← 西塞罗

为弗拉库斯辩护

§28-32

防范海盗的舰队部署与征费的合理性

西塞罗引述先祖注重公共防卫的传统与庞培自身的先例,论证了在亚细亚保有舰队的合法性,并通过举出当时海盗活动的确凿证据以及舰队实际巡航部署的事实,证明弗拉库斯征调舰船与分摊费用的合理与公正。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§28

​haec enim ratio ac magnitudo animorum in maioribus nostris fuit ut, cum in privatis rebus suisque sumptibus minimo contenti tenuissimo cultu viverent, in imperio atque in publica dignitate omnia ad gloriam splendoremque revocarent. quaeritur enim in re domestica continentiae laus, in publica dignitatis. quod si etiam praesidi causa classem habuit, quis erit tam iniquus qui reprehendat? 'nulli erant praedones.' quid? nullos fore quis praestare poterat? 'minuis,' inquit, 'gloriam Pompei.' immo tu auges molestiam.

确实,我们的先祖有着这样的原则与博大胸怀:虽然在私事和个人开销上他们安于极少之物、过着极其简朴的生活,但在国家的统治权与公共尊严上,他们却把一切引向荣耀与光辉。因为在私事中人们追求节制的赞誉,而在公事中则追求尊严的赞誉。因此,如果他为了防卫的缘故也保有一支舰队,谁会不公正到对此加以责难呢?“当时根本没有海盗。”那又怎样?谁能担保将来绝不会有呢?“你在贬损,”他说,“庞培的荣耀。”恰恰相反,是你加重了对他的困扰。

§29

​ille enim classis praedonum, urbis, portus, receptacula sustulit, pacem maritimam summa virtute atque incredibili celeritate confecit; illud vero neque suscepit neque suscipere debuit ut, si qua uspiam navicula praedonum apparuisset, accusandus videretur.1 itaque ipse in Asia, cum omnia iam bella terra marique confecisset, classem tamen isdem istis civitatibus imperavit. quod si tum statuit opus esse cum ipsius praesentis nomine tuta omnia et pacata esse poterant, quid, cum ille decessisset, Flacco existimatis statuendum et faciendum fuisse?

因为庞培确实剿灭了海盗的舰队、城邑、港口和巢穴,以最高的英勇和令人难以置信的神速实现了海上的和平;但他决没有、也不应当承担这样的义务:一旦在任何地方出现哪怕一条海盗的小船,他就会被视作应受指责之人。因此,他自己在亚细亚时,尽管已经彻底结束了陆上和海上的所有战事,却仍然向那些完全相同的城邦征调了舰队。既然在因他本人在场时的威名而一切本可平安无事的当时,他尚且裁定有此必要,那么在庞培离任之后,你们认为弗拉库斯应当作出怎样的决断和行动呢?

§30

​quid? nos hic nonne ipso Pompeio auctore Silano et Murena consulibus decrevimus ut classis in Italia navigaret? nonne eo ipso tempore cum L. Flaccus in Asia remiges imperabat, nos hic in mare superum et inferum sestertium ter et quadragiens2 erogabamus? quid? postero anno nonne M. Curtio et P. Sextilio quaestoribus pecunia in classem est erogata? quid? hoc omni tempore equites in ora maritima non fuerunt? illa enim est gloria divina Pompei, primum praedones eos qui tum cum illi bellum maritimum gerendum datum est toto mari dispersi vagabantur redactos esse omnis in populi Romani potestatem, deinde Syriam esse nostram, Ciliciam teneri, Cyprum per Ptolomaeum regem nihil audere, praeterea Cretam Metelli virtute esse nostram, nihil esse unde proficiscantur, nihil quo revertantur, omnis sinus, promunturia, litora, insulas, urbis maritimas claustris imperi nostri contineri.

再者,我们在〔罗马〕这里,难道不是正是在庞培本人的提议下、在西拉努斯和穆雷纳担任执政官的那一年,决议让舰队在意大利周边巡航吗?难道不是正当卢基乌斯·弗拉库斯在亚细亚征召桨手之时,我们在此地为上海域和下海域拨出了四百三十万塞斯提斯吗?再者,次年难道不是在财务官马尔库斯·库尔提乌斯和普布利乌斯·塞克斯提利乌斯任内为舰队拨付了资金吗?再者,在整个这段时间里,海岸线上难道没有骑兵驻防吗?因为庞培的神圣荣耀在于:首先,在海上战事托付给他之际分散漂泊在整个海面上的那些海盗,全都被降服于罗马人民的权柄之下;其次,叙利亚归我们所有,基利家受到控制,塞浦路斯通过托勒密国王不敢轻举妄动,此外克里特凭借梅特卢斯的英勇归我们所有,他们既无处出击,也无处返回,所有的海湾、岬角、海岸、岛屿和沿海城邑都被我们帝国的锁钥所掌控。

