- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:33-37
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗首先就其弟昆图斯继任后的政策差异为弗拉库斯辩护,随后转向个别城邦的指控,痛斥阿克摩尼亚的唯一使节阿斯克勒庇阿德斯品行不端、毫无证据,并指出了文书封泥材质上的矛盾。
'non refert.' vero; quid lucretur? Cum enim onus imperatae pecuniae suscipit, id quod tu crimen esse vis confitetur. qui igitur probari potest1 in ea pecunia non referenda crimen sibi ipsum facere in qua crimen esset nullum, si referret? at enim negas fratrem meum, qui L. Flacco successerit, pecuniam ullam in remiges imperasse. equidem omni fratris mei laude delector, sed aliis magis gravioribus atque maioribus. aliud quiddam statuit, aliud vidit; existimavit, quocumque tempore auditum quid esset de praedonibus, quam vellet subito2 classem se comparaturum. denique hoc primus frater meus in Asia fecit ut hoc sumptu remigum civitates levaret; crimen autem tum videri solet cum aliquis sumptus instituit eos qui antea non erant instituti, non cum successor aliquid immutat de institutis priorum. Flaccus quid alii postea facturi essent scire non poterat, quid fecissent videbat.
“他没有入账记销,”你说。确实如此;可他能图谋什么利益呢?因为当他承担下征集这笔款项的责任时,他便承认了你硬要视作罪状的那件事。那么,既然如果入账便完全无罪,他又怎能被证明是通过不入账来给自己构陷罪责呢?但你说接替卢基乌斯·弗拉库斯的我的弟弟没有为桨手征发过分文款项。我固然为我弟弟所获得的一切赞誉而高兴,但那是在更严肃、更重大的其他事情上。他作出了另一种决断,看到了另一种情势;他认为,无论何时只要听到关于海盗的任何消息,他都能如他所愿般迅速筹集起一支舰队。总之,我的弟弟在亚细亚首开先河,免除了各城邦在桨手开支上的这笔负担;然而,通常被视为罪行的,是一个人设立了先前从未设立过的开销,而不是后继者对前任确立的制度作了某种变更。弗拉库斯不可能预知别人日后会做什么,他看到的是前人已经做了什么。
sed, quoniam de communi totius Asiae crimine est dictum, adgrediar iam ad singulas civitates; ex quibus sit sane nobis prima civitas Acmonensis. citat praeco voce maxima legatos Acmonensis. procedit unus Asclepiades. Prodeant ceteri. etiamne praeconem mentiri coegisti? est enim, credo, is vir iste ut civitatis nomen sua auctoritate sustineat, damnatus turpissimis iudiciis domi, notatus litteris publicis; cuius de probris, adulteriis ac stupris exstant Acmonensium litterae, quas ego non solum propter longitudinem sed etiam propter turpissimam obscenitatem verborum praetereundas puto. dixit publice data drachmarum ccvi. dixit tantum, nihil ostendit, nihil protulit; sed adiunxit, id quod certe, quoniam erat domesticum, docere debuit, se privatim drachmarum ccvi dedisse. quantum sibi ablatum homo impudentissimus dicit, tantum numquam est ausus ut haberet optare.
然而,既然关涉全亚细亚的普遍罪状已经讲完,我现在将转向各个具体的城邦;在它们之中,不妨让我们把阿克摩尼亚城作为第一个。传令官以最大的声音呼唤阿克摩尼亚的使节。唯独阿斯克勒庇阿德斯一人走上前来。让其余的人也走上前来吧!难道你连传令官也强迫去撒谎了吗?想必此人就是能够以一己威望代表其城邦名义的人物吧——一个在家乡最可耻的审判中被定罪、在公文记录中被记下劣迹的人!关于他的恶行、通奸与淫乱,尚存有阿克摩尼亚人的公文,我认为不仅因为篇幅冗长,更因其词句极其下流污秽而应当予以略过。他说公家支付了二十万六千德拉克马。他仅仅是这么说了,却什么也没出示,什么也没拿出来;但他又补充说——鉴于这是私事,他本应确凿地加以证明——他个人支付了二十万六千德拉克马。这个极其无耻的家伙声称从自己手中被夺走的巨款,是他哪怕奢求拥有也绝不敢企及的。
ab A. Sextilio dicit se dedisse et a suis fratribus. potuit dare Sextilius; nam fratres quidem consortes sunt mendicitatis. audiamus igitur Sextilium; fratres denique ipsi prodeant; quam volent impudenter mentiantur et, quod numquam habuerint, dedisse se dicant; tamen aliquid fortasse coram producti dicent in quo reprehendantur. 'non deduxi,' inquit, 'Sextilium.' cedo tabulas. 'non deportavi.' fratres saltem exhibe. 'non denuntiavi.' quod ergo unus Asclepiades fortuna egens, vita turpis, existimatione damnatus impudentia atque audacia fretus sine tabulis, sine auctore iecerit, id nos quasi crimen aut testimonium pertimescamus?
