← 西塞罗

为弗拉库斯辩护

§17-22

亚细亚城邦决议的无效与账簿伪造

西塞罗通过具体事例论证了亚细亚希腊城邦的公民大会决议完全是被煽动和利诱所强加的产物,并激烈斥责了账簿伪造、违背法定程序以及证人与控告方公开勾结的不公行为。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§17

​quod si haec Athenis tum cum illae non solum in Graecia sed prope cunctis gentibus enitebant accidere sunt solita, quam moderationem putatis in Phrygia aut in Mysia contionum fuisse? nostras contiones illarum nationum homines plerumque perturbant; quid, cum soli sint ipsi, tandem fieri putatis? caesus est virgis Cymaeus ille Athenagoras qui in fame frumentum exportare erat ausus. data Laelio contio est. processit ille et Graecus apud Graecos non de culpa sua dixit, sed de poena questus est. porrexerunt manus; psephisma natum est. hoc testimonium est? nuper epulati, paulo ante omni largitione saturati Pergameni, quod Mithridates qui multitudinem illam non auctoritate sua, sed sagina tenebat se velle dixit, id sutores et zonarii conclamarunt. hoc testimonium est civitatis? ego testis a Sicilia publice deduxi; verum erant ea testimonia non concitatae contionis, sed iurati senatus.

然而,如果这些事情在雅典——在那个她不仅在希腊、而且在几乎所有民族中都熠熠生辉的时代——尚且习以为常,你们认为在弗里吉亚或米西亚,公民大会又会有何种节制呢?那些民族的人常常扰乱我们的公民大会;那么,当他们独自聚集时,你们认为究竟会发生什么呢?那位胆敢在饥荒期间出口粮食的客墨人雅典娜哥拉斯受到了笞刑。莱利乌斯被给予了一次召集公民大会的机会。那人走上前去,一个希腊人在希腊人面前,闭口不谈自己的罪责,反而抱怨自己所受的惩罚。他们举起了手;一项公民大会法令就这样出台了。这是证言吗?佩加蒙人最近饱食了宴饮,不久前刚刚被各种收买所填满,米特拉达梯——他不是靠自己的威望、而是靠填饱肚子的饲料来掌控那帮乌合之众——说他想要什么,那些鞋匠和带匠便齐声高呼附和。这是一座城邦的证言吗?我自己曾依法从西西里正式带回证人;但那些不是狂乱的公民大会的证言,而是宣过誓的元老院的证言。

§18

​qua re iam non est mihi contentio cum teste, vobis, iudices, videndum est, sintne haec testimonia putanda. adulescens bonus, honesto loco natus, disertus cum maximo ornatissimoque comitatu venit in oppidum Graecorum, postulat contionem, locupletis homines et gravis ne sibi adversentur testimoni denuntiatione deterret, egentis et levis spe largitionis et viatico publico, privata etiam benignitate prolectat. opifices et tabernarios atque illam omnem faecem civitatum quid est negoti concitare, in eum praesertim qui nuper summo cum imperio fuerit, summo autem in amore esse propter ipsum imperi nomen non potuerit?

因此,我现在不再与证人争辩;法官们,应当由你们来审视,这些是否应被视为证言。一个出身名门、口才出众的优秀青年,带着最庞大、最显赫的随从队伍来到希腊人的城镇,要求召开公民大会,用作证传票的威胁恫吓富有而庄重的人不敢反对他,又用大肆收买的期望、公款盘缠乃至私下的施舍来诱惑贫困而轻浮之徒。煽动工匠、小店主以及城邦中所有那些渣滓,又有什么难处呢?尤其是去反对一个最近曾握有最高军权、却恰恰因这军权之名而绝不可能广受爱戴的人!

§19

​mirandum vero est homines eos quibus odio sunt nostrae secures, nomen acerbitati, scriptura, decumae, portorium morti, libenter adripere facultatem laedendi quaecumque detur!1 Mementote igitur, cum audietis psephismata, non audire vos testimonia, audire temeritatem volgi, audire vocem levissimi cuiusque, audire strepitum imperitorum, audire contionem concitatam levissimae nationis. itaque perscrutamini penitus naturam rationemque criminum; iam nihil praeter spem, nihil praeter terrorem ac minas reperietis.

那些憎恶我们的刑斧、将我们的国名视为灾难、将牧捐、什一税与关税视若死敌的人,欣然攫取任何可以加害的机会,这难道真的值得惊奇吗?因此请你们记住,当你们听到这些法令时,你们听到的不是证言,而是乌合之众的鲁莽,是每一个最轻浮之人的声音,是无知之辈的喧嚣,是一个最轻浮的民族被煽动起来的集会。因此,请深入探究这些罪名的本质与根据;到那时,你们所能发现的除了期望,除了恐吓与威胁,将别无他物。

§20

​in aerario nihil habent civitates, nihil in vectigalibus. duae rationes conficiendae pecuniae, aut versura aut tributo; nec tabulae creditoris proferuntur nec tributi confectio ulla recitatur. quam vero facile falsas rationes inferre et in tabulas quodcumque commodum est referre soleant, ex Cn. Pompei litteris ad Hypsaeum et Hypsaei ad Pompeium missis, quaeso, cognoscite. "Litterae Pompei et Hypsaei." satisne vobis coarguere his auctoribus dissolutam Graecorum consuetudinem licentiamque impudentem videmur? Nisi forte qui Cn. Pompeium, qui praesentem, qui nullo impellente fallebant, eos urgente Laelio in absentem et in L. Flaccum aut timidos fuisse aut religiosos putamus.2

