← 西塞罗

归国后对元老院的演说

§14-17

谴责皮索的伪善纵欲与背叛行径

西塞罗激烈谴责前执政官皮索是一个伪善的放荡之徒,揭露其如何以严肃的外貌掩盖其纵欲和粗鄙的本质。他进而斥责皮索与加比尼乌斯勾结,假借慈悲之名迫害西塞罗及其家族,并瓜分国家利益以谋取私利。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§14

​Cum hoc homine an cum stipite in foro constitisses, nihil crederes interesse:1 sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum negotium,2 Cappadocem modo abreptum de grege venalium diceres. idem domi quam libidinosus, quam impurus, quam intemperans, non ianua receptis sed pseudothyro intromissis voluptatibus! Cum vero etiam litteris studere incipit et belua immanis cum Graeculis philosophari, tum est Epicureus non penitus illi disciplinae, quaecumque est, deditus, sed captus uno verbo voluptatis. habet autem magistros non ex istis ineptis qui dies totos de officio ac de virtute disserunt, qui ad laborem, ad industriam, ad pericula pro patria subeunda adhortantur, sed eos qui disputent horam nullam vacuam voluptate esse debere, in omni parte corporis semper oportere aliquod gaudium delectationemque versari.

无论你是在广场上与这个人站在一起,还是与一根木桩站在一起,你都会认为毫无二致:毫无感觉,毫无品味,笨嘴拙舌,迟钝麻木,一个非人的怪物,你会说他是一个刚刚从待售奴隶群中抓来的卡帕多西亚人。 然而在家里,这同一个人又是何等好色,何等不洁,何等放纵,享乐不是从正门迎入,而是从暗门潜入! 而当他竟然也开始研读文献,当这个庞然巨兽与希腊小人探讨哲学之时,他便成了一名伊壁鸠鲁派信徒——并非彻底献身于那一学说,无论其究竟为何,而仅仅是被快乐这单一的字眼所俘获。 他的导师们也并非出自那些整日谈论责任与美德、规劝人们劳苦、勤勉,并为了祖国而承受危险的蠢人,而是出自那些主张没有任何一个时刻应当缺乏快乐、身体的每一个部位都必须始终浸润于某种欣喜与愉悦之中的人。

§15

​his utitur quasi praefectis libidinum suarum, hi voluptates omnis vestigant atque odorantur, hi sunt conditores instructoresque convivi, idem expendunt atque aestimant voluptates sententiamque dicunt et iudicant quantum cuique libidini tribuendum esse videatur. Horum ille artibus eruditus ita contempsit hanc prudentissimam civitatem ut omnis suas libidines, omnia flagitia latere posse arbitraretur, si modo vultum importunum in forum detulisset. is nequaquam me quidem—cognoram enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset— sed vos populumque Romanum non consilio neque eloquentia, quod in multis saepe accidit, sed rugis supercilioque decepit.

他将这些人当作自己情欲的长官来驱使;正是他们追踪并嗅出一切享乐;他们是筵席的创设者与筹备者;同样是他们权衡并估价各种快乐,发表意见并裁定应当向每一种情欲分配多少份额。 在这群人的技艺调教之下,他如此蔑视这最富明智的城邦,以至于以为只要把自己那副阴郁凶狠的面孔带到广场上,他的一切情欲、一切罪行就都能隐匿不露。 他绝未能欺骗我——因为由于与皮索家族的姻亲关系,我早已知晓来自阿尔卑斯山外血统的母系出身,已将他从这一高贵门第中带离得多么遥远——但他却欺骗了诸位和罗马人民,不是凭借见识,也不是凭借雄辩,这在许多人身上屡见不鲜,而是凭借脸上的皱纹与紧蹙的双眉。

§16

​Luci Piso, tune ausus es isto oculo, non dicam isto animo, ista fronte, non vita, tanto supercilio, non enim possum dicere tantis rebus gestis, cum A. Gabinio consociare consilia pestis meae? non te illius unguentorum odor, non vini anhelitus, non frons calamistri notata vestigiis in eam cogitationem adducebat, ut cum illius re similis fuisses, frontis tibi integimento ad occultanda tanta flagitia diutius uti non liceret? Cum hoc coire ausus es ut consularem dignitatem, ut rei publicae statum, ut senatus auctoritatem, ut civis optime meriti fortunas provinciarum foedere addiceres? te consule, tuis edictis et imperiis senatui populi Romani non est licitum non modo sententiis atque auctoritate sua, sed ne luctu quidem ac vestitu rei publicae subvenire?

