- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:67-71
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗为弗拉库斯禁止犹太人黄金出境的法令辩护,指出此举符合国家利益并提及庞培在圣殿的克制;随后转向罗马公民的控告,谴责德基阿努斯在阿波罗尼斯对当地同盟者的压迫行径。
Cum aurum Iudaeorum nomine quotannis ex Italia et ex omnibus nostris provinciis Hierosolymam exportari soleret, Flaccus sanxit edicto ne ex Asia exportari liceret. quis est, iudices, qui hoc non vere laudare possit? exportari aurum non oportere cum saepe antea senatus tum me consule gravissime iudicavit. huic autem barbarae superstitioni resistere severitatis, multitudinem Iudaeorum flagrantem non numquam in contionibus pro re publica contemnere gravitatis summae fuit.1 at Cn. Pompeius captis Hierosolymis victor ex illo fano nihil attigit.
当以犹太人的名义每年从意大利以及我们所有的行省向耶路撒冷运出黄金成为惯例时,弗拉库斯颁布告示,规定不得允许从亚细亚运出黄金。陪审官们,有谁不能由衷地赞许此事呢?黄金不应当被运出,这不仅以往元老院屡次裁定,而且在我担任执政官时也曾作过极其严肃的决断。抵制这种野蛮的迷信乃是严明的体现,而为了国家在民众大会中藐视时而群情激愤的犹太人群体,则是极高庄重的体现。然而格奈乌斯·庞培在攻克耶路撒冷时,身为胜利者,却未曾染指那座神殿中的任何物件。
in primis hoc, ut multa alia, sapienter; in tam suspiciosa ac maledica civitate locum sermoni obtrectatorum non reliquit. non enim credo religionem et Iudaeorum et hostium impedimento praestantissimo imperatori, sed pudorem fuisse.2 Vbi igitur crimen est, quoniam quidem furtum nusquam reprehendis, edictum probas, iudicatum fateris, quaesitum et prolatum palam non negas, actum esse per viros primarios res ipsa declarat? Apameae manifesto comprehensum ante pedes praetoris in foro expensum est auri pondo c paulo minus per Sex. Caesium, equitem Romanum, castissimum hominem atque integerrimum, Laodiceae xx pondo paulo amplius per hunc L. Peducaeum, iudicem nostrum, Adramytii c per Cn. Domitium legatum, Pergami non multum.
在此事上,如同在许多其他事情上一样,他首先是做得明智;在如此多疑而好谗谤的城邦中,他未给诋毁者的流言留下立足之地。因为我不相信是犹太人乃至敌人的宗教信仰阻碍了这位最杰出的统帅,而是他的自制与庄重阻碍了他。那么,罪名究竟在哪里呢?既然你根本没有指控偷窃,你认可告示,承认裁决,不否认这是公开查抄并交出的,而且事情本身已清楚表明这是由最上层的头面人物经办的。在阿帕梅亚,当场查扣的近一百磅黄金由罗马骑士塞克斯图斯·凯西乌斯——一位极其廉洁且正直无瑕的人——在广场上、裁判官的脚前当面过秤;在老底嘉,二十磅出头的黄金由我们这里的陪审官卢基乌斯·佩杜凯乌斯过秤;在阿德拉米提乌姆,一百磅由副官格奈乌斯·多米提乌斯过秤;在佩加蒙,数量不多。
Auri ratio constat, aurum in aerario est; furtum non reprehenditur, invidia quaeritur; a iudicibus oratio avertitur, vox in coronam turbamque effunditur. Sua cuique civitati religio, Laeli, est, nostra nobis. stantibus Hierosolymis pacatisque Iudaeis tamen istorum religio sacrorum a splendore huius imperi, gravitate nominis nostri, maiorum institutis abhorrebat; nunc vero hoc magis, quod illa gens quid de nostro imperio sentiret ostendit armis; quam cara dis immortalibus esset docuit, quod est victa, quod elocata, quod serva facta.
