← 西塞罗

为弗拉库斯辩护

§43-46

特姆诺斯使团的前科与赫拉克利德斯的恶行

西塞罗通过揭露特姆诺斯使节们的犯罪前科与不称职来瓦解控方证据的可信度,并详述罪魁祸首赫拉克利德斯过往侵吞公款及在罗马欺诈借贷的丑闻以谴责其为人。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§43

​Pari felicitate legatus una venit Nicomedes, qui nec in senatum ulla condicione pervenire potuit et furti et pro socio damnatus est. nam princeps legationis, Lysania, adeptus est ordinem senatorium, sed cum rem publicam nimium amplecteretur, peculatus damnatus et bona et senatorium nomen amisit. hi tres etiam aerari nostri tabulas falsas esse voluerunt; nam servos novem se professi sunt habere, cum omnino sine comite venissent. decreto scribendo1 primum video adfuisse Lysaniam, cuius fratris bona, quod populo non solvebat, praetore Flacco publice venierunt. praeterea Philippus est, Lysaniae gener, et Hermobius, cuius frater Pollis item pecuniae publicae est condemnatus. dicunt se Flacco et eis qui simul essent drachmarum cciↄↄ iↄↄ dedisse.

同样幸运的是,同行的使节尼科墨得斯无论如何都未能进入元老院,且因盗窃罪和合伙欺诈罪而被定罪。至于使团首席吕萨尼亚斯,虽然获得了元老院阶位,但由于他过分贪恋公物,被判犯有侵吞公款罪,丧失了财产和元老院席位。这三个人甚至还企图使我们国库的账簿沦为伪造;因为他们声称自己拥有九名奴隶,而实际上他们来时完全没有随从。在起草决议时,我看到首先在场的是吕萨尼亚斯,由于未向人民偿清债务,其兄弟的财产在弗拉库斯任裁判官期间被公开变卖。此外还有吕萨尼亚斯的女婿腓力,以及赫尔莫比乌斯,后者的兄弟波利斯同样被判犯有侵吞公款罪。他们声称给了弗拉库斯及其随行人员一万五千德拉克马。

§44

​Cum civitate mihi res est acerrima et conficientissima litterarum, in qua nummus commoveri nullus potest sine quinque praetoribus, tribus quaestoribus, quattuor mensariis, qui apud illos a populo creantur. ex hoc tanto numero deductus est nemo. at cum illam pecuniam nominatim Flacco datam referant, maiorem aliam cum huic eidem darent in aedem sacram reficiendam se perscripsisse dicunt, quod minime convenit. nam aut omnia occulte referenda fuerunt, aut aperte omnia. Cum perscribunt Flacco nominatim, nihil timent, nihil verentur; cum operi publico referunt, idem homines subito eundem quem contempserant pertimescunt. si praetor dedit, ut est scriptum, a quaestore numeravit, quaestor a mensa publica, mensa aut ex vectigali aut ex tributo. numquam erit istuc simile criminis, nisi hanc mihi totam rationem omni et personarum genere et litterarum explicaris.

与我打交道的是一个在账目文书上最为严苛、最为严谨的城邦,在那个城邦中,若没有由人民选举产生的五位裁判官、三位财务官和四位出纳官的经手,连一枚钱币都无法调动。从如此庞大的人数中,竟无一人被带出作证。然而,当他们记账称那笔款项指名道姓地给了弗拉库斯时,却又声称在向同一人提供另一笔更大的款项时,记账写的是用于修复神殿,这完全不合常理。因为要么一切都该隐秘记账,要么一切都该公开记账。当他们指名道姓地记入弗拉库斯名下时,他们毫无畏惧,毫无忌惮;而当他们记入公共工程名下时,同一帮人却突然对他们曾经鄙视的同一人感到无比恐惧。如果裁判官确实如所写的那样支付了款项,那他是从财务官处点出,财务官来自公库,而公库则来自关税或贡税。除非你通过各类人员和所有文书向我解释整套账目,否则这件事绝无犯罪的嫌疑。

§45

​vel quod est in eodem decreto scriptum, homines clarissimos civitatis amplissimis usos honoribus hoc praetore circumventos, cur hi neque in iudicio adsunt neque in decreto nominantur? non enim credo significari isto loco illum qui se erigit Heraclidam. Vtrum enim est in clarissimis civibus is quem iudicatum hic duxit Hermippus,2 qui hanc ipsam legationem quam habet non accepit a suis civibus, sed usque Tmolo petivit, cui nullus honos in sua civitate habitus est umquam, res autem ea quae tenuissimis committebatur huic una in vita commissa sola est? custos T. Aufidio praetore in frumento publico est positus; pro quo cum a P. Varinio praetore pecuniam accepisset, celavit suos civis ultroque eis sumptum intulit. quod postea quam Temni litteris a P. Varinio missis cognitum atque patefactum est, cumque eadem de re Cn. Lentulus, qui censor fuit, Temnitarum patronus, litteras misisset, Heraclidam istum Temni postea nemo vidit.

