← 西塞罗

为弗拉库斯辩护

§23-27

驳斥控方证人与论证舰队征费的合法性

西塞罗通过揭露控告方证人串通一气且毫无道德底线,否定了其信誉,并呼吁法官们保护出身显赫、对国家功勋卓著的弗拉库斯,免使无辜受害并留下危险恶例。随后,他针对以组建舰队为名征收摊派款的具体指控展开反驳,论证了该项征收在法律上的合法性以及行省防卫上的必要性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§23

​quid tu istum roges, Laeli, qui, prius quam hoc ' "te rogo" ' dixeris, plura etiam effundet quam tu ei domi ante praescripseris? quid ego autem defensor rogem? nam aut oratio testium refelli solet aut vita laedi. qua disputatione orationem refellam eius qui dicit: 'dedimus,' nihil amplius? in hominem dicendum est igitur, cum oratio argumentationem non habet. quid dicam in ignotum? querendum est ergo et deplorandum, id quod iam dudum facio, de omni accusationis iniquitate, primum de communi genere testium; dicit enim natio minime in testimoniis dicendis religiosa. propius accedo; nego esse ista testimonia quae tu psephismata appellas, sed fremitum egentium et motum quendam temerarium Graeculae contionis. intrabo etiam magis. qui gessit non adest, qui numerasse dicitur non est deductus; privatae litterae nullae proferuntur, publicae retentae sunt in accusatorum potestate; summa est in testibus; hi vivunt cum inimicis, adsunt cum adversariis, habitant cum accusatoribus.

莱利乌斯啊,你何必去质询那个家伙呢?在你开口说出“我质询你”之前,他倾吐出来的东西甚至会比你事先在家里给他吩咐的还要多。而作为辩护人的我,又能质询他什么呢?因为通常而言,要么是证人的言论被反驳,要么是其品行遭到抨击。面对一个只说“我们给了”便再无下文的人,我能用什么论据来反驳他的言论呢?因此,当言论缺乏论证依据时,就必须针对其人本身进行辩驳。但对于一个素不相识的人,我又能说些什么呢?因此,正如我久已在做的那样,我必须对整个控告的不公提出控诉并予以痛惜,首先是对证人的共同属性提出控诉;因为正在作证的是一个在宣誓作证上最无道德顾忌的民族。我再靠近一步;我断言,你称之为公民大会决议的那些东西根本不是证言,而是穷困之徒的喧嚣和轻浮的希腊人集会的一种盲动。我还要更深入一步。经办事务的人不到场,据说清点过钱款的人未被带到;没有任何私人账目被出示,官方记录被扣留在控告人的掌管之中;一切关键全在证人身上;而这些人与仇敌共处,与对手同行,与控告人同住。

§24

​Vtrum hic tandem disceptationem et cognitionem veritatis, an innocentiae labem aliquam aut ruinam fore putatis? multa enim sunt eius modi, iudices, ut, etiam si in homine ipso de quo agitur neglegenda sint, tamen in condicione atque in exemplo pertimescenda videantur. si quem infimo loco natum, nullo splendore vitae, nulla commendatione famae defenderem, tamen civem a civibus communis humanitatis iure ac misericordia deprecarer, ne ignotis testibus, ne incitatis, ne accusatoris consessoribus, convivis, contubernalibus, ne hominibus levitate Graecis, crudelitate barbaris civem ac supplicem vestrum dederetis, ne periculosam imitationem exempli reliquis in posterum proderetis.

你们当真认为,在此种境况下最终会有对真相的辨析与认知,抑或是无辜者的某种倾覆或覆灭?因为法官们,有许多事情属于这种情况:即使在受审者本人身上可以被忽略,但在法理处境和先例影响上却显得令人深感畏惧。假若我是在为某个出生于社会最底层、生活毫无光彩、名声毫无可称道之处的人辩护,我也同样会凭着共同人性的法则与怜悯,代表一位公民向同胞公民们恳求:不要把一位公民、你们的恳求者,交付给素不相识的证人,交付给被煽动的人,交付给控告人的同席者、同餐者和同宿者,交付给在轻浮上堪称希腊人、在残酷上堪称蛮族的人,也不要在日后给其他人留下对先例的危险效仿。

§25

​sed cum L. Flacci res agatur, qua ex familia qui primus consul factus est primus in hac civitate consul fuit, cuius virtute regibus exterminatis libertas in re publica constituta est, quae usque ad hoc tempus honoribus, imperiis, rerum gestarum gloria continuata permansit, cumque ab hac perenni contestataque virtute maiorum non modo non degeneraverit L. Flaccus sed, quam maxime florere in generis sui gloria viderat, laudem patriae in libertatem vindicandae praetor adamarit, in hoc ego reo ne quod perniciosum exemplum prodatur pertimescam, in quo, etiam si quid errasset, omnes boni conivendum esse arbitrarentur?1

然而,如今受审的是卢基乌斯·弗拉库斯——在这一家族中,第一个被任命为执政官的人曾是这个国家的第一任执政官,由于他的英勇,诸王被驱逐,自由在共和国中得以确立,这个家族的名望凭借官职、统帅权与功业的荣耀延续至今从未断绝;卢基乌斯·弗拉库斯不仅没有从祖先这种永恒而无可置疑的英勇中堕落,反而在担任裁判官期间,热烈追求他看到在自己家族的荣耀中最为辉煌的功名——即把祖国挽救至自由之中;面对这样一位被告,哪怕他确有失误,所有正直之士也都会认为应当予以宽容,而我难道还要担心留下某种有害的先例吗?

