← 西塞罗

为弗拉库斯辩护

§12-16

批驳希腊民众集会与胁迫获取的伪证

西塞罗将罗马人严密甄别证人的审慎态度与希腊人轻浮虚妄的作证习气相对比,揭露控告者莱利乌斯借用庞培声威并利用恐吓与路费收买强行炮制民众决议的行径,并借此痛斥任由混乱剧场集会主导国政而自取灭亡的希腊体制,赞颂罗马祖辈严整有序的宪政法度。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§12

​vos autem in privatis minimarum rerum iudiciis testem diligenter expenditis; etiam si formam hominis, si nomen, si tribum nostis, mores tamen exquirendos putatis. qui autem dicit testimonium ex nostris hominibus, ut se ipse sustentat, ut omnia verba moderatur, ut timet ne quid cupide, ne quid iracunde, ne quid plus minusve quam sit necesse dicat! num illos item putatis, quibus ius iurandum iocus est, testimonium ludus, existimatio vestra tenebrae, laus, merces, gratia, gratulatio proposita est omnis in impudenti mendacio? sed non dilatabo orationem meam; etenim potest esse infinita, si mihi libeat totius gentis in testimoniis dicendis explicare levitatem. sed propius accedam; de his vestris testibus dicam.

然而,你们在涉及最微小事务的私人诉讼中,都会极其仔细地审查证人;即使你们知晓那人的相貌、姓名和部族,也依然认为必须探究其品行。反观我们自己同胞中作证的人,他是如何自我克制,如何审慎斟酌每一句话,又如何唯恐自己出于偏私、出于愤怒、或是说得比必要的多一点或少一点!难道你们认为那些把誓言当作笑话、把作证当作儿戏、把你们的评价视若无睹,并将一切赞誉、酬报、恩惠与祝贺全都建立在无耻谎言之上的人,也是如此吗?但我不会拉长我的演说;因为若我想要阐明那整个民族在提供证言上的轻浮,话语确实可以无穷无尽。不过我要更切近一些;我要谈谈你们的这些证人。

§13

​vehementem accusatorem nacti sumus, iudices, et inimicum in omni genere odiosum ac molestum; quem spero his nervis fore magno usui et amicis et rei publicae; sed certe inflammatus incredibili cupiditate hanc causam accusationemque suscepit. qui comitatus in inquirendo! comitatum dico; immo vero quantus exercitus! quae iactura, qui sumptus, quanta largitio! quae quamquam utilia sunt causae, timide tamen dico, quod vereor ne Laelius ex his rebus quas sibi suscepit gloriae causa putet aliquid oratione mea sermonis in sese aut invidiae esse quaesitum. itaque hanc partem totam relinquam; tantum a vobis petam, iudices, ut, si quid ipsi audistis communi fama atque sermone de vi, de manu, de armis, de copiis, memineritis; quarum rerum invidia lege hac recenti ac nova certus est inquisitioni comitum numerus constitutus.

法官们,我们遇到了一个极其激烈的控告者,一个在各方面都令人厌恶而棘手的仇敌;我希望他凭借这股劲头将来能对朋友和共和国大有裨益;但他确实怀着不可思议的狂热承担了这起诉讼与控告。他在调查取证时拥有何等庞大的随从队伍!我说随从吗?不,简而言之是何等一支军队!何等的挥霍,何等的开销,何等巨额的收买!尽管这些对于〔我方的〕案情有利,但我仍战战兢兢地说起,因为我担心莱利乌斯会认为,在他为了荣耀而承担的这些事情中,我的演说意在激起针对他的非议或怨恨。因此,我将把这整个部分搁置一旁;法官们,我只请求你们,如果你们自己从公众的传闻与议论中听说过任何关于暴力、私兵、武器、人马的事,请你们牢记在心;正是由于对这些行径的民愤,最近这部新法律才对调查取证的随从人数作出了明确规定。

§14

​sed ut hanc vim omittam, quanta illa sunt quae, quoniam accusatorio iure et more sunt facta, reprehendere non possumus, queri tamen cogimur! primum quod sermo est tota Asia dissipatus Cn. Pompeium, quod L. Flacco esset vehementer inimicus, contendisse a Laelio, paterno amico ac pernecessario, ut hunc hoc iudicio arcesseret,1 omnemque ei suam auctoritatem, gratiam, copias, opes ad hoc negotium conficiendum detulisse. id hoc veri similius Graecis hominibus videbatur quod paulo ante in eadem provincia familiarem Laelium Flacco viderant. Pompei autem auctoritas cum apud omnis tanta est quanta esse debet, tum excellit in ista provincia quam nuper et praedonum et regum bello liberavit. adiunxit illa ut eos qui domo exire nolebant testimoni denuntiatione terreret, qui domi stare non poterant, largo et liberali viatico commoveret.

