← 西塞罗

为弗拉库斯辩护

§47-51

赫拉克利德斯的债务欺诈与证人吕萨尼亚斯

西塞罗详述了赫拉克利德斯如何屡次赖债、虚假陈述、败诉并在判决确定后仍纠缠不休地诉讼逃逸的经过,随后揭露了控方证人吕萨尼亚斯的受人操纵的不良背景。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§47

​habebat enim rhetor iste discipulos quosdam locupletis,quos dimidio redderet stultiores quam acceperat;1 neminem tamen adeo infatuare potuit ut ei nummum ullum crederet. itaque cum Roma clam esset profectus multosque minutis mutuationibus fraudavisset, in Asiam venit Hermippoque percontanti de nomine Fufiano respondit se omnem pecuniam Fufiis persolvisse. interim, neque ita longo intervallo, libertus a Fufiis cum litteris ad Hermippum venit; pecunia petitur ab Hermippo. Hermippus ab Heraclida petit; ipse tamen Fufiis satis facit absentibus et fidem suam liberat; hunc aestuantem et tergiversantem iudicio ille persequitur. A recuperatoribus causa cognoscitur.

因为那位修辞学者收了几个富有的弟子,打发他们走时竟让他们比刚来时愚笨了一半;但他却未能把任何人哄骗到愿意借给他一个子儿的地步。因此,当他秘密离开罗马并以小额借款诈骗了许多人之后,来到了亚细亚;对赫尔米普斯就富菲乌斯兄弟债务的询问,他答复说自己已向富菲乌斯兄弟还清了全部款项。在此期间,没过多久,富菲乌斯兄弟的一名被释奴携信来到赫尔米普斯处;赫尔米普斯被追索款项。赫尔米普斯转而向赫拉克利德斯追索;但他本人仍向不在场的富菲乌斯兄弟清偿了债务,解除了自己的担保责任;对于此人的焦躁与推诿,赫尔米普斯通过诉讼加以追究。案件由赔偿审理官审理。

§48

​nolite existimare, iudices, non unam et eandem omnibus in locis esse fraudatorum et infitiatorum impudentiam. fecit eadem omnia quae nostri debitores solent; negavit sese omnino versuram ullam fecisse Romae; Fufiorum se adfirmavit numquam omnino nomen audisse; Hermippum vero ipsum, pudentissimum atque optimum virum, veterem amicum atque hospitem meum, splendidissimum atque ornatissimum civitatis suae, probris omnibus maledictisque vexat. sed cum se homo volubilis quadam praecipiti celeritate dicendi in illa oratione iactaret, repente testimoniis Fufiorum nominibusque recitatis homo audacissimus pertimuit, loquacissimus obmutuit. itaque recuperatores contra istum rem minime dubiam prima actione iudicaverunt. Cum iudicatum non faceret, addictus Hermippo et ab hoc ductus est.

陪审官们,请不要以为骗子和赖债者的厚颜无耻在各地会有所不同。他做的一切与我们当地的债务人向来所做的一模一样:他否认自己在罗马做过任何借新还旧之事;他坚称自己根本从未听说过富菲乌斯兄弟的名字;至于赫尔米普斯本人——这位极为谦逊善良的绅士,我的老友兼东道主,其城邦最显赫、最享盛誉之士——他却用尽各种污蔑与恶言加以中伤。但是,正当那个善辩之徒在那场演说中以一种草率仓促的语速自夸时,突然间,随着富菲乌斯兄弟的证词与债务账目被宣读出来,那个最肆无忌惮的人吓得发抖,那个最夸夸其谈的人顿时哑口无言。因此,审理官们在第一次听审中就针对那家伙作出了毫无疑义的判决。由于他未履行判决,便被依法裁决移交给赫尔米普斯,并被后者押解带走。

§49

​habetis et honestatem hominis et auctoritatem testimoni et causam omnem simultatis. atque is ab Hermippo missus, cum ei pauca mancipia vendidisset, Romam se contulit, deinde in Asiam rediit, cum iam frater meus Flacco successisset. ad quem adiit causamque ita detulit, recuperatores vi Flacci coactos et metu falsum invitos iudicavisse. frater meus pro sua aequitate prudentiaque decrevit ut, si iudicatum negaret, in duplum iret;2 si metu coactos diceret, haberet eosdem recuperatores. recusavit et, quasi nihil esset actum, nihil iudicatum, ab Hermippo ibidem mancipia quae ipse ei vendiderat petere coepit. M. Gratidius legatus, ad quem est aditum, actionem se daturum negavit; re iudicata stari ostendit placere.3

你们现在已经看到了此人的品性、证词的权威性以及二人嫌隙的全部由来了。当他向赫尔米普斯出卖了几个奴隶后被其放走,随即前往罗马,后来又返回亚细亚,当时我的兄弟已经接替了弗拉库斯的职位。他前去拜见我兄弟并如此陈述案情:审理官们受弗拉库斯的暴力胁迫与恐吓,违心地作出了虚假判决。我的兄弟本着其公正与审慎裁定:如果他否认先前的判决,就应当承担双倍赔偿的诉讼;如果他声称审理官是受恐惧胁迫,他就应当面对原班审理官。他予以拒绝,并且宛如未曾进行过任何审理、未曾作出过任何判决一样,当场开始向赫尔米普斯索要他自己先前卖给对方的那些奴隶。受其诉请的副使马尔库斯·格拉提狄乌斯拒绝给予诉权;他表明应维持既判力。

