- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:38-42
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗驳斥了阿克摩尼亚人蜡印伪证及多吕莱乌姆人借口丢失账簿的托辞,批驳了将证人之死归咎于弗拉库斯的荒谬指控,并揭露了主要煽动者特姆诺斯的赫拉克利德斯的虚妄与无耻。
hic ego, iudices, si vos Acmonensium decretis, si ceterorum Phrygum litteris permoveri putarem, vociferarer et quam maxime possem contenderem, testarer publicanos, excitarem negotiatores, vestram etiam scientiam implorarem; cera deprehensa confiderem totius testimoni fictam audaciam manifesto comprehensam atque oppressam teneri. nunc vero non insultabo vehementius nec volitabo in hoc insolentius neque in istum nugatorem tamquam in aliquem testem invehar neque in toto Acmonensium testimonio, sive hic confictum est, ut apparet, sive missum domo est, ut dicitur, commorabor. etenim quibus ego laudationem istam remittam, quoniam sunt, ut Asclepiades dicit, leves, horum testimonium non pertimescam.
陪审官们,在此处,如果我认为你们会被阿克摩尼亚人的决议或其余弗吕吉亚人的文书所打动,我便会大声疾呼,竭尽所能地抗辩,传唤包税人作证,唤起商人们的注意,甚至恳求你们自己的见证;既然查出了蜡印,我便会坚信整份证词捏造出来的蛮横已被昭然揭露并彻底压制。然而现在,我既不过度耀武扬威,也不就此事表现得过于狂妄,更不把那个信口雌黄的小丑当作真正的证人予以痛斥,也不在阿克摩尼亚人的整个证词上多作停留——无论它是如显而易见的那样是在此地捏造的,还是如他们所说的那样是从家乡寄来的。因为,既然正如阿斯克勒庇阿德斯所说他们是轻浮无信的,我既把那份赞词退还给他们,自然也就绝不会畏惧他们的证词。
venio nunc ad Dorylensium testimonium; qui producti tabulas se publicas ad speluncas perdidisse dixerunt. O pastores nescio quos cupidos litterarum, si quidem nihil istis praeter litteras abstulerunt! sed aliud esse causae suspicamur, ne forte isti parum versuti esse videantur.1 Poena est, ut opinor, Dorylai gravior quam apud alios falsarum et corruptarum litterarum. si veras protulissent, criminis nihil erat, si falsas, erat poena. bellissimum putarunt dicere amissas.
我现在转向多吕莱乌姆人的证词;他们被带上法庭时,声称自己在某些洞穴附近遗失了公家账簿。那是些多么渴望文书的牧羊人啊,如果他们除了文书之外确实什么都没从这些人身上抢走的话!但我们怀疑另有缘由,免得这些人显得不够奸黠。据我推测,多吕莱乌姆对伪造和篡改公文的惩罚比其他地方更为严厉。如果他们出示了真实的账簿,本无任何罪状可言;如果出示伪造的,便会受罚。他们认为声称账簿丢失是最妙的脱身之计。
quiescant igitur et me hoc in lucro ponere atque aliud agere patiantur. non sinunt. supplet enim iste nescio qui et privatim dicit se dedisse. hoc vero ferri nullo modo potest. qui de tabulis publicis recitat eis quae in accusatoris potestate fuerunt non debet habere auctoritatem; sed tamen iudicium fieri videtur, cum tabulae illae ipsae, cuicuimodi sunt, proferuntur. Cum vero is quem nemo vestrum vidit umquam, nemo qui mortalis esset audivit, tantum dicit: 'dedi,' dubitabitis, iudices, quin ab hoc ignotissimo Phryge nobilissimum civem vindicetis? atque huic eidem nuper tres equites Romani honesti et graves, cum in causa liberali eum qui adserebatur cognatum suum esse diceret, non crediderunt. qui hoc evenit ut, qui locuples testis doloris et sanguinis sui non fuerit, idem sit gravis auctor iniuriae publicae?2
那么,就让他们保持安静,容我把这算作我的斩获并转向其他事务吧。但他们并不允许。因为那个不知从哪儿冒出来的家伙补位上来,声称自己私下给了钱。然而这绝不可容忍。即便有人宣读曾掌握在原告手中的公家账簿,他也不应当享有权威;可是,无论那些账簿本身品质如何,一旦被出示,审判终究显得是在进行之中。然而,当一个你们从未见过、任何凡人也从未听闻过的人仅仅说一句“我给了”,陪审官们,难道你们还会犹豫要不要从这个极度无名的弗吕吉亚人手中拯救一位最为尊贵的公民吗?况且,最近三位正直而庄重的罗马骑士在一场关涉自由身份的诉讼中,当此人声称那位被主张为自由身的人是自己的亲属时,根本没有相信他。一个在关涉自己至亲的切肤之痛与血脉问题上都无法作为可信证人的人,又怎能在公共侵害的案件中成为具有权威的控告者呢?