§31

​quod si Flacco praetore nemo in mari praedo fuisset, tamen huius diligentia reprehendenda non esset. idcirco enim quod hic classem habuisset, existimarem non fuisse. quid? si L. Eppi, L. Agri, C. Cesti, equitum Romanorum, huius etiam clarissimi viri, Cn. Domiti, qui in Asia tum legatus fuit, testimonio doceo eo ipso tempore quo tu negas classem habendam fuisse, compluris a praedonibus esse captos, tamen Flacci consilium in remigibus imperandis reprehendetur? quid si etiam occisus est a piratis Adramytenus homo nobilis, cuius est fere nobis omnibus nomen auditum, Atyanas pugil Olympionices? hoc est apud Graecos, quoniam de eorum gravitate dicimus, prope maius et gloriosius quam Romae triumphasse. 'at neminem cepisti.' quam multi orae maritimae clarissimi viri praefuerunt qui, cum praedonem nullum cepissent, mare tamen tutum praestiterunt! Casus est enim in capiendo, locus, ventus, occasio; defendendi facilis est cautio, non solum latibulis occultorum locorum sed etiam tempestatum moderatione et conversione.

即便在弗拉库斯担任裁判官期间海上没有一个海盗,他的审慎周全也绝不应受到非难。因为我恰恰会认为,正是由于他保有一支舰队,才没有海盗。再者,如果我凭借罗马骑士卢基乌斯·埃皮乌斯、卢基乌斯·阿格里乌斯、盖乌斯·塞斯提乌斯,以及当时在亚细亚担任副将的这位最卓越的人物格奈乌斯·多米提乌斯的证词,证明正是在你声称不应保有舰队的那个时候,有好几个人被海盗俘虏,那么弗拉库斯征调桨手的决断难道还会受到非难吗?如果阿德拉米提翁的显贵、我们几乎所有人都听闻过其大名的奥林匹亚拳击冠军阿特亚纳斯竟被海盗杀害,那又当如何呢?鉴于我们在谈论希腊人的庄重,这对他们来说几乎比在罗马举行凯旋式更为伟大而荣耀。“但你没有抓获任何人。”曾有多少统领海岸线的最卓越之人,虽然没有抓获任何海盗,却依然确保了海面的安全!因为抓捕取决于偶然、地点、风向和机遇;而防御的戒备则是容易的,这不仅得益于隐蔽之所的藏匿,也得益于风暴的缓和与转向。

§32

​reliquum est ut quaeratur utrum ista classis cursu et remis, an sumptu tantum et litteris navigarit. num id igitur negari potest, cuius rei cuncta testis est Asia, bipertito classem distributam fuisse, ut una pars supra Ephesum, altera infra Ephesum navigaret? hac classe M. Crassus, vir amplissimus, ab Aeno in Asiam, his navibus Flaccus ex Asia in Macedoniam navigavit. in quo igitur praetoris est diligentia requirenda? in numero navium et in discriptione aequabili sumptus? dimidium eius quo Pompeius erat usus3 imperavit; num potuit parcius? discripsit autem pecuniam ad Pompei rationem, quae fuit accommodata L. Sullae discriptioni. qui cum in omnis Asiae civitates pro portione pecuniam discripsisset, illam rationem in imperando sumptu et Pompeius et Flaccus secutus est. neque est adhuc tamen ea summa completa.

剩下的问题就是探究那支舰队究竟是凭借航行与双桨巡航,还是仅仅凭着花销和账面巡航。那么,有全亚细亚作证的这件事情难道能够被否认吗——舰队被分成两部分,一部分在以弗所以北巡航,另一部分在以弗所以南巡航?极其尊贵的马尔库斯·克拉苏正是乘着这支舰队从埃努斯航行到亚细亚,弗拉库斯也是乘着这些舰船从亚细亚航行到马其顿。那么,究竟在何种事情上应当审查裁判官的尽职与否呢?是在舰船的数量上,还是在开销的均摊上?他所征调的仅是庞培所用的一半;难道他还能更为节省吗?而且他是按照庞培的方法分摊这笔金钱的,而该方法本是依照卢基乌斯·苏拉的摊派方式制定的。苏拉曾按比例向亚细亚的所有城邦分摊金钱,庞培和弗拉库斯在征调开销时都遵循了那一方法。然而直到如今,那笔总额甚至都尚未缴齐。

语法注3 条
  1. 29ut, si qua uspiam navicula praedonum apparuisset, accusandus videretur

    ut从句是说明指示代名词illud具体内容的名词性结果从句。其中内嵌的条件从句si qua... apparuisset使用过去完成时虚拟式,修饰accusandus videretur,界定了庞培所承担责任的合理界限。

  2. 30sestertium ter et quadragiens

    罗马货币计算中的惯用表达法:sestertium(此处用作表示“十万塞斯提斯”的中性单数名词)与数词副词ter et quadragiens(43次)连用,表示“十万塞斯提斯的43倍”,即430万塞斯提斯,充当erogabamus的直接宾语。

  3. 32dimidium eius quo Pompeius erat usus

    dimidium为中性名词(“一半”),作imperavit的直接宾语,后接部分属格eius。关系代词quo处于夺格,因为动词utor(erat usus)要求夺格补足语,整个结构意为“庞培所用数额的一半”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:28-32