← 西塞罗

为弗拉库斯辩护

§87-91

揭露卢尔科的私怨与弗拉库斯廉洁的证明

西塞罗揭露了卢尔科作证的动机纯属因其获释奴被判刑而产生的私怨,通过弗拉库斯将瓦莱里娅的全部遗产慷慨让与年轻同族亲属的事实证明其廉洁,并将法尔基迪乌斯受贿的指控驳斥为其为挥霍家产而编造的借口。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§87

​sed tamen Lurconem, quamquam pro sua dignitate moderatus est in testimonio dicendo orationi suae,1 tamen iratum Flacco esse vidistis. neque enim occultavit causam iracundiae suae neque reticendam putavit; questus est libertum suum Flacco praetore esse damnatum. O condiciones miseras administrandarum provinciarum, in quibus diligentia plena simultatum est, neglegentia vituperationum, ubi severitas periculosa est, liberalitas ingrata, sermo insidiosus, adsentatio perniciosa, frons omnium familiaris, multorum animus iratus, iracundiae occultae, blanditiae apertae, venientis praetores exspectant, praesentibus inserviunt, abeuntis deserunt! sed omittamus querelas, ne nostrum consilium in praetermittendis provinciis2 laudare videamur.

然而,尽管卢尔科出于自身的体面,在作证时克制了自己的措辞,但你们依然看到他对弗拉库斯怀有怒意。因为他既没有隐瞒自己愤怒的原由,也不认为应当对此缄默不言;他抱怨自己的获释奴在弗拉库斯任大法官期间被判有罪。啊,治理行省的境遇是多么悲惨!在那里,尽职尽责充斥着敌意,疏忽大意招致责难,严明执法充满危险,宽大仁厚反受怨恨,言语暗藏杀机,奉承贻害无穷;人人的脸色看似亲近,众人的内心却满含怒气,怨愤隐于其内,谄媚显于其表,他们翘首以盼新任的大法官,屈从侍奉现任者,抛弃背离离任者!但我们还是免去这些抱怨吧,免得我们看似在自夸谢绝出任行省总督的决断。

§88

​Litteras misit de vilico P. Septimi, hominis ornati, qui vilicus caedem fecerat; Septimium ardentem iracundia videre potuistis. in Lurconis libertum iudicium ex edicto dedit; hostis est Lurco. quid igitur? hominum gratiosorum splendidorumque libertis fuit Asia tradenda? an simultates nescio quas cum libertis vestris Flaccus exercet? an vobis in vestris vestrorumque causis severitas odio est, eandem laudatis, cum de nobis iudicatis? at iste Andro spoliatus bonis, ut dicitis, ad dicendum testimonium non venit. quid si veniat?

他就普布利乌斯·塞普蒂米乌斯——一位显赫之人——的管庄奴隶发出了公函,那个管庄奴隶犯下了谋杀;你们尽可以看到塞普蒂米乌斯怒火中烧。他根据告示对卢尔科的获释奴进行了审理;卢尔科便成了仇敌。那么,究竟该如何呢?难道亚细亚应当拱手让给权贵显要的获释奴吗?还是弗拉库斯在借机与你们的获释奴泄私愤呢?抑或是你们在涉及自己及亲友的案件中痛恨严明,而在审判我们时却对同样的严明大加赞赏?然而你们所说的那位被剥夺了财产的安德龙,并没有出庭作证。假使他来了又当如何呢?

§89

​decisionis arbiter C. Caecilius fuit, quo splendore vir, qua fide, qua religione! obsignator C. Sextilius, Lurconis sororis filius, homo et pudens et constans et gravis. si vis erat, si fraus, si metus, si circumscriptio, quis pactionem fieri, quis adesse istos coegit? quid? si ista omnis pecunia huic adulescentulo L. Flacco reddita est, si petita, si redacta per hunc Antiochum, paternum huius adulescentis libertum seni illi Flacco probatissimum, videmurne non solum avaritiae crimen effugere3 sed etiam liberalitatis laudem adsequi singularem? communem enim hereditatem, quae aequaliter ad utrumque lege venisset, concessit adulescenti propinquo suo, nihil ipse attigit de Valerianis bonis. quod statuerat facere adductus huius pudore et non amplissimis patrimoni copiis, id non solum fecit sed etiam prolixe cumulateque fecit. ex quo intellegi debet eum contra leges pecunias non cepisse qui tam fuerit in hereditate concedenda liberalis.

