← 西塞罗

为弗拉库斯辩护

§82-86

驳斥收买指控与为瓦莱里娅遗产处理辩护

西塞罗驳斥了控方关于德基阿努斯和卢克埃乌斯被收买的无稽指控,并通过援引夫权、法定监护的法理及前任长官之先例,有力论证了弗拉库斯在瓦莱里娅遗产与嫁妆问题上的合法性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§82

​non est, mihi crede, corruptus. quid enim fuit quod ab eo redimeretur? ut duceret iudicium? cui sex horas omnino lex dedit, quantum tandem ex his horis detraheret, si tibi morem gerere voluisset? nimirum illud est quod ipse suspicatur. invidisti ingenio subscriptoris tui; quod ornabat facile locum quem prehenderat, et acute testis interrogabat aut fortasse fecisset ut tu ex populi sermone excideres, idcirco Decianum usque ad coronam applicavisti. sed, ut hoc haud veri simile est Decianum a Flacco esse corruptum, ​ita scitote esse cetera, velut quod ait Lucceius, L. Flaccum sibi dare cupisse, ut a fide se abduceret, sestertium viciens.1 et eum tu accusas avaritiae quem dicis sestertium viciens voluisse perdere? nam quid emebat, cum te emebat? ut ad se transires? quam partem causae tibi daremus? an ut enuntiares consilia Laeli? qui testes ab eo prodirent? quid? nos non videbamus? habitare una? quis hoc nescit? tabulas in Laeli potestate fuisse? num dubium est? an ne vehementer, ne copiose accusares? nunc facis suspicionem; ita enim dixisti ut nescio quid a te impetratum esse videatur.

请相信我,他绝没有被收买。究竟有什么事是能从他那里收买来的呢?延宕审判吗?法律总共只给了他六个小时,倘若他想顺从你,他到底能从这些时间中扣除多少呢?真相其实正如他自己所怀疑的那样:你嫉妒你的副起诉人的才华;因为他能轻而易举地阐发自己接手的论题,敏锐地质询证人,或者说他本可能让你在公众的话题中边缘化,正是因此,你才把德基阿努斯一路排挤到围观的人群边缘。然而,正如德基阿努斯被弗拉库斯收买一事毫无可能一样,请你们知晓,其余的事情也是如此,比如卢克埃乌斯声称,卢基乌斯·弗拉库斯曾渴望给他两百万塞斯特尔提乌斯,以诱使他背弃信义。既然你说他愿意白白损失两百万塞斯特尔提乌斯,你又怎能指控他贪婪呢?因为当他收买你时,他买的是什么呢?是要你倒戈到他那边去吗?我们又能在诉讼中分给你什么角色呢?还是为了让你泄露莱利乌斯的计策?泄露他将传唤哪些证人?怎么?难道我们看不出来吗?他们住在一起?谁不知道这事?账簿在莱利乌斯掌控之中?难道这还有疑问吗?抑或是为了让你不要激烈地、充分地进行指控?如今你倒引人生疑了;因为你的陈述方式让人觉得似乎真从你那里达成了某种妥协。

§84

​at enim androni Sextilio gravis iniuria facta est et non ferenda, quod, cum esset eius uxor Valeria intestato mortua, sic egit eam rem Flaccus quasi ad ipsum hereditas pertineret. in quo quid reprehendas scire cupio. quod falsum intenderit? qui doces? 'ingenua,' inquit, 'fuit.' O peritum iuris hominem! quid? ab ingenuis mulieribus hereditates lege non veniunt? 'in manum,' inquit, 'convenerat.2' nunc audio; sed quaero, usu an coemptione? Vsu non potuit; nihil enim potest de tutela legitima nisi omnium tutorum auctoritate deminui. coemptione? omnibus ergo auctoribus; in quibus certe Flaccum fuisse non dices.

“然而安德龙·塞克斯蒂利乌斯确实遭受了严重且不可容忍的侵害,因为当他的妻子瓦莱里娅无遗嘱去世时,弗拉库斯处理该案的手段就如同那份遗产属于他自己一样。”在这件事上,我很想知道你要指责什么。指责他提出了虚假的主张吗?你如何证明?他说:“她是自由出生的妇人。”好一个精通法律的人啊!怎么?难道依法不能从自由出生的妇人那里继承遗产吗?他说:“她已归入夫权之下。”现在我听到了;但我问你,是通过时效还是通过拟制买卖?通过时效绝不可能;因为若无全体监护人的同意,法定监护权不可受到任何削减。通过拟制买卖吗?那么必须经由全体监护人同意;而在这些人中,你绝不敢说包括了弗拉库斯。