他说他是从奥卢斯·塞克斯提利乌斯以及自己的兄弟们那里出资的。塞克斯提利乌斯或许还能出得起;至于他的兄弟们,实则是贫困的同伙。那么就让我们听听塞克斯提利乌斯的说法吧;最后,让兄弟们本人也走上前来吧!任凭他们随心所欲、厚颜无耻地撒谎,声称自己给出了从未拥有过的巨资;然而一旦被当面传讯,他们或许会说出某些可以被驳斥的破绽来。 “我没有带来塞克斯提利乌斯,”他说。拿出账簿来! “我没有带过来。” 至少把兄弟们带到法庭上! “我没有通知他们。” 那么,仅凭阿斯克勒庇阿德斯一人——财产匮乏、品行卑劣、名誉受损,单凭无耻与蛮横,在既无账簿又无证人的情况下信口雌黄——难道我们竟要把这当作罪证或证词而感到畏惧吗?
idem laudationem quam nos ab Acmonensibus Flacco datam proferebamus falsam esse dicebat. cuius quidem laudationis iactura exoptanda nobis fuit. nam ut signum publicum inspexit praeclarus iste auctor suae civitatis, solere suos civis ceterosque Graecos ex tempore quod opus sit obsignare dixit. tu vero tibi habeto istam laudationem; nec enim Acmonensium testimonio Flacci vita et dignitas nititur. das enim mihi quod haec causa maxime postulat, nullam gravitatem, nullam constantiam, nullum firmum in Graecis hominibus consilium, nullam denique esse testimoni fidem. Nisi vero hactenus ista formula testimoni atque orationis tuae describi ac distingui potest ut3 Flacco absenti aliquid civitates tribuisse dicantur, Laelio praesenti per se agenti vi legis, iure accusationis, opibus praeterea suis terrenti ac minanti nihil temporis causa scripsisse aut obsignasse videantur.
同样是这个人,曾声称我们所出示的阿克摩尼亚人给予弗拉库斯的赞词是伪造的。而这份赞词的失效,实则是我们求之不得的!因为这位代表其城邦的显赫代表一检视公章,便声称他的同胞和其余的希腊人素来习惯于根据当时的需要随手盖印。那么你就把那份赞词留给自己吧;弗拉库斯的生平与尊严绝非仰赖阿克摩尼亚人的证词。因为你正好拱手送给了我本案最需要的东西:希腊人毫无庄重,毫无一贯性,毫无坚定的主见,总之证词毫无信誉可言。除非你的证词与演说的这套说辞竟能被如此划分和区分:城邦被说成是给不在场的弗拉库斯随口奉承,而面对亲自在场、凭借法律威力、起诉之权,并以自身权势施以恐吓威胁的莱利乌斯,他们反倒显得绝不会为了应付时局而写下或加盖任何文书!
equidem in minimis rebus saepe res magnas vidi, iudices, deprehendi ac teneri, ut in hoc Asclepiade. haec quae est a nobis prolata laudatio obsignata erat creta illa Asiatica quae fere est omnibus nota nobis, qua utuntur omnes non modo in publicis sed etiam in privatis litteris quas cotidie videmus mitti a publicanis, saepe uni cuique nostrum. neque enim testis ipse signo inspecto falsum nos proferre dixit, sed levitatem totius Asiae protulit, de qua nos et libenter et facile concedimus. nostra igitur laudatio, quam ille temporis causa nobis datam dicit, datam quidem confitetur, consignata creta est; in illo autem testimonio quod accusatori dicitur datum ceram esse vidimus.
陪审官们,我确实常常在最微不足道的事物中,看到重大的真相被揭露和抓住,正如在这个阿斯克勒庇阿德斯身上一样。我们所出示的这份赞词,是用我们几乎所有人都熟知的亚细亚白土封印的;不仅在公文中,而且在我们每天看到包税人送来的、常常寄给我们每个人的私人信函中,大家都在使用这种白土。甚至证人本人在检视了印章后,也没有说我们出示的是伪造之物,而是抛出了全亚细亚的轻浮不可信,对此我们十分乐意且痛快地予以承认。因此,我们这份赞词——他说是应景给我们的,但至少承认确曾给出——是用白土封印的;然而在那份据说提供给控告方的证词上,我们看到的却是用蜡封印的。
- 33qui igitur probari potest
副词 qui 源自古夺格,意为“如何”(quomodo)。probari potest 为无人称句式(“如何能够证明/被接受……”),统领后面的宾格不定式短语(sibi ipsum facere)作为其实质主语。
- 33quam vellet subito
quam 连用未完成过去时虚拟式 vellet 和副词 subito,构成程度/方式的习语表达:“如他所愿的那般迅速地”或“随心所欲地立即”。虚拟式体现了间接引语中昆图斯的主观设想与判断。
- 36Nisi vero hactenus ista formula testimoni atque orationis tuae describi ac distingui potest ut
nisi vero 引导带有讽刺、反语意味的条件句(“除非果真……/ 总不至于说……”)。相关副词 hactenus(到如此程度/范围)与后接的结果/说明性 ut 从句(ut Flacco absenti ... videantur)相呼应,揭露了控方在证词效力上采取的双重标准的荒谬性。
