← 西塞罗

为弗拉库斯辩护

§77-81

驳斥德基阿努斯的私仇借口与户籍造假

西塞罗驳斥了起诉人德基阿努斯声称对弗拉库斯怀有私仇的根据,揭露了德基阿努斯将阿波罗尼斯属于他人的地产与奴隶非法申报罗马户籍调查的欺诈与虚荣行径。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§77

​Flaccum iniuria decrevisse in tua re dicis; adiungis causas inimicitiarum, quod patri L. Flacco aedili curuli pater tuus tribunus plebis diem dixerit. at istud ne ipsi quidem patri Flacco valde molestum esse debuit, praesertim cum ille cui dies dicta est praetor postea factus sit et consul, ille qui diem dixit non potuerit privatus in civitate consistere. sed si iustas inimicitias putabas, cur, cum tribunus militum Flaccus esset, in illius legione miles fuisti, cum per leges militaris effugere liceret iniquitatem tribuni? cur autem praetor te, inimicum paternum, in consilium vocavit? quae quidem quam sancte solita sint observari scitis omnes.

你说弗拉库斯在你的案件中做出了不公正的裁决;你还附带列举了私仇的原因,即令尊身为保民官时,曾向他的父亲——时任高级营造官的卢基乌斯·弗拉库斯——提起过诉讼。然而那件事即便对老弗拉库斯本人来说,也本不该造成多大困扰,尤其是被起诉者后来荣任大法官和执政官,而提起诉讼者甚至无法以平民身份在城邦中立足。但如果你认为这仇恨是理所应当的,那么当弗拉库斯担任军政官时,你为何要做他军团里的士兵呢?须知根据军事法律,规避军政官的不公是完全允许的。大法官又为何会把你——他父亲的仇人——召入他的咨询委员会呢?而你们大家都知道,这些惯例平日里是被何等严格地恪守着。

§78

​nunc accusamur ab eis qui in consilio nobis fuerunt. 'decrevit Flaccus.' num aliud atque oportuit? 'in liberos.' num aliter censuit senatus? 'in absentem.' decrevit, cum ibidem esses, cum prodire nolles; non est hoc in absentem, sed in latentem reum.1 "Senatvs consvltvm et decretvm Flacci." quid? si non decrevisset, sed edixisset, quis posset vere reprehendere? num etiam fratris mei litteras plenissimas humanitatis et aequitatis reprehensurus es? quas ea de muliere ad me datas apud... requisivit.

如今我们却被曾置身于我们顾问团中的人指控。“弗拉库斯做出了裁定。”难道他裁定了任何超出本分之事吗?“针对自由人。”难道元老院作出了不同的决议吗?“针对缺席者。”他是在你就在当地、却不愿出庭时做出的裁定;这不是针对缺席者,而是针对隐匿不出之被告的裁定。 “元老院决议与弗拉库斯的裁定。” 怎么?就算他没有做出个案裁定,而是发布了普遍通告,又有谁能真正予以谴责呢?难道你连我弟弟那封满含人道与公允的信函也要加以非难吗?关于那个妇人写给我的那封信,他在……处曾予以索取。

§79

​recita. "Litterae Q." "Ciceronis." quid? haec Apollonidenses occasionem nacti ad Flaccum non detulerunt, apud orbium acta non sunt, ad globulum delata non sunt? ad senatum nostrum me consule nonne legati Apollonidenses omnia postulata de iniuriis unius Deciani detulerunt? at haec praedia in censum dedicavisti. Mitto quod aliena, mitto quod possessa per vim, mitto quod convicta ab Apollonidensibus, mitto quod a Pergamenis repudiata, mitto etiam quod a nostris magistratibus in integrum restituta, mitto quod nullo iure neque re neque possessione tua;

朗读吧。 “昆图斯·西塞罗的信函。” 怎么?阿波罗尼斯人抓住了机会,难道没有把这些事呈报给弗拉库斯吗?在奥尔比乌斯席前难道没有审理过吗?难道没有呈报给格洛布卢斯吗?在我担任执政官期间,阿波罗尼斯人的使节难道没有就德基阿努斯一人的侵害行为向我们的元老院呈递了全部诉求吗?然而你竟把这些田产申报入了户籍财产调查。它们属于他人一事,我姑且不谈;通过暴力占有一事,我姑且不谈;被阿波罗尼斯人指证不实一事,我姑且不谈;被佩加蒙人驳回一事,我姑且不谈;甚至被我们罗马长官下令恢复原状一事,我姑且不谈;无论在法理上、实质上还是占有上它们都不属于你一事,我也姑且不谈。

