- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:62-66
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗列举雅典、斯巴达、马西利亚等享有盛誉之地的使节作为弗拉库斯的辩护证人,以反衬亚细亚证人的不可靠。他援引希腊谚语讥讽弗里吉亚人、卡里亚人等亚细亚各族的恶名,随后将话题转向涉及犹太人黄金的指控。
adsunt Athenienses, unde humanitas, doctrina, religio, fruges, iura, leges ortae atque in omnis terras distributae putantur; de quorum urbis possessione propter pulchritudinem etiam inter deos certamen fuisse proditum est; quae vetustate ea est ut ipsa ex sese suos civis genuisse ducatur, et eorum eadem terra parens, altrix, patria dicatur, auctoritate autem tanta est ut iam fractum prope ac debilitatum Graeciae nomen huius urbis laude nitatur.
雅典人出庭了;人们认为人道、学问、宗教、农耕、权利与法律皆发源于他们,并被传播至全天下;相传为了占有他们的城邦,因其美丽,甚至在诸神之间也曾发生争执;该城历史如此悠久,以至于被认为是自身从自身之中孕育了自家的公民,同一片土地被称为他们的母亲、乳母与祖国;而其权威又是如此巨大,以至于希腊如今几乎破碎衰落的名声,全赖这座城市的赞誉得以维系。
adsunt Lacedaemonii, cuius civitatis spectata ac nobilitata virtus non solum natura corroborata verum etiam disciplina putatur; qui soli toto orbe terrarum septingentos iam annos amplius unis moribus et numquam mutatis legibus vivunt. adsunt ex Achaia cuncta multi legati, Boeotia, Thessalia, quibus locis nuper legatus Flaccus imperatore Metello praefuit. neque vero te, Massilia, praetereo quae L. Flaccum tribunum militum quaestoremque cognosti; cuius ego civitatis disciplinam atque gravitatem non solum Graeciae, sed haud scio an cunctis gentibus anteponendam iure dicam;1 quae tam procul a Graecorum omnium regionibus, disciplinis linguaque divisa cum in ultimis terris cincta Gallorum gentibus barbariae fluctibus adluatur, sic optimatium consilio gubernatur ut omnes eius instituta laudare facilius possint quam aemulari.
拉刻代蒙人出庭了;该城邦久经检验且享有盛誉的美德,被认为不仅由天性巩固,更是由教规所造就;他们在全世界独一无二,七百多年来始终恪守单一的风俗与从未更改的法律生活。来自全阿该亚、维奥蒂亚、色萨利的众多使节出庭了,在这些地方,弗拉库斯不久前曾在统帅梅特卢斯麾下作为副官进行治理。马西利亚啊,我也绝不会漏掉你,你曾认识作为军政官和财务官的卢基乌斯·弗拉库斯;我理当宣称,该城邦的纪律与庄重不仅应置于希腊之上,恐怕亦应置于万邦之上;它远离一切希腊人的地域、规程与语言,身处边荒之地,被高卢部落所包围,受蛮荒之波浪拍击,却在正派贵族的谋划下治理得如此井井有条,以至于所有人赞赏其规制容易,效仿却极难。
hisce utitur laudatoribus Flaccus,his innocentiae testibus, ut Graecorum cupiditati Graecorum auxilio resistamus. quamquam quis ignorat, qui modo umquam mediocriter res istas scire curavit, quin tria Graecorum genera sint vere?2 quorum uni sunt Athenienses, quae gens Ionum habebatur, Aeolis alteri, Doris tertii nominabantur. atque haec cuncta Graecia, quae fama, quae gloria, quae doctrina, quae plurimis artibus, quae etiam imperio et bellica laude floruit, parvum quendam locum, ut scitis, Europae tenet semperque tenuit, Asiae maritimam oram bello superatam cinxit urbibus, non ut victam coloniis illam constringeret, sed ut obsessam teneret.