§26

​quod quidem ego non modo non postulo, sed contra, iudices, vos oro et obtestor ut totam causam quam maxime intentis oculis, ut aiunt, acerrime contemplemini. nihil religione testatum, nihil veritate fundatum, nihil dolore expressum, contraque omnia corrupta libidine, iracundia, studio, pretio, periurio reperientur.

对于这一点,我不仅绝不作此要求,反而恳求并祈求你们,法官们,正如俗话所说,用最专注的目光极其严厉地审视全案。你们将会发现,没有任何东西是由宗教虔诚所证明的,没有任何东西是立足于真实的,没有任何东西是出于悲痛而被道出的,相反,一切都被情欲、愤怒、偏私、贿买与伪誓所腐蚀。

§27

​etenim iam universa istorum cognita cupiditate accedam ad singulas querelas criminationesque Graecorum. classis nomine pecuniam civitatibus imperatam queruntur. quod nos factum, iudices, confitemur. sed si hoc crimen est, aut in eo est quod non licuerit imperare, aut in eo quod non opus fuerit navibus, aut in eo quod nulla hoc praetore classis navigarit.2 licuisse ut intellegas, cognosce quid me consule senatus decreverit, cum quidem nihil a superioribus continuorum annorum decretis discesserit. "Senatvs consvltvm." proximum est ergo ut opus fuerit classe necne quaeramus. Vtrum igitur hoc Graeci statuent aut ullae exterae nationes, an nostri praetores, nostri duces, nostri imperatores? equidem existimo in eius modi regione atque provincia quae mari cincta, portibus distincta, insulis circumdata esset, non solum praesidi sed etiam ornandi imperi causa navigandum fuisse.3

既然那些人的普遍贪欲如今已昭然若揭,我将进而讨论希腊人的具体抱怨与指控。他们抱怨说,以舰队的名义向各城邦征派了金钱。法官们,我们承认确有其事。但如果这是一项罪名,它要么在于根本无权征派,要么在于不需要舰船,要么在于在这位裁判官任内没有任何舰队出航。为了让你明白征派是合法的,请了解在我担任执政官期间元老院作出了怎样的决议,而该决议与此前连续数年的决议毫无二致。 “元老院决议。” 因此,接下来我们应当探究究竟是否需要舰队。那么,究竟是由希腊人或任何外国民族来决定此事,还是由我们的裁判官、我们的将领、我们的统帅们来决定呢?依我看来,在这样一个被大海环抱、港口密布、岛屿环绕的地区与行省,舰队巡航不仅是为了防卫,更是为了彰显帝国的威严。

语法注3 条
  1. 25sed cum L. Flacci res agatur, qua ex familia qui primus consul factus est primus in hac civitate consul fuit, cuius virtute regibus exterminatis libertas in re publica constituta est, quae usque ad hoc tempus honoribus, imperiis, rerum gestarum gloria continuata permansit, cumque ab hac perenni contestataque virtute maiorum non modo non degeneraverit L. Flaccus sed, quam maxime florere in generis sui gloria viderat, laudem patriae in libertatem vindicandae praetor adamarit, in hoc ego reo ne quod perniciosum exemplum prodatur pertimescam, in quo, etiam si quid errasset, omnes boni conivendum esse arbitrarentur?

    该句为一个包含多重从属从句的宏大长句。基本骨架由两个由 cum 引导的从句构成(cum L. Flacci res agatur... 与 cumque ab hac... virtute... non modo non degeneraverit... sed... adamarit),最终引出主句的修辞性疑问:in hoc ego reo ne quod perniciosum exemplum prodatur pertimescam...?(“面对这样一位被告,我难道还要担心留下某种有害的先例吗?”)。在第一个 cum 从句内部,嵌套了多重修饰家族功勋的关系从句(qua ex familia...、cuius virtute...、quae... permansit)。主句动词 pertimescam 为表示修辞性反问的现在时虚拟式。

  2. 27sed si hoc crimen est, aut in eo est quod non licuerit imperare, aut in eo quod non opus fuerit navibus, aut in eo quod nulla hoc praetore classis navigarit.

    in eo est quod... 为惯用句式,意为“在于……这一点”。在此,三个由虚拟式构成的从句(表示间接陈述/假定性理由)通过 aut... aut... aut... 形成并列。这一结构精辟地概括了控告若要成立所必须依赖的三种逻辑可能性,并为下文逐一驳斥((1) 征税权限,(2) 军事必要性,(3) 舰队实际出航)奠定了论证纲领。

  3. 27navigandum fuisse

    这是由 existimo 引导的间接引语中被动迂回曲折法的不定式过去形式。在直接陈述中对应为 navigandum fuit(“应当出航/有必要航行”),在间接引语中则使用完成时不定式 fuisse 构成。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:23-27