黄金的账目一清二楚,黄金存放在国库中;没有指控偷窃,所寻求的只是煽动怨恨;发言被从陪审官身上引开,声音倾泻向环绕的看客与暴民。莱利乌斯啊,每个城邦都有自己的宗教,我们也有我们的。甚至在耶路撒冷依然屹立、犹太人尚未反叛之时,那些人的祭祀宗教就与这个帝国的辉光、我们威名的庄重以及祖先的体制格格不入;而如今更是如此,因为那个民族已经用武器表明了他们对我们统治的看法,并且借由他们被征服、被课税、沦为奴隶这一事实,表明了他们对不朽诸神而言有多么珍贵。
quam ob rem quoniam, quod crimen esse voluisti, id totum vides in laudem esse conversum, veniamus iam ad civium Romanorum querelas; ex quibus sit sane prima Deciani. quid tibi tandem, Deciane, iniuriae factum est? negotiaris in libera civitate. primum patere me esse curiosum. quo usque negotiabere, cum praesertim sis isto loco natus? annos iam xxx in foro versaris, sed tamen in Pergameno. longo intervallo, si quando tibi peregrinari commodum est, Romam venis, adfers faciem novam, nomen vetus, purpuram Tyriam, in qua tibi invideo, quod unis vestimentis tam diu lautus es.
因此,既然你看到你原本想要当作罪名的东西,如今已完全转化成了赞誉,那么现在让我们转向罗马公民的控告;其中首先不妨就是德基阿努斯的控告。德基阿努斯,究竟对你造成了什么侵害呢?你是在一个自由城邦中经商。首先请容我多管闲事问一句:你究竟要经商到几时呢,尤其是考虑到你出生于那样的家世门第?你已经在广场中混迹了三十年,然而却是在佩加蒙的广场。隔了许久,倘若你什么时候觉得出游合适了,你便来到罗马;你带来一副陌生的面孔、一个古老的名字、以及提尔的紫袍——在这件紫袍上我还真羡慕你,因为你单凭这么一套衣服就能体面奢华这么久。
verum esto, negotiari libet; cur non Pergami, Smyrnae, Trallibus, ubi et multi cives Romani sunt et ius a nostro magistratu dicitur? otium te delectat, lites, turbae, praetor odio est, Graecorum libertate gaudes. cur ergo unus tu Apollonidensis amantissimos populi Romani, fidelissimos socios, miseriores habes quam aut Mithridates aut etiam pater tuus habuit umquam? cur his per te frui libertate sua, cur denique esse liberos non licet? homines sunt tota ex Asia frugalissimi, sanctissimi, a Graecorum luxuria et levitate remotissimi, patres familias suo contenti, aratores, rusticani; agros habent et natura perbonos et diligentia culturaque meliores. in hisce agris tu praedia habere voluisti. omnino mallem, et magis erat tuum, si iam te crassi agri delectabant, hic alicubi in Crustumino aut in Capenati paravisses.3
但就算这样吧,你乐于经商;可是为什么不在佩加蒙、士麦那、特拉勒斯经商呢?那里不仅有许多罗马公民,而且由我们的长官主持审判。闲适让你心悦,诉讼、混乱和裁判官令你生厌,你乐于享受希腊人的自由。那么,为何唯独你一人,把最爱戴罗马人民、最忠诚的同盟者阿波罗尼斯人,整治得比米特拉达梯或者甚至比你父亲以往任何时候所整治的还要凄惨呢?为什么因着你的缘故,不准许他们享用自己的自由,为什么简而言之不准许他们作自由人?他们是全亚细亚最节俭、最纯正的人,离希腊人的奢靡与轻浮最远,是知足常乐的家长、耕作者、乡下人;他们拥有的田地不仅天生极佳,更因勤勉与耕耘而变得更加肥沃。在这些土地上,你曾想要拥有庄园。总之我更希望——而且对你而言也更合适——既然肥沃的土地令你欣喜,你当时要是在这里的克鲁斯图米努姆或卡佩纳地区的某处购置田产就好了。
- 67huic autem barbarae superstitioni resistere severitatis, multitudinem Iudaeorum flagrantem non numquam in contionibus pro re publica contemnere gravitatis summae fuit
充当表语的属格(特征属格),与动词 fuit 连用,修饰作主语的不定词短语(resistere 与 contemnere),表明这些举动属于“严明”(severitatis)与“极高的庄重”(gravitatis summae)。
- 68non enim credo religionem et Iudaeorum et hostium impedimento praestantissimo imperatori, sed pudorem fuisse
双与格结构,由表结果/目的的与格 impedimento 与表关涉的与格 praestantissimo imperatori 构成。后半句的 pudorem 为对格主语,与前面的 religionem 并列,同属受 credo 支配的对格加不定式结构。
- 71omnino mallem, et magis erat tuum, si iam te crassi agri delectabant, hic alicubi in Crustumino aut in Capenati paravisses
paravisses 为过去完成时虚拟式,直接受 mallem(未完成过去时虚拟式,表达未能实现的过去愿望,“我倒更希望……”)支配,省略了连词 ut,带有谴责口吻,表示过去本应当做而未做的事情。
