- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:52-56
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗驳斥了特拉勒斯城邦的指控,揭露当地名流并未参与决议,而是由声名狼藉的梅安德里乌斯煽动公民大会所为,并指出涉案资金原是用于祭典赛会的公共存款,并非特拉勒斯的自有财产。
venio nunc ad eam civitatem in quam ego multa et magna studia et officia contuli, et quam meus frater in primis colit atque diligit. quae si civitas per viros bonos gravisque homines querelas ad vos detulisset, paulo commoverer magis. nunc vero quid putem? Trallianos Maeandrio causam publicam commisisse, homini egenti, sordido, sine honore, sine existumatione, sine censu? Vbi erant illi Pythodori, Aetidemi, Lepisones, ceteri homines apud nos noti, inter suos nobiles, ubi illa magnifica et gloriosa ostentatio civitatis? nonne esset puditum, si hanc causam agerent severe, non modo legatum sed Trallianum omnino dici Maeandrium?1 huic illi legato, huic publico testi patronum suum iam inde a patre atque maioribus, L. Flaccum, mactandum civitatis testimonio tradidissent?2 non est ita, iudices, non est profecto.
我现在谈到那座城邦(特拉勒斯):我曾向其倾注了许多巨大的热忱与恩惠,而我的兄弟也尤为尊重和爱戴它。如果那座城邦是通过德高望重的正人君子将诉求呈递给你们,我或许还会稍稍动容。但如今我该作何感想呢?难道特拉勒斯人竟把公案委托给梅安德里乌斯——一个穷困潦倒、卑劣下贱、无官衔、无声望、无财产之徒?那些皮托多鲁斯们、埃提德穆斯们、莱皮索们,以及在我们这里人尽皆知、在其同胞中地位显赫的其他人士都到哪里去了?那座城邦宏伟而光荣的气派又到哪里去了?如果他们严肃地对待这起诉讼,让梅安德里乌斯不仅被称为使者,甚至被称为特拉勒斯人,难道不该感到羞愧吗?难道他们竟会把自其父祖以来就是他们守护人的卢基乌斯·弗拉库斯交给这位使者、这位公共证人,凭城邦的证词当作牺牲品加以屠戮吗?事实并非如此,陪审官们,绝非如此。
vidi ego in quodam iudicio nuper Philodorum testem Trallianum, vidi Parrhasium, vidi Archidemum, cum quidem idem hic mihi Maeandrius quasi ministrator aderat subiciens quid in suos civis civitatemque, si vellem, dicerem. nihil enim illo homine levius, nihil egentius, nihil inquinatius. qua re, si hunc habent auctorem Tralliani doloris sui, si hunc custodem litterarum, si hunc testem iniuriae, si hunc actorem querelarum, remittant spiritus, comprimant animos suos, sedent adrogantiam, fateantur in Maeandri persona esse expressam speciem civitatis. sin istum semper illi ipsi domi proterendum et conculcandum putaverunt, desinant putare auctoritatem esse in eo testimonio cuius auctor inventus est nemo. sed exponam quid in re sit ut quam ob rem ista civitas neque severe Flaccum oppugnarit neque benigne defenderit scire possitis.
我最近在某场审判中见到了特拉勒斯的证人菲洛多鲁斯,见到了帕尔哈西乌斯,见到了阿尔基德穆斯;而当时恰恰正是这位梅安德里乌斯像侍从一样陪在我身旁,向我递话,告诉我如果愿意的话可以说些什么来攻击他的同胞和城邦。因为没有任何人比那个家伙更轻浮,更穷困,更污秽。因此,如果特拉勒斯人以他为自身怨恨的发起者,以他为公文记录的保管人,以他为不公行为的证人,以他为诉求的原告,那么就让他们收敛傲气,抑制情绪,平息狂妄,承认在梅安德里乌斯的人格中体现了他们城邦的面貌吧。但如果他们自己在国内向来认为那家伙应当被践踏和蹂躏,那就请他们不要再以为,一份找不到任何发起者的证言会有何权威。然而,我将阐明事情的真相,以便你们能明白为何那座城邦既没有全力攻击弗拉库斯,也没有善意为他辩护。
erat ei Castriciano nomine irata, de quo toto respondit Hortensius; invita solverat Castricio pecuniam iam diu debitam. hinc totum odium, hinc omnis offensio. quo cum venisset Laelius ad iratos et illud Castricianum volnus dicendo refricuisset, siluerunt principes neque in illa contione adfuerunt neque istius decreti ac testimoni auctores esse voluerunt. Vsque adeo orba fuit ab optimatibus illa contio ut princeps principum esset Maeandrius; cuius lingua quasi flabello seditionis illa tum est egentium contio ventilata.
