← 西塞罗

为弗拉库斯辩护

§72-76

弹劾德基阿努斯侵吞阿明塔斯财产

辩方转向控方证人德基阿努斯,揭露其强占阿波罗尼斯显赫人物阿明塔斯的家产、拐走其妻女的恶行,并指出其虚假交易不仅被佩加蒙当局驳回,亦曾被前任长官奥尔比乌斯彻底否定。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§72

​verum esto; Catonis est dictum 'pedibus compensari pecuniam.1' longe omnino a Tiberi ad Caicum, quo in loco etiam Agamemnon cum exercitu errasset, nisi ducem Telephum invenisset. sed concedo id quoque; placuit oppidum, regio delectavit. emisses.2 Amyntas est genere, honore, existimatione, pecunia princeps illius civitatis. huius socrum, mulierem imbecilli consili, satis locupletem, pellexit Decianus ad sese et, cum illa quid ageretur nesciret, in possessione praediorum eius familiam suam conlocavit; uxorem abduxit ab Amynta praegnantem, quae peperit apud Decianum filiam, hodieque apud Decianum est et uxor Amyntae et filia.

但就算这样吧;有加图的名言道:“金钱由双脚来补足。”从台伯河到凯库斯河确实路途遥远,在那个地方,要不是找到了忒勒福斯作向导,阿伽门农率领全军也会迷失方向。但那一点我也承认;那座城镇令你心悦,那片区域令你欣喜。你本该买下来的。阿明塔斯在出身、名望、声誉和财富方面都是那座城邦的首要人物。德基阿努斯将阿明塔斯的岳母——一个毫无主见却相当富有的妇人——引诱到自己身边,趁她不明真相之际,将自己的奴隶仆役安插进对她田产的占有之中;他又从阿明塔斯身边拐走了怀有身孕的妻子,那妻子在德基阿努斯处生下了一个女儿,直到今日,阿明塔斯的妻子和女儿都仍在德基阿努斯那里。

§73

​num quid harum rerum a me fingitur, Deciane? sciunt haec omnes nobiles, sciunt boni viri, sciunt denique noti homines, sciunt mediocres negotiatores. exsurge, Amynta, repete a Deciano non pecuniam, non praedia, socrum denique sibi habeat; restituat uxorem, reddat misero patri filiam. membra quidem, quae debilitavit lapidibus, fustibus, ferro, manus quas contudit, digitos quos confregit, nervos quos concidit, restituere non potest; filiam, filiam inquam, aerumnoso patri, Deciane, redde.

德基阿努斯啊,这些事情中难道有哪一件是我凭空捏造的吗?所有的贵族都知道这些,正派人士知道这些,简而言之知名人士知道这些,寻常的商人也知道这些。站起来吧,阿明塔斯!向德基阿努斯索要回来的不必是金钱,不必是田产——岳母索性就留给他自己吧——让他归还妻子,把女儿归还给可怜的父亲。他用石头、木棍、铁器打残的肢体,砸烂的双手,折断的手指,砍断的筋腱,他固然无法修复;但是德基阿努斯啊,把女儿,我说,把女儿归还给受尽苦难的父亲吧。

§74

​haec Flacco non probasse te miraris? cui, quaeso, tandem probasti? emptiones falsas, praediorum proscriptiones cum aperta circumscriptione fecisti. tutor his mulieribus Graecorum legibus ascribendus fuit;3 Polemocratem scripsisti, mercennarium et administrum consiliorum tuorum. adductus est in iudicium Polemocrates de dolo malo et de fraude a Dione huius ipsius tutelae nomine. qui concursus ex oppidis finitimis undique, qui dolor animorum, quae querela! condemnatus est Polemocrates sententiis omnibus; inritae venditiones, inritae proscriptiones. num restituis? defers ad Pergamenos ut illi reciperent in suas litteras publicas praeclaras proscriptiones et emptiones tuas. repudiant, reiciunt. at qui homines? Pergameni, laudatores tui. ita enim mihi gloriari visus es laudatione Pergamenorum quasi honorem maiorum tuorum consecutus esses, et hoc te superiorem esse putabas quam Laelium, quod te civitas Pergamena laudaret. num honestior est civitas Pergamena quam Smyrnaea?

