- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:57-61
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗指出特拉勒斯城邦并未遭受不公,只是其用于高利贷放贷的弗拉库斯之父的荣誉款项被合法追回,而城邦的控告纯属受梅安德里乌斯煽动的暴民盲动。他进一步痛斥亚细亚证人的不可信,历数他们在米特拉达梯战争中屠杀背叛罗马公民的恶行,并将其与来自纯正希腊本土的显贵证人形成鲜明对比。
quae civitati facta est iniuria? at moleste fert civitas. credo; avolsum est enim praeter spem quod erat spe devoratum lucrum. at queritur. impudenter facit; non enim omnia quae dolemus, eadem queri iure possumus. at accusat verbis gravissimis. non civitas, sed imperiti homines a Maeandrio concitati. quo loco etiam atque etiam facite ut recordemini quae sit temeritas multitudinis, quae levitas propria Graecorum, quid in contione seditiosa valeat oratio. hic, in hac gravissima et moderatissima civitate, cum est forum plenum iudiciorum, plenum magistratuum, plenum optimorum virorum et civium, cum speculatur atque obsidet rostra vindex temeritatis et moderatrix offici curia, tamen quantos fluctus excitari contionum videtis! quid vos fieri censetis Trallibus? an id quod Pergami? Nisi forte hae civitates existimari volunt facilius una se epistula Mithridatis moveri impellique potuisse ut amicitiam populi Romani, fidem suam, iura omnia offici humanitatisque violarent, quam ut filium testimonio laederent cuius patrem armis pellendum a suis moenibus censuissent.1
该城邦究竟遭受了什么不公呢?「可是城邦对此深感愤懑。」我相信;因为在希望中已被吞食的利益,却违背希望地被强行剥夺了。「可是城邦在抱怨。」这是厚颜无耻的举动;因为并非所有令我们痛苦的事,我们都能在法理上加以抱怨。「可是它用了极严厉的言辞进行控告。」控告的不是城邦,而是被梅安德里乌斯煽动起来的无知之徒。在此节点上,请你们再三回忆:乌合之众的鲁莽是怎样的,希腊人特有的轻浮是怎样的,言辞在一场煽动性的公民大会中具有怎样的力量。在此处,在这座极其庄重与节制的城邦中,当广场上充满了法庭、充满了长官、充满了最优秀的士人和公民,当惩治轻率且匡正职责的元老院监视并守卫着演说台时,你们尚且看到激起了多么巨大的民众集会风浪!你们以为在特拉勒斯会发生什么?难道不是在帕加马所发生的一切吗?除非这些城邦竟希望人们认为:它们更容易被米特拉达梯的一封书信所打动和驱使,去践踏罗马人民的友谊、自身的信义以及一切职责与人道的法则,反而更难用证词去伤害做儿子的——而对他的父亲,它们当年曾决议用武力从自己的城墙边驱逐出去。
qua re nolite mihi ista nomina civitatum nobilium opponere; quos enim hostis haec familia contempsit, numquam eosdem testis pertimescet. vobis autem est confitendum, si consiliis principum vestrae civitates reguntur, non multitudinis temeritate, sed optimatium consilio bellum ab istis civitatibus cum populo Romano esse susceptum; sin ille tum motus est temeritate imperitorum excitatus, patimini me delicta volgi a publica causa separare.
因此,请不要拿那些显赫城邦的名号来压我;因为这个家族作为敌人予以蔑视的人,绝不会作为证人而令其畏惧。但你们必须承认:如果你们的城邦是由显贵的谋划所治理的,那么对罗马人民的战争就不是出于暴民的鲁莽,而是出于正派显贵的谋划,由那些城邦所发动的;然而如果当时那场动乱是由无知之徒的鲁莽所挑起的,那么就请允许我把庶民的过错与城邦的公案区分开来。
at enim istam pecuniam huic capere non licuit. Vtrum voltis patri Flacco licuisse necne? si licuit uti, sicuti certe licuit, ad eius honores conlata, ex quibus nihil ipse capiebat, patris pecuniam recte abstulit filius; si non licuit, tamen illo mortuo non modo filius sed quivis heres rectissime potuit auferre. ac tum quidem Tralliani cum ipsi gravi faenore istam pecuniam multos annos occupavissent, a Flacco tamen omnia quae voluerunt impetraverunt, neque tam fuerunt impudentes ut id quod Laelius dixit dicere auderent, hanc ab se pecuniam abstulisse Mithridatem. quis enim erat qui non sciret in ornandis studiosiorem Mithridatem quam in spoliandis Trallianis fuisse?