弗拉库斯利用这些赞颂者、这些证明其清白的证人,是为了让我们能借助希腊人的力量来抗拒希腊人的贪欲。然而,凡是曾稍加留心知晓此类事情的人,有谁不知道希腊人实际上分为三支呢?其中第一支是雅典人,被视为爱奥尼亚人的部族;第二支被称为埃奥利斯人;第三支被称为多利斯人。正如你们所知,这整个在声望、荣耀、学问、诸多技艺乃至霸权与军功上曾经繁盛的希腊,占据着并且始终占据着欧洲狭小的一角;它在战争中征服了亚细亚沿海地带,用城邦将其包围,并非为了用殖民地将那个被征服之地束缚住,而是为了将其置于包围之中。
quam ob rem quaeso a vobis, Asiatici testes, ut, cum vere recordari voletis quantum auctoritatis in iudicium adferatis, vosmet ipsi describatis Asiam nec quid alienigenae de vobis loqui soleant, sed quid vosmet ipsi de genere vestro statuatis, memineritis. namque, ut opinor, Asia vestra constat ex Phrygia, Mysia, Caria, Lydia. Vtrum igitur nostrum est an vestrum hoc proverbium, 'Phrygem plagis fieri solere meliorem'? quid? de tota Caria nonne hoc vestra voce volgatum est, 'si quid cum periculo experiri velis, in care id potissimum esse faciendum'? quid porro in Graeco sermone tam tritum atque celebratum est quam, si quis despicatui ducitur, ut 'Mysorum ultimus' esse dicatur? nam quid ego dicam de Lydia? quis umquam Graecus comoediam scripsit in qua servus primarum partium non Lydus esset? quam ob rem quae vobis fit iniuria, si statuimus vestro nobis iudicio standum esse de vobis?3
因此,亚细亚的证人们,我请求你们:当你们愿意如实回忆自己带入法庭的权威究竟有多少时,请你们自己描摹亚细亚,请记住的不是外邦人习惯如何议论你们,而是你们自己对自己这个族类作何评判。因为依我之见,你们的亚细亚由弗里吉亚、密细亚、卡里亚、吕底亚构成。那么,这句谚语——“弗里吉亚人往往挨了打才会变好”——究竟是我们的,还是你们的呢?怎么?关于整个卡里亚,难道不是用你们自己的声音流传着这样的话:“若是想冒险尝试什么事,最好在卡里亚人身上去做”?再者,在希腊语中,如果有人被视作卑贱之徒,便称其为“密细亚人中最下等者”,还有什么比这更陈腐、更家喻户晓的吗?至于吕底亚,我又何须多言?可曾有哪个希腊人写过一出第一主角奴隶不是吕底亚人的喜剧吗?因此,如果我们认定关于你们应当依从你们自己对自身的判定,这对你们又有什么不公呢?
equidem mihi iam satis superque dixisse videor de Asiatico genere testium; sed tamen vestrum est, iudices, omnia quae dici possunt in hominum levitatem, inconstantiam, cupiditatem, etiam si a me minus dicuntur, vestris animis et cogitatione comprendere. sequitur auri illa invidia Iudaici.4 hoc nimirum est illud quod non longe a gradibus Aureliis haec causa dicitur. ob hoc crimen hic locus abs te, Laeli, atque illa turba quaesita est; scis quanta sit manus, quanta concordia, quantum valeat in contionibus. sic submissa voce agam tantum ut iudices audiant;5 neque enim desunt qui istos in me atque in optimum quemque incitent; quos ego, quo id facilius faciant, non adiuvabo.
就我而言,关于亚细亚这族类的证人,我自以为已经说得够多且有余了;然而,陪审官们,将一切针对这些人的轻浮、反复无常与贪婪所能说的话领会于你们的内心与深思之中,即便我并未完全说透,这仍是你们的职责。接下来是针对那笔犹太人黄金的非难。这无疑就是本案在离奥雷利乌斯台阶不远处审理的缘由。由于这项指控,莱利乌斯啊,这个地点和那群暴民正是被你所刻意寻求的;你知道那伙人势力有多大,多么团结,在民众大会中拥有多大能量。我将压低声音陈述,仅仅让陪审官们能够听见;因为并不缺少煽动那些人来反对我和反对每一位正派人士之徒;而我绝不会协助他们让他们更容易得逞。
- 63haud scio an cunctis gentibus anteponendam iure dicam
haud scio an 后接虚拟式 dicam,表示委婉的肯定判断(“我倾向于认为”、“大概可以正当地说”)。anteponendam [esse] 为动形词结构,逻辑主语为 cuius civitatis disciplinam atque gravitatem。
- 64quin tria Graecorum genera sint vere
quin 从句(搭配虚拟式 sint)受含有否定意味的反问句 quis ignorat(“有谁不知道……?”即“人人都知道”)支配,引出确定的宾语内容。
- 65vestro nobis iudicio standum esse de vobis
standum esse 为非人称动形词结构,nobis 为施事与格。stare + 夺格(vestro iudicio)是固定习语,意为“遵守/依从(你们的)判决”。
- 66auri illa invidia Iudaici
倒错语序(hyperbaton):属格名词 auri 与其形容词 Iudaici 被 illa invidia 分隔开来,将 auri 提至句首以取得修辞上的强调效果。
- 66tantum ut iudices audiant
修饰 submissa voce agam 的限制性结果从句。tantum ut 意为“仅在……的限度内 / 只以……为度”,表明西塞罗将压低音量,以刚好让陪审官听见而不煽动外围群氓为限。