这些城邦在国库中空无一物,在赋税收入上也空无一物。筹措资金的办法只有两种:要么借债,要么征纳摊派;然而既没有出示债权人的账簿,也没有宣读任何摊派清单。至于他们通常多么容易伪造账目、随意把合适的内容记入账册,请你们从格奈乌斯·庞培致伊普塞乌斯的信函以及伊普塞乌斯写给庞培的信函中了解吧。 “庞培与伊普塞乌斯的信函。” 以这些人为权威依据,在你们看来,我们是否已经充分揭露了希腊人松散的习气与无耻的放纵?除非我们当真认为,那些欺骗格奈乌斯·庞培、欺骗在场的他、且在无人指使下便行欺骗的人,在莱利乌斯的催逼之下,针对不在场的卢基乌斯·弗拉库斯反而会变得胆怯或心存敬畏!

§21

​sed fuerint incorruptae litterae domi;3 nunc vero quam habere auctoritatem aut quam fidem possunt? triduo lex ad praetorem deferri, iudicum signis obsignari iubet; tricesimo die vix deferuntur. ne corrumpi tabulae facile possint, idcirco lex obsignatas in publico poni voluit; at obsignantur corruptae. quid refert igitur tanto post ad iudices deferantur,4 an omnino non deferantur? quid? si testium studium cum accusatore sociatum est, tamenne isti testes habebuntur? Vbi est igitur illa exspectatio quae versari in iudiciis solet? nam antea, cum dixerat accusator acriter et vehementer, cumque defensor suppliciter demisseque responderat, tertius ille erat exspectatus locus testium, qui aut sine ullo studio dicebant aut cum dissimulatione aliqua cupiditatis. hoc vero quid est?

然而,就算账册在当地原先未受篡改吧;但如今它们又能具有何种权威或何种信誉呢?法律规定账册必须在三天内送交裁判官,并加盖审判官们的印章;可到了第三十天它们才勉强被送交。为了使账册不易被篡改,法律因此希望它们在盖印后存放于公共场所;然而它们却是在被篡改之后才被盖印的。那么,究竟是隔了这么久之后送交审判官,还是根本不送交,又有什么区别呢?再者,如果证人的偏向已与控告者串通一气,这些人难道还能被算作证人吗?那么,法庭上通常怀有的那种期待如今何在?因为在过去,当控告者慷慨激昂地陈词之后,当辩护人谦卑恳切地作答之后,人们所期待的是证人登场的第三阶段——他们作证时要么毫无偏袒,要么至少掩饰其私心。但现在这又算什么呢?

§22

​Vna sedent, ex accusatorum subselliis surgunt, non dissimulant, non verentur. de subselliis queror? una ex domo prodeunt; si verbo titubaverint, quo revertantur non habebunt. an quisquam esse testis potest quem accusator sine cura interroget nec metuat ne sibi aliquid quod ipse nolit respondeat? Vbi est igitur illa laus oratoris quae vel in accusatore antea vel in patrono spectari solebat: 'bene testem interrogavit; callide accessit, reprehendit; quo voluit adduxit; convicit et elinguem reddidit?'

他们坐在一起,从控告人的坐席上站起来,不加掩饰,毫无畏惧。我抱怨的是坐席吗?他们出自同一所屋子;如果他们在言语上稍有闪失,就将无处可归。控告人可以毫无顾虑地进行质询、丝毫不担心证人会作出违背自己心愿的回答——这样的人难道还能算是证人吗?那么,过去无论在控告人还是辩护人身上都能见到的那种演说家的赞誉如今何在呢——“他精彩地质询了证人;他巧妙地切入,予以驳斥;将证人引向自己期望的方向;将其驳倒并使其哑口无言”?

语法注4 条
  1. 19mirandum vero est homines eos quibus odio sunt nostrae secures, nomen acerbitati, scriptura, decumae, portorium morti, libenter adripere facultatem laedendi quaecumque detur!

    短语 mirandum vero est 为反讽性修辞感叹,意为“……难道真值得惊奇吗?”(即“这完全是理所当然的”)。主干结构由带不定式的宾格句 homines eos ... libenter adripere 充当主语。关系从句中共享关系代词 quibus,其后由一系列作表语的与格(双重与格结构)构成排比:odio sunt、[sunt] acerbitati 以及 [sunt] morti。

  2. 20Nisi forte qui Cn. Pompeium, qui praesentem, qui nullo impellente fallebant, eos urgente Laelio in absentem et in L. Flaccum aut timidos fuisse aut religiosos putamus.

    短语 nisi forte 接直陈式是一种习惯用法,用于提出一个荒谬不成立的假设并予以反讽性否定(“除非我们当真认为……”)。在句法上,修饰先行词 eos 的关系从句 qui ... fallebant(包含 qui 的三重排比:Cn. Pompeium、praesentem、nullo impellente)被前置于主句宾语 eos 之前,起强调作用。

  3. 21sed fuerint incorruptae litterae domi

    动词 fuerint 为完成时让步虚拟式(concessive subjunctive),表示“即便承认账册在当地并未被篡改”。这是修辞学上暂时让步给论敌的假设、随即在后文以 nunc vero 予以驳斥的辩论手法。

  4. 21quid refert igitur tanto post ad iudices deferantur, an omnino non deferantur?

    无人称动词 refert(“重要/有区别”)与充当副词性或内宾格的中性代词 quid 连用。选择性间接疑问从句 deferantur, an ... non deferantur(不带疑问小品词 utrum 或 -ne)使用现在时虚拟式,构成 refert 的实质主语从句。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:17-22