「可是他无权提取那笔款项。」你们到底主张弗拉库斯之父有权还是无权呢?如果他获准使用——事实上确实获准使用——这笔为他的荣誉而筹集、他自己并未从中捞取分毫的款项,那么儿子取走父亲的钱就是完全正当的;如果不获准,那么在他死后,不仅是儿子,任何继承人都能完全正当地取走它。而且在当时,尽管特拉勒斯人自己多年来以重利放贷占用这笔钱,但他们仍然从弗拉库斯那里得到了他们想要的一切,他们也没有厚颜无耻到敢于说出莱利乌斯所说的话,即米特拉达梯从他们手中夺走了这笔钱。因为有谁不知道,米特拉达梯在褒奖特拉勒斯人方面远比在掠夺他们方面更为热心呢?
quae quidem a me si, ut dicenda sunt, dicerentur, gravius agerem, iudices, quam adhuc egi, quantam Asiaticis testibus fidem habere vos conveniret; revocarem animos vestros ad Mithridatici belli memoriam, ad illam universorum civium Romanorum per tot urbis uno puncto temporis miseram crudelemque caedem, praetores nostros deditos, legatos in vincla coniectos, nominis prope Romani memoriam cum vestigio omni imperi non modo ex sedibus Graecorum verum etiam ex litteris esse deletam. Mithridatem dominum, illum patrem, illum conservatorem Asiae, illum Euhium, Nysium, Bacchum, liberum nominabant.
如果由我按照应有的方式把这些事情说出来,陪审官们,我就会比迄今为止更严厉地论述:你们对亚细亚的证人寄予多少信任才是合宜的;我会唤起你们的心灵,回忆起米特拉达梯战争,回忆起在如此众多的城市中一瞬间对全体罗马公民进行的那场凄惨而残酷的屠杀,我们的裁判官被引渡,使者被投入枷锁,几乎连罗马之名的记忆与帝国的一切痕迹不仅从希腊人的定居地、甚至从文字记录中被彻底抹除。他们称米特拉达梯为主子,称他为父亲,称他为亚细亚的拯救者,称他为欧伊俄斯、尼西俄斯之神、巴克科斯、利伯尔。
Vnum atque idem erat tempus cum L. Flacco consuli portas tota Asia claudebat, Cappadocem autem illum non modo recipiebat suis urbibus verum etiam ultro vocabat. liceat haec nobis, si oblivisci non possumus, at tacere,2 liceat mihi potius de levitate Graecorum queri quam de crudelitate; auctoritatem isti habeant apud eos quos esse omnino noluerunt?3 nam, quoscumque potuerunt, togatos interemerunt, nomen civium Romanorum quantum in ipsis fuit sustulerunt. in hac igitur urbe se iactant quam oderunt, apud eos quos inviti vident, in ea re publica ad quam opprimendam non animus eis, sed vires defuerunt? aspiciant hunc florem legatorum laudatorumque Flacci ex vera atque integra Graecia; tum se ipsi expendant, tum cum his comparent, tum, si audebunt, dignitati horum anteponant suam.
就在同一个时期,整个亚细亚对执政官卢基乌斯·弗拉库斯紧闭城门,却不仅在各自城中接纳那个卡帕多细亚人,甚至主动邀请他。如果说我们无法忘却这些事,那么至少应允许我们保持沉默;应允许我抱怨希腊人的轻浮,而非他们的残忍。那些人难道竟能在自己根本不希望其存活的人们面前享有权威吗?因为他们凡是能杀害的穿托加长袍者(罗马人)都予以杀戮,竭尽全力抹杀了罗马公民的名字。难道他们竟能在自己所憎恨的这座城邦中、在自己勉强相对的人们面前、在他们只是缺乏力量而非缺乏意志去推翻的这个共和国中耀武扬威吗?让他们看看来自真正纯正的希腊的这些弗拉库斯的使节与赞颂者的精华吧;然后让他们自加权衡,然后与这些人相比,然后再在胆敢的前提下,把他们自己的尊严置于这些人的尊严之上吧。
- 57Nisi forte hae civitates existimari volunt facilius una se epistula Mithridatis moveri impellique potuisse ut amicitiam populi Romani, fidem suam, iura omnia offici humanitatisque violarent, quam ut filium testimonio laederent cuius patrem armis pellendum a suis moenibus censuissent.
连词 nisi forte 引出一个具反讽意味的假设(「除非碰巧它们希望……」)。以比较级 facilius 为核心,结构上对比了接在 potuisse 后的结果/实质从句 ut ... violarent 与 quam ut ... laederent(「比……更容易……」)。后随的关系从句 cuius patrem ... censuissent 采用虚拟式,表达当时这些城邦自身决议的主观态度与缘由。
- 61liceat haec nobis, si oblivisci non possumus, at tacere
在让步条件从句 si oblivisci non possumus 之后,主句中的连词 at 具有限定与对立的用法,相当于「至少」(saltem),意为「纵使我们无法忘却,至少允许我们保持沉默」。
- 61auctoritatem isti habeant apud eos quos esse omnino noluerunt?
虚拟式 habeant 属于表示愤慨与断然否定的反诘/决疑虚拟式(repudiating subjunctive),表达「那等恶徒岂能在……面前享有权威?」。关系从句中的 esse 作完全不及物动词用,意为「生存」或「存在」。