atque hic Dorylensis nuper cum efferretur magna frequentia conventuque vestro, mortis illius invidiam in L. Flaccum Laelius conferebat. facis iniuste, Laeli, si putas nostro periculo vivere tuos contubernalis, praesertim cum tua neglegentia factum arbitremur. homini enim Phrygi qui arborem numquam vidisset3 fiscinam ficorum obiecisti. cuius mors te aliqua re levavit; edacem enim hospitem amisisti; Flacco vero quid profuit? qui valuit tam diu dum huc prodiret, mortuus est aculeo iam emisso ac dicto testimonio. at istud columen accusationis tuae, Mithridates, postea quam biduum retentus testis a nobis effudit quae voluit omnia, reprensus, convictus fractusque discessit; ambulat cum lorica; metuit homo doctus et sapiens, ne L. Flaccus nunc se scelere adliget, cum iam testem illum effugere non possit, et, qui ante dictum testimonium sibi temperarit, cum tamen aliquid adsequi posset, is nunc id agat ut ad falsum avaritiae testimonium verum malefici crimen adiungat. sed quoniam de hoc teste totoque Mithridatico crimine disseruit subtiliter et copiose Q. Hortensius, nos, ut instituimus, ad reliqua pergamus.
况且,当这个多吕莱乌姆人最近在庞大的人群以及你们的集会中被送葬出殡时,莱利乌斯竟把那人的死因怨恨归咎于卢基乌斯·弗拉库斯。莱利乌斯啊,如果你认为你的食客旅伴们要由我们冒着危险来保其性命,那你就太不公道了,尤其是当我们认为这件事完全是由于你的疏忽所造成的时候。因为你竟把一整筐无花果扔给了一个连树都没见过的弗吕吉亚人!他的死在某件事上倒替你减轻了负担——你失去了一个贪吃的食客;但这对弗拉库斯又有什么好处呢?那人健健康康地活了那么久直到在此出庭,却偏偏在放出了毒刺、发表了证词之后才死去。然而你控告的那根顶梁柱米特里达梯,在我们作为证人盘诘羁留了两天并倾倒完他想说的一切之后,遭到批驳、驳倒并被击垮后灰溜溜地退去了;他如今穿着胸甲到处走动;这位博学聪明的先生担心卢基乌斯·弗拉库斯如今会使自己卷入罪案——既然弗拉库斯如今已无法逃避那位证人——而且担心一个在证词发表之前尚能有所图谋时还能自我克制的人,如今竟会设法在贪财的伪证上再平添一桩凶行的实罪!但既然昆图斯·霍尔滕西乌斯已经对这位证人以及涉及米特里达梯的整项指控作了细致而充分的论述,就让我们按原定计划转向其余的事务。
caput est omnium Graecorum concitandorum, qui cum accusatoribus sedet, Heraclides ille Temnites, homo ineptus et loquax, sed, ut sibi videtur, ita doctus ut etiam magistrum illorum se esse dicat. at, qui ita sit ambitiosus ut omnis vos nosque cotidie persalutet, Temni usque ad illam aetatem in senatum venire non potuit et, qui se artem dicendi traditurum etiam ceteris profiteatur, ipse omnibus turpissimis iudiciis victus est.
煽动所有希腊人的罪魁祸首,正坐在原告席上的,便是特姆诺斯的那个赫拉克利德斯,一个愚蠢而多话的人,但自以为博学,甚至自称是他们的老师。然而,这个野心勃勃以至于每天向你们和我们所有人逐一问候的人,在特姆诺斯直到那个年纪都未能进入元老院;而这个宣称要向其他人传授修辞艺术的人,自己却在所有最可耻的诉讼中一败涂地。
- 39aliud esse causae suspicamur, ne forte isti parum versuti esse videantur
中性代名词 aliud 后接部分属格 causae(意为“另有原因”)。ne forte... videantur 是带有反讽意味的否定目的从句(“免得他们显得不够奸猾”),以此讽刺多吕莱乌姆人为了显得聪明而编造公文被牧羊人抢走这种拙劣借口背后的真正动机。
- 40qui hoc evenit ut, qui locuples testis doloris et sanguinis sui non fuerit, idem sit gravis auctor iniuriae publicae?
句首的 qui 是古体疑问副词(等同于 quomodo,“如何”),修饰 evenit 并引出实质结果从句 ut... sit。在 ut 从句内部,关系从句 qui... non fuerit(完成时虚拟式,表示特征或受从属影响)先于其先行词 idem 出现,构成鲜明对比:一个在自身亲属血肉之痛上都不足凭信的人,又怎能成为公共侵害的权威证人?
- 41qui arborem numquam vidisset
过去完成时虚拟式 vidisset 在关系从句中表示特征或原因(“连一棵树都未曾见过的弗吕吉亚人”)。此处用以讽刺出身于干旱少树之内陆弗吕吉亚的证人,因贪吃整篮新鲜无花果暴食暴饮而猝死的滑稽情境。