§80

​illud quaero sintne ista praedia censui censendo,2 habeant ius civile, sint necne sint mancipi, subsignari apud aerarium aut apud censorem possint. in qua tribu denique ista praedia censuisti? commisisti, si tempus aliquod gravius accidisset, ut ex isdem praediis et Apollonide et Romae imperatum esset tributum. verum esto, gloriosus fuisti, voluisti magnum agri modum censeri, et eius agri qui dividi plebi Romanae non potest. census es praeterea numeratae pecuniae cxxx. eam opinor tibi numeratam non esse abs te. sed haec omitto. census es mancipia Amyntae3 neque huic ullam in eo fecisti iniuriam. possidet enim ea mancipia Amyntas. ac primo quidem pertimuit, cum te audisset servos suos esse censum; rettulit ad iuris consultos. constabat inter omnis, si aliena censendo Decianus sua facere posset, eum maxima habiturum esse....

我只想问:那些田产是属于符合户口调查申报资格的财产吗?享有市民法资格吗?是否属于可要式买卖的财产?可以在国库或监察官席前抵押作保吗?归根结底,你是在哪一个部族里申报那些田产的?你造成的后果是,一旦发生某种更严重的危急时刻,同一处田产在阿波罗尼斯和在罗马都要被课征赋税。但就算这样吧,你好大喜功,硬要把大片土地申报上去,而且还是那种无法分配给罗马平民的土地。此外你还申报了十三万塞斯特尔提乌斯现金。据我推测,那并不是你自己数给自己的现钱。不过这些我都略过不提。你申报了阿明塔斯的奴隶,但在这一点上你并未对他造成任何损害,因为正是阿明塔斯实际占有那些奴隶。起初,当他听闻你把他的奴隶申报上去时确实吓坏了,便向法学家们请教。大家的共识是,如果德基阿努斯仅凭财产申报就能将他人物业据为己有,那么他将拥有的财产就极为庞大了……

§81

​habetis causam inimicitiarum, qua causa inflammatus Decianus ad Laelium detulerit hanc opimam accusationem. nam ita questus est Laelius, cum de perfidia Deciani diceret: 'qui mihi auctor fuit, qui causam ad me detulit, quem ego sum secutus, is a Flacco corruptus est, is me deseruit ac prodidit.' sicine tu auctor tandem eum cui tu in consilio fuisses, apud quem omnis gradus dignitatis tuae retinuisses, pudentissimum hominem, nobilissima familia natum, optime de re publica meritum in discrimen omnium fortunarum vocavisti? si licet, defendam Decianum, qui tibi in suspicionem nullo suo delicto venit.

这就是私仇的缘由,德基阿努斯正是被这一缘由激怒,才将这桩肥美的控告呈送给莱利乌斯。因为莱利乌斯在谈及德基阿努斯的背信弃义时曾如此抱怨:“那个唆使我的人,那个把案子交给我的人,那个我所跟从的人,已经被弗拉库斯收买,他抛弃并背叛了我。”请问,你身为唆使者,难道就这样把你曾参与其顾问团、在其治下保全了你尊严的各个等级的那个人——一个最为谨言慎行、出身最显赫家族、为共和国立下汗马功劳的人——置于倾家荡产的险境之中吗?如果允许的话,我倒要为并非因自身过失而招致你怀疑的德基阿努斯辩护了。

语法注3 条
  1. 78non est hoc in absentem, sed in latentem reum

    介词 in 后接宾格,表示司法裁决或诉讼措施所针对的对象。此处将 absentem(单纯未到庭的缺席者)与 latentem(明知传唤而故意躲藏潜匿的被告)形成法律概念上的明确对比,以此论证对后者做出缺席裁决的合法性。

  2. 80sintne ista praedia censui censendo

    censui censendo 为包含动形容词的目的与格(表语与格)习惯表达,意为“具备接受户籍财产调查评估的法定资格”。西塞罗以此法言性质的表述指出行省土地在罗马市民法上根本不具备列入公民人口调查登记的资格。

  3. 80census es mancipia Amyntae

    动词 censeo 在户籍财产申报的专门语境中,被动形态(中动态用法)表示公民“申报财产以供评估”,并直接支配表示申报财产的宾格补足语(mancipia)。主动语态主语为监察官(实施评估),被动态主语为申报者(申报财产)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:77-81