§50

​iterum iste, cui nullus esset usquam consistendi locus, Romam se rettulit; persequitur Hermippus, qui numquam istius impudentiae cessit. petit Heraclides a C. Plotio senatore, viro primario, qui legatus in Asia fuerat, mancipia quaedam quae se, cum iudicatus esset, per vim vendidisse dicebat. Q. Naso, vir ornatissimus, qui praetor fuerat, iudex sumitur. qui cum sententiam secundum Plotium se dicturum ostenderet, ab eo iudice abiit et, quod iudicium lege non erat, causam totam reliquit. satisne vobis, iudices, videor ad singulos testis accedere neque, ut primo constitueram, tantum modo cum universo genere confligere?

那家伙再次无立足之地,重新逃回罗马;赫尔米普斯从未向那家伙的无耻屈服,紧追不舍。赫拉克利德斯向曾在亚细亚担任副使的卓越元老院议员盖乌斯·普洛提乌斯索要某些奴隶,声称这些奴隶是自己被判决为债务人时被迫出卖的。曾任裁判官的极其显赫的人士昆图斯·纳索被选为审判官。当纳索表明自己将作出有利于普洛提乌斯的判决时,那家伙便避开了那位审判官,并且因为那不是法定审判,他便彻底放弃了整个案件。陪审官们,在你们看来,我难道不是在逐一应对具体的证人,而不仅仅像我起初决定的那样只与整个群体交锋吗?

§51

​venio ad Lysaniam eiusdem civitatis, peculiarem tuum, Deciane, testem; quem tu cum ephebum Temni cognosses, quia tum te nudus delectarat, semper nudum esse voluisti. abduxisti Temno Apollonidem; pecuniam adulescentulo grandi faenore, fiducia tamen accepta, occupavisti.4 hanc fiduciam commissam tibi dicis; tenes hodie ac possides. Eum tu testem spe recuperandi fundi paterni venire ad testimonium dicendum coegisti; qui quoniam testimonium nondum dixit, quidnam sit dicturus exspecto. Novi genus hominum, novi consuetudinem, novi libidinem. itaque, etsi teneo quid sit dicere paratus, nihil tamen contra disputabo prius quam dixerit. totum enim convertet atque alia finget. quam ob rem et ille servet quod paravit, et ego me ad id quod adtulerit integrum conservabo.

我现在谈谈同一城邦的吕萨尼亚斯,德基阿努斯啊,他是你的私人证人;你在特姆诺斯认识他时他还是个青年,因为当时赤身露体的他取悦了你,你便想让他永远身无分文赤身露体。你把他从特姆诺斯拐带到阿波罗尼斯;你以高额利息向这个年轻人放贷,但收取了财产作为质押担保。你自己声称这项质押担保已因违约而归你所有;你今天仍持有并占有它。你以收回祖产的希望为诱饵,强迫他前来作证;鉴于他尚未发表证言,我正等着看他到底会说些什么。我了解这帮人的底细,了解他们的习性,了解他们的放荡。因此,尽管我掌握了他准备说些什么,但在他说出来之前,我绝不预先反驳。因为他会彻底改头换面、编造其他谎言。因此,就让他保留他准备好的内容,而我则保持全神贯注,随时迎击他抛出的任何说辞。

语法注4 条
  1. 47quos dimidio redderet stultiores quam acceperat

    dimidio 是表示程度差异的夺格(ablative of degree of difference),意为“一半”。关系代词从句中的虚拟式 redderet 表示特征或结果(consecutive / characteristic clause),形容那些被他调教得比刚来时还愚笨一半的弟子。

  2. 49si iudicatum negaret, in duplum iret

    罗马民事诉讼法中关于执行既决判决之诉(actio iudicati)的专门术语。若被告否认判决的存在或效力并予以抗辩,一旦败诉即须承担双倍赔偿(lis infitiando crescit in duplum);in duplum ire 是“承担双倍赔偿诉讼”的法学术语。

  3. 49re iudicata stari ostendit placere

    stari 是不及物动词 stare 的非人称被动不定式,作 placere 的主语,意为“(某人)决定应当遵守……”。re iudicata 是 stare 所要求的夺格补足语(既决案/确定判决),整句构成“表明决定必须维持既判案”的法学裁定句式。

  4. 51pecuniam adulescentulo grandi faenore, fiducia tamen accepta, occupavisti

    occupavisti 在此意为“投资出借(放贷)”。grandi faenore 为方式夺格(以高利),fiducia accepta 为独立夺格,指收取了让与担保(fiducia,即形式上移转所有权的担保形式)。后文的 commissam 则指因债务人违约而使担保物完全被没收归债权人所有的条款(lex commissoria)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:47-51