§85

​relinquitur illud quod vociferari non destitit, non debuisse, cum praetor esset, suum negotium agere aut mentionem facere hereditatis. maximas audio tibi, L. Luculle, qui de L. Flacco sententiam laturus es, pro tua eximia liberalitate maximisque beneficiis in tuos venisse hereditates, cum Asiam provinciam consulari imperio obtineres. si quis eas suas esse dixisset, concessisses? tu, T. Vetti, si quae tibi in Africa venerit hereditas, usu amittes, an tuum nulla avaritia salva dignitate retinebis? at istius hereditatis iam globulo praetore Flacci nomine petita possessio est. non igitur impressio, non vis, non occasio, non tempus, non imperium, non secures ad iniuriam faciendam Flacci animum impulerunt.

剩下的就是他不断大声叫嚷的那一点:身为大法官,他不应当处理自己的私事或提及遗产。卢基乌斯·卢库鲁斯,你将对卢基乌斯·弗拉库斯作出判决,我听说当年你以执政官统帅权治理亚细亚行省时,因你非凡的慷慨以及对亲友的浩大恩惠,曾获得了数额极大的遗产。如果有人声称那些遗产是他的,你会拱手相让吗?提图斯·韦蒂乌斯,如果在阿非利加有遗产归你所有,你会任凭它因时效而丧失,还是会在毫无贪念、保全尊严的前提下保留属于你自己的东西呢?可是那笔遗产的占有权,早在格洛布卢斯担任大法官时就已经以弗拉库斯的名义提出申请了。因此,绝非威逼、强权、机会、时机、统帅权或长官之斧驱使弗拉库斯的心智去行不法之事。

§86

​atque eodem etiam M. Lurco, vir optimus, meus familiaris, convertit aculeum testimoni sui; negavit a privato pecuniam in provincia praetorem petere oportere. cur tandem, M. Lurco, non oportet? extorquere, accipere contra leges non oportet, petere non oportere numquam ostendes, nisi docueris non licere. an legationes sumere liberas exigendi causa,3 sicut et tu ipse nuper et multi viri boni saepe fecerunt, rectum est, quod ego non reprehendo, socios video queri; praetorem, si hereditatem in provincia non reliquerit, non solum reprehendendum verum etiam condemnandum putas? 'doti,' inquit, 'Valeria pecuniam omnem suam dixerat.' nihil istorum explicari potest, nisi ostenderis illam in tutela Flacci non fuisse. si fuit, quaecumque sine hoc auctore est dicta dos, nulla est.

至于最优秀的公民、我的挚友马尔库斯·卢尔科,也把他的证词之锋芒转向了同一点;他说大法官不应当在行省向私人索要钱财。请问,马尔库斯·卢尔科,为何不应当呢?勒索或违法受贿确实不应当,但你绝无法证明索要是不可取的,除非你证明这是不合法的。难道为了讨债而获取自由使节特权——就像你本人最近所做以及许多体面人士经常所做的那样,我并不指责这一点,虽然我看到同盟者在抱怨——是正当的,而你却认为大法官若不在行省放弃自己的遗产,不仅应当受到谴责,甚至应当被定罪吗?他说:“瓦莱里娅已将她所有的钱财许诺为嫁妆。”若不能证明她不在弗拉库斯的监护之下,这些说法就全无立足之地。如果她在其监护之下,那么凡未经这位监护人同意而许诺的嫁妆,一律无效。

语法注3 条
  1. 83sestertium viciens

    拉丁语表示巨额款项的固定惯用表达,为 vicies centena milia sestertium(20乘10万=200万塞斯特尔提乌斯)的省略形式,由乘数副词 viciens(二十次)与属格复数简略形 sestertium 结合而成。

  2. 84in manum, inquit, convenerat

    指罗马法中妇女进入夫之支配权的“夫权归属”(conventio in manum)。控方以此主张瓦莱里娅已脱离宗亲监护;西塞罗则从法理反驳:若无全体法定监护人(包含弗拉库斯在内)的认可与协助,无论是通过时效(usus)还是拟制买卖(coemptio)均不能成立夫权。

  3. 86legationes sumere liberas exigendi causa

    指元老院议员为处理私人事务(如讨债)而获取国家使节特权与地位前往行省的“自由使节特权”(legatio libera)。西塞罗指出证人卢尔科本人亦曾利用此特权追讨私债,借此揭露对方指责长官在行省依法要求属于自己的遗产是自相矛盾的双重标准。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:82-86