再者,关于同一决议中所写的、曾享最高官职的城邦显贵在此裁判官任内受到陷害一事,为何这些人既不出庭,也未在决议中被点名?因为我不相信那个得意洋洋挺起胸膛的赫拉克利德斯是在那段文字中所指的人。难道被这里的赫尔米普斯当作已判决债务人带走的这个人,可以算作显贵公民吗?——他所担任的这个使节职务并非得自本邦公民,而是远赴托摩罗斯求来的;在自己的城邦中他从未获得过任何显位,而他一生中唯一被委任的事,却是通常只托付给最贫穷阶层之人的差事。在提图斯·奥菲迪乌斯任裁判官时,他被任命为公粮看管人;当他为此从普布利乌斯·瓦里尼乌斯裁判官处领到款项后,却对本邦公民隐瞒,反而向他们摊派开支。此事后来通过普布利乌斯·瓦里尼乌斯寄来的信件在特姆诺斯被知晓并揭露,且曾任监察官、特姆诺斯人保护人的格奈乌斯·伦图卢斯就同一事件寄来信件后,特姆诺斯便再也无人见过那个赫拉克利德斯。

§46

​atque ut eius impudentiam perspicere possitis, causam ipsam quae levissimi hominis animum in Flaccum incitavit, quaeso, cognoscite. fundum Cymaeum Romae mercatus est de pupillo Meculonio. Cum verbis se locupletem faceret, haberet nihil praeter illam impudentiam quam videtis, pecuniam sumpsit mutuam a Sex. Stloga, iudice hoc nostro, primario viro, qui et rem agnoscit neque hominem ignorat; qui tamen credidit P. Fulvi Nerati, lectissimi hominis, fide. ei cum solveret, sumpsit a C. M. Fufiis, equitibus Romanis, primariis viris. hic hercule 'cornici oculum,3' ut dicitur. nam hunc Hermippum, hominem eruditum, civem suum, cui debebat esse notissimus, percussit. eius enim fide sumpsit a Fufiis. securus Hermippus Temnum proficiscitur, cum iste se pecuniam quam huius fide sumpserat a discipulis suis diceret Fufiis persoluturum.

为了让你们看清他的厚颜无耻,请听听诱使这个极度轻浮之徒蓄意反对弗拉库斯的真正原因吧。他在罗马从被监护人梅库洛尼乌斯手中购买了库迈的地产。虽然他口头上自吹自擂是个富翁,但除了你们所见的那份厚颜无耻外一无所有,于是他从我们这里的陪审官塞克斯图斯·斯特洛加这位杰出人士手中借了钱;斯特洛加既熟知底细也不陌生其为人,不过是看在卓越之士普布利乌斯·富尔维乌斯·奈拉图斯的信用担保上才借出的。当要还钱给他时,他又从罗马骑士、杰出人士盖乌斯和马尔库斯·富菲乌斯兄弟处借了钱。在此他当真做出了俗话所说的“剜乌鸦眼睛”的勾当。因为他算计了赫尔米普斯这位饱学之士、本邦同胞,而赫尔米普斯本应对他极其了解。实际上他是凭借赫尔米普斯的担保从富菲乌斯兄弟处借来款项的。赫尔米普斯安心地启程前往特姆诺斯,因为那家伙声称自己会用从学生们那里收来的钱向富菲乌斯兄弟还清由赫尔米普斯担保借得的债务。

语法注3 条
  1. 43decreto scribendo

    表示目的的动形词(gerundive)与格结构,意为“为了起草决议”,修饰动词 adfuisse。

  2. 45Vtrum enim est in clarissimis civibus is quem iudicatum hic duxit Hermippus

    小词 utrum 单独置于修辞疑问句句首,引导强烈的反问。iudicatum 是过去被动分词作谓语性修饰语,指罗马法上经判决败诉、身体被依法扣押交付的“已判决债务人”,在此修饰 duxit 的宾语 is。

  3. 46cornici oculum

    拉丁语成语 cornici oculum effodere(“剜出乌鸦的眼睛”)中动词的省略(ellipsis),意指智胜或欺骗极具戒心、精明之人;插入语 ut dicitur(“正如俗话所说”)标明了该谚语的引用。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:43-46