卢基乌斯·皮索,难道你竟敢用那样的眼神——我不说用那样的居心——用那样的额头——我不说用那样的德行——用那样高耸的双眉——因为我无法说用那样伟大的功业——与奥卢斯·加比尼乌斯共谋策划针对我的毁灭? 难道那人的香膏气味、酒气熏天的喘息,以及留有卷发钳痕迹的额头,都未能促使你思考:既然你在实际上与他一般无二,你便不被允许再继续利用额头的遮掩来掩盖如此滔天的罪行? 你竟敢与此人沆瀣一气,以关于行省的协议出卖执政官的尊严、共和国的体制、元老院的威权,以及一位功勋卓著之公民的家财? 在你任执政官期间,依照你的法令与训令,罗马人民的元老院竟然不仅不得以其决议与威权,甚至连以服丧与哀服来救助共和国都不被允许?

§17

​Capuaene te putabas, in qua urbe domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut eras eo tempore,3 an Romae, in qua civitate omnes ante vos consules senatui paruerunt? tu es ausus in circo Flaminio productus cum tuo illo pari dicere te semper misericordem fuisse? quo verbo senatum atque omnis bonos, tum cum a patria pestem depellerent, crudelis demonstrabas fuisse. tu misericors me, adfinem tuum, quem comitiis praerogativae primum custodem praefeceras, quem Kalendis Ianuariis tertio loco sententiam rogaras, constrictum inimicis rei publicae tradidisti; tu meum generum, propinquum tuum, tu adfinem tuam, filiam meam, superbissimis et crudelissimis verbis a genibus tuis reppulisti; idemque tu clementia ac misericordia singulari, cum ego una cum re publica non tribunicio sed consulari ictu concidissem, tanto scelere tantaque intemperantia fuisti ut ne unam quidem horam interesse paterere inter meam pestem et tuam praedam, saltem dum conticisceret illa lamentatio4 et gemitus urbis!

你以为自己是在卡普阿——那座曾是傲慢之渊薮的城市——担任执政官,正如你当时实际上那样,还是在罗马——在这座你们之前的一切执政官都服从元老院的城邦中担任执政官? 当你与你的那个同类被推到弗拉米尼乌斯竞技场前时,你竟敢宣称自己向来慈悲为怀? 通过这句话,你表明了元老院和所有善意之人在当时将祸患从祖国驱逐时是残忍的。 你这位慈悲之人,竟将我——你的姻亲,你在公民大会上曾任命为首投票百人队的监票长、在一月一日元老院会议上第三位征询意见的人——五花大绑移交给了共和国的仇敌;你用最傲慢、最残忍的话语,将我的女婿、你的亲属,将你的姻亲、我的女儿从你的膝前推开;同样是你,带着非凡的宽仁与慈悲,当我和共和国一道倒下——不是被保民官的一击,而是被执政官的一击击倒时——竟然展现出如此深重的罪孽与放纵,以至于连一个小时的时间都不容许隔在我的毁灭与你的掠夺之间,甚至不肯等到城邦的那阵悲叹与呻吟平息下来!

语法注4 条
  1. 14constitisses, nihil crederes interesse

    假定条件句,由假设从句中的虚拟式过去完成时 constitisses(第二人称泛指,“假如你站在……”)与主句中的虚拟式未完成时 crederes(表示过去潜势或与过去事实相反的推测,“你会认为毫无差别”)构成。cum... an... 引导选择性假设(“无论是与此人还是与木桩”)。

  2. 14inhumanum negotium

    中性名词 negotium(事务、事情)在此贬义性地指代人(“非人的造物/怪物”),与前面的 sine sensu, sine sapore 以及形容词 elinguem, tardum 一同作为后文虚拟式未完成时 diceres(表示过去潜势,“你会说他是……”)的宾语补足成分。

  3. 17sicut eras eo tempore

    带有直陈式未完成过去时 eras 的插入从句。西塞罗反问皮索是否自以为是卡普阿的执政官,随后立刻讽刺性地插入事实陈述:“正如你当时实际上的身份一样”,指皮索在公元前58年曾在凯撒建立的卡普阿殖民地担任最高政务官(二人官)。

  4. 17saltem dum conticisceret illa lamentatio

    dum 引导的时间从句,搭配虚拟式未完成时 conticisceret。虚拟式表示期待或意图达到的时间界限(“至少等到城邦的那阵悲叹平息下来”),依附于前面的否定性结果从句 ne unam quidem horam interesse paterere。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.humanitext-lat2:14-17