecitque, quod nemo umquam tyrannus, ut quo minus occulte vestrum malum gemeretis nihil diceret, ne aperte incommoda patriae lugeretis ediceret

    在 fecit ... ut 结果从句中,包含着两个无连词并列(asyndeton)的对称分句:前半句 ut ... nihil diceret quo minus occulte vestrum malum gemeretis(“未加言语以阻挠诸位暗自叹息”,quo minus 引导防阻从句依附于隐含阻碍义的 nihil diceret),后半句 [sed] ediceret ne aperte incommoda patriae lugeretis(“[反而]颁布法令以防诸位公开展现悲恸”)。

  4. 13quod in civis indemnatos esset animadversum, id sibi dixit gravis auctor vehementissime displicere

    quod 从句(“对未经审判的公民施以严惩之事”)是前置的事实从句,随后在间接引语中被代词主语 id 所承接(前取结构 prolepsis)。无人称动词过去完成时虚拟式 esset animadversum 是间接引语中从属从句的规范用法。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.humanitext-lat2:10-13