你还奇怪弗拉库斯竟不认可这些勾当吗?请问,你到底曾让谁认可过呢?你进行了虚假的买卖,实施了伴有公然诈骗的田产公示拍卖。按照希腊人的法律,本应当为这些妇人指派监护人;你却登记了波勒摩克拉特斯——一个受雇之人,你阴谋的帮凶。波勒摩克拉特斯因恶意欺诈与背信罪,被狄翁以这项监护本身的名义告上了法庭。四周邻近城镇的人群如何汇集而来,人们心中有着怎样的痛楚,有着怎样的怨诉!波勒摩克拉特斯被全体一致的判决判定有罪;买卖宣告无效,公示拍卖宣告无效。难道你归还了吗?你把事情提交给佩加蒙人,好让他们把你那些显赫的公示拍卖和买卖记入他们的官方档案。他们拒绝了,他们驳回了。可那些是什么人呢?是佩加蒙人,那些赞扬你的人!因为你在我看来如此炫耀佩加蒙人的赞颂,仿佛你获得了先祖的显赫官职一般;你还自以为在这件事上比莱利乌斯优越,就因为佩加蒙城邦赞扬了你。难道佩加蒙城邦比士麦那城邦更尊贵体面吗?

§75

​at ne ipsi quidem dicunt. vellem tantum habere me oti, ut possem recitare psephisma Smyrnaeorum quod fecerunt in Castricium mortuum, primum ut in oppidum introferretur, quod aliis non conceditur, deinde ut ferrent ephebi, postremo ut imponeretur aurea corona mortuo. haec P. Scipioni, clarissimo viro, cum esset Pergami mortuus, facta non sunt. at Castricium quibus verbis, di immortales! 'decus patriae, ornamentum populi Romani, florem iuventutis' appellant. qua re, Deciane, si cupidus es gloriae, alia ornamenta censeo quaeras; Pergameni te deriserunt.

可连他们自己都不这么说。我真希望我有足够的闲暇,能够朗诵士麦那人为已故的卡斯特里基乌斯所立的公民大会决议:首先,将他的遗体运入城中——这是不给予他人的特权;其次,由青年侍卫抬棺;最后,将金冠戴在逝者头上。这些待遇,在极为显赫的人物普布利乌斯·西庇阿死于佩加蒙时都未曾享受到。可是不朽的诸神啊,他们是用何等言词称呼卡斯特里基乌斯的!他们称他为“祖国之光、罗马人民之华、青年之菁华”。因此,德基阿努斯,如果你渴望荣耀,我劝你寻找别的荣衔吧;佩加蒙人是在戏弄你。

§76

​quid? tu ludi te non intellegebas, cum tibi haec verba recitabant: 'clarissimum virum, praestantissima sapientia, singulari ingenio'? mihi crede, ludebant. Cum vero coronam auream litteris imponebant, re vera non plus aurum tibi quam monedulae committebant,4 ne tum quidem hominum venustatem et facetias perspicere potuisti? ipsi igitur illi Pergameni proscriptiones quas tu adferebas repudiaverunt. P. Orbius, homo et prudens et innocens, contra te omnia decrevit. apud P. Globulum, meum necessarium, fuisti gratiosior. Vtinam neque ipsum neque me paeniteret!

怎么?当他们向你朗读这些字句:“最为显赫的人物、卓越的智慧、非凡的才智”时,你难道没有意识到自己被戏弄了吗?相信我,他们是在开玩笑。当他们在公文上画上金冠,而实际上付托给你的黄金并不比托付给寒鸦的更多时,你难道连那时都无法识破那些人的风趣与机智吗?因此,正是那些佩加蒙人自己驳回了你所呈交的公示拍卖。普布利乌斯·奥尔比乌斯,一位既明智又清正廉洁的人,做出了全盘不利于你的裁决。在我的密友普布利乌斯·格洛布卢斯任内,你倒是更有面子。要是无论是他还是我都不为此感到懊悔就好了!

语法注4 条
  1. 72pedibus compensari pecuniam

    引用大加图名言的宾格加不定式结构:“金钱由双脚来补偿”,意指通过亲自步行或辛劳来节省或弥补开销。此处西塞罗借此讽刺德基阿努斯不辞劳苦远赴阿波罗尼斯牟取暴利的行径。

  2. 72emisses

    独立用法的过去完成时虚拟式,表示对过去应做而未做之事的义务或责备(过去命令/应为虚拟式):“你本该买下来的”(而非通过非法手段侵占)。

  3. 74tutor his mulieribus Graecorum legibus ascribendus fuit

    动形容词(ascribendus)与直陈式完成时(fuit)构成的被动迂说法结构。直陈式强调过去客观存在的法律义务(“本应当指派监护人”),与德基阿努斯滥用职权、指派自己爪牙的非法事实形成鲜明对比。

  4. 76re vera non plus aurum tibi quam monedulae committebant

    比较结构 non plus... quam...。寒鸦在罗马俗语中以喜欢偷藏发光的金银物件著称,但显然没有人会把真正的黄金交给鸟类。此处借以讽刺佩加蒙人在决议文书上画的金冠纯属空洞的名头与嘲弄,根本没有给德基阿努斯任何真正的金子。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:72-76