和解协议的仲裁人是盖乌斯·凯基利乌斯,那是多么杰出、多么忠信、多么敬畏神明的男儿!签署人是盖乌斯·塞克斯蒂利乌斯,卢尔科姐妹的儿子,一个谦恭、坚定而稳重的人。如果存在暴力,存在欺诈,存在恐吓,存在欺瞒,那么是谁强迫达成了这项协议,又是谁强迫这些人到场的呢?怎么?如果那笔钱财全部退还给了这位年轻的卢基乌斯·弗拉库斯,如果是通过这位安提奥库斯——这位年轻人的父系获释奴、深受年长的那位弗拉库斯器重之人——去主张并收回的,难道我们不是不仅摆脱了贪婪的指控,甚至赢得了慷慨的非凡赞誉吗?因为这项本应依法由两人平分的共有遗产,他全数让给了年轻的亲属,自己对瓦莱里娅的财产分文未取。他出于对此人体面的体谅以及其祖产并不丰厚的现状而决意做出的事,不仅做到了,而且做得极其慷慨、极其充裕。由此应当明白,一个在放弃遗产时如此慷慨的人,绝不会违法收取钱财。

§90

​at Falcidianum crimen est ingens; talenta quinquaginta se Flacco dicit dedisse. audiamus hominem. non adest. quo modo igitur dicit? epistulam mater eius profert et alteram soror; scriptum ad se dicunt esse ab illo tantam pecuniam Flacco datam. ergo is cui, si aram tenens iuraret, crederet nemo, per epistulam quod volet iniuratus probabit? at qui vir! quam non amicus suis civibus! qui patrimonium satis lautum, quod hic nobiscum conficere potuit, Graecorum conviviis maluit dissipare.

“然而法尔基迪乌斯的指控是巨大的;他说自己给过弗拉库斯五十塔兰特。”让我们听听这人怎么说吧。他不在场。那么他是怎么说的呢?他的母亲拿出了一封信,他的妹妹又拿出一封;她们声称他在给她们的信中写道有这么一大笔钱给了弗拉库斯。那么,一个就算握着祭坛起誓也没人相信的家伙,仅凭一封信、在未经宣誓的情况下就能随心所欲地证明一切吗?可这是怎样的一个人啊!对自己的同胞公民是多么不友善!他本可以在这里与我们一同耗尽一份相当优厚的家产,却宁可将其挥霍在希腊人的宴饮之中。

§91

​quid attinuit relinquere hanc urbem, libertate tam praeclara carere, adire periculum navigandi? quasi bona comesse Romae non liceret. nunc denique materculae suae festivus filius, aniculae minime suspiciosae, purgat se per epistulam, ut eam pecuniam quacum traiecerat non consumpsisse, sed Flacco dedisse videatur. at fructus isti Trallianorum globulo praetore venierant; Falcidius emerat HS nongentis milibus. si dat tantam pecuniam Flacco, nempe idcirco dat ut rata sit emptio. emit igitur aliquid quod certe multo pluris esset; dat de lucro, nihil detrahit de vivo.4

离开这座城市,放弃如此辉煌的自由,冒着航海的危险,到底图的是什么呢?难道在罗马就不允许败光家产了吗?如今,这位孝顺的儿子终于通过书信向他那毫无戒心的老母亲洗脱自己,好让他随身带过海的那笔钱看起来不是被他挥霍掉了,而是给了弗拉库斯。然而特拉勒斯人的那些收益早在格洛布卢斯担任大法官时就已经出售了;法尔基迪乌斯以九十万塞斯特尔提乌斯买下了它们。如果他真给了弗拉库斯这么大一笔钱,当然是为了确保那笔买卖依然有效。因此,他买下的是肯定远比这更有价值的东西;他是从利润中拿出来的,绝没有伤及本钱分毫。

语法注4 条
  1. 87moderatus est in testimonio dicendo orationi suae

    动词 moderor 既可接宾格(控制、管理),也可接与格(克制、自我约束)。此处支配与格 orationi suae,表示卢尔科在证词中克制了自己的言辞。

  2. 87in praetermittendis provinciis

    带有 in 的动名词从属结构(动名词性形容词)。此处指西塞罗本人在执政官任期结束后谢绝(praetermittere)赴行省担任总督的经历,意为“在放弃/谢绝行省管辖权一事上”。

  3. 89videmurne non solum avaritiae crimen effugere

    附着疑问小词 -ne 加在 videmur 上,在修辞上相当于 nonne,带有强烈的反问肯定意味,引导陪审员作出肯定的赞同:“难道我们不是很明显地摆脱了……吗?”

  4. 91nihil detrahit de vivo

    de vivo 是金融商业领域的习语,意为“从本金/资本中”(字面指“从活钱/血本中”),与前面的 dat de lucro(从利润中支付)形成鲜明对照,表明这笔开销出自收益,并未削减本金分毫。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:87-91