那座城邦因卡斯特里克乌斯的那笔债务而对弗拉库斯怀恨在心,关于这整件事霍尔滕西乌斯已经作了答辩;它被迫偿还了早已欠下卡斯特里克乌斯的款项。所有的仇恨皆源于此,所有的反感皆发端于此。当莱利乌斯来到这群愤怒的人当中,通过演说重新揭开卡斯特里克乌斯留下的伤疤时,首要人物们保持了沉默,既没有出席那场公民大会,也不愿成为那项决议和证词的发起者。那场大会极其缺乏正派显贵,以至于梅安德里乌斯竟然成了首领中的首领;他的舌头宛如煽动叛乱的蒲扇,当时便将那场由穷汉组成的集会煽动得沸腾起来。
itaque civitatis pudentis, ut ego semper existimavi, et gravis, ut ipsi existimari volunt, iustum dolorem querelasque cognoscite. quae pecunia fuerit apud se Flacci patris nomine a civitatibus, hanc a se esse ablatam queruntur.3 Alio loco quaeram quid licuerit Flacco; nunc tantum a Trallianis requiro, quam pecuniam ab se ablatam querantur, suamne dicant, sibi a civitatibus conlatam in usum suum. cupio audire. 'non,' inquit, 'dicimus.' quid igitur? 'delatam ad nos, creditam nobis L. Flacci patris nomine ad eius dies festos atque ludos.' quid tum?
因此,请了解一下一个素来谨慎的城邦(如我一直认为的那样)和一个庄重的城邦(如他们自己希望被认为的那样)其正当的悲愤与诉求吧。他们抱怨说,先前以弗拉库斯父亲的名义由各城邦存放在他们那里的款项,被从他们手中夺走了。弗拉库斯获准做什么是合法的,我将在别处探讨;现在我只向特拉勒斯人追问,他们是否说那笔他们抱怨从自己手中被夺走的款项是他们自己的、由各城邦凑集给他们自己使用的。我渴望听到答案。「不,」他说,「我们没有这么说。」那么到底是什么?「是以卢基乌斯·弗拉库斯父亲的名义托付给我们、交给我们保管的,用于他的节日和竞技会。」那又如何呢?
'hanc te,' inquit, 'capere non licuit.' iam id videro, sed primum illud tenebo. queritur gravis, locuples, ornata civitas, quod non retinet alienum; spoliatam se dicit, quod id non habet quod eius non fuit. quid hoc impudentius dici aut fingi potest? delectum est oppidum, quo in oppido universa pecunia a tota Asia ad honores L. Flacci poneretur. haec pecunia tota ab honoribus translata est in quaestum et faenerationem; recuperata est multis post annis.
「你无权提取这笔钱,」他说。这一点我随后便会审视;但我首先要坚持这一点:一个庄重、富有、享誉盛名的城邦,竟因为没能扣留属于他人的财物而抱怨;它声称自己被剥夺,只因它没能占有原本就不属于它的东西。还能说出或编造出比这更厚颜无耻的话吗?那个城镇被选定,以便整个亚细亚为了卢基乌斯·弗拉库斯的荣誉而筹集的全部款项存放在那里。这笔钱全都被从荣誉用途挪用到了谋利和高利贷放贷之中;在多年之后才被追回。
- 52nonne esset puditum, si hanc causam agerent severe, non modo legatum sed Trallianum omnino dici Maeandrium?
此处使用了无人称动词 pudet 的过去完成时虚拟式被动形式 esset puditum(“难道不该感到羞耻吗”),构成与过去/现在事实相反的虚拟条件句。其真正主语是由“宾格加不定式”构成的从句 non modo legatum sed Trallianum omnino dici Maeandrium(“梅安德里乌斯不仅被称为使者,甚至被称为特拉勒斯人”),由条件从句 si hanc causam agerent severe 所修饰。
- 52huic illi legato, huic publico testi patronum suum iam inde a patre atque maioribus, L. Flaccum, mactandum civitatis testimonio tradidissent?
过去时态框架下的深思/愤慨虚拟式(deliberative subjunctive, tradidissent:“难道他们竟然交出了……吗?”)。动形容词 mactandum 作谓语性宾语补足语表示目的(“作为牺牲被屠戮”)。
- 55quae pecunia fuerit apud se Flacci patris nomine a civitatibus, hanc a se esse ablatam queruntur.
先行词并入关系从句(incorporation:quae pecunia... hanc...)。名词 pecunia 被直接并入由 quae 引导的关系从句中,主句中的指示代词 hanc 则指代该词,并充当宾格不定式结构(hanc a se esse ablatam queruntur)的主语。虚拟式 fuerit 带有转述从句的色彩。