然而,纵使我略过这种暴力不谈,那些由于是依据控告者的权利与惯例行事、因而我们无法指责却又不得不抱怨的事情,又是何等严重!首先,整个亚细亚都在风传,格奈乌斯·庞培因极度仇视卢基乌斯·弗拉库斯,极力恳求其父辈世交兼密友莱利乌斯在此次审判中传讯弗拉库斯,并将其全部威望、声势、人马与财富交付给他以完成这项勾当。这对希腊人来说显得越发可信,因为不久之前他们曾亲见莱利乌斯在同一行省与弗拉库斯交往密切。而庞培的威望不仅在所有人中间理所当然地极其崇高,而且在那个他不久前刚刚从海盗与诸王战争中解救出来的行省中尤为卓著。莱利乌斯还加上了这些手段:用传票作证的恐吓去威胁那些不愿离家的人,用丰厚大方的盘缠去打动那些在家里无法自立的人。

§15

​sic adulescens ingeni plenus locupletis metu, tenuis praemio, stultos errore permovit; sic sunt expressa ista praeclara quae recitantur psephismata non sententiis neque auctoritatibus declarata, non iure iurando constricta, sed porrigenda manu profundendoque clamore2 multitudinis concitatae. O morem praeclarum disciplinamque quam a maioribus accepimus, si quidem teneremus! sed nescio quo pacto iam de manibus elabitur. nullam enim illi nostri sapientissimi et sanctissimi viri vim contionis esse voluerunt;3 quae scisceret plebes aut quae populus iuberet, submota contione, distributis partibus, tributim et centuriatim discriptis ordinibus, classibus, aetatibus, auditis auctoribus, re multos dies promulgata et cognita iuberi vetarique voluerunt.

就这样,这位才华横溢的年轻人用恐惧打动了富人,用报酬打动了穷人,用欺瞒打动了愚人;就这样,那些正在宣读的、显赫一时的公民大会法令被强行炮制出来——它们既非由深思熟虑的意见或权威人士所阐明,亦未受宣誓的约束,而是通过被煽动的民众举手表决和倾泻呼喊所达成。啊,若我们真能坚守我们从先辈那里继承下来的辉煌风尚与法度该有多好!然而不知怎的,它如今正从我们手中滑落。因为我们那些最明智、最崇高的先辈,绝不希望非正式的集会拥有任何法律效力;平民所决议的,或人民所命令的,他们希望只有在解散集会、划分部类、依部族和百人队编排阶层、阶级与年龄、倾听提议者意见、且提案经多日公示和审议之后,方可被命令或禁止。

§16

​Graecorum autem totae res publicae sedentis contionis temeritate administrantur. itaque ut hanc Graeciam quae iam diu suis consiliis perculsa et adflicta est omittam, illa vetus quae quondam opibus, imperio, gloria floruit hoc uno malo concidit, libertate immoderata ac licentia contionum. Cum in theatro imperiti homines rerum omnium rudes ignarique consederant, tum bella inutilia suscipiebant, tum seditiosos homines rei publicae praeficiebant, tum optime meritos civis e civitate eiciebant.

然而希腊人的全部城邦政治,皆由坐着的集会的盲动所治理。因此,且不说久因自身决断而饱受打击与苦难的今日之希腊,昔日那个曾在财富、霸权与荣耀上极尽辉煌的古典希腊,正是覆灭于这唯一的祸患——集会毫无节制的自由与放纵。每当毫无经验、对一切国政粗疏无知之人聚集在剧场里坐下时,他们便在那时挑起无益的战争,在那时将煽乱之徒推上城邦的领导之位,并在那时将对城邦立下最高功勋的公民驱逐出境。

语法注3 条
  1. 14contendisse a Laelio, paterno amico ac pernecessario, ut hunc hoc iudicio arcesseret

    contendere ab aliquo ut... 为古典拉丁语书信与演说中常见的习语,意为“极力恳求某人做……/向某人坚决要求……”。此外,动词 arcessere 在司法语境中常与审判相关的夺格连用(arcessere aliquem iudicio),构成专有法律表达,意为“在法庭上传讯/起诉某人”。因此,ut 从句具体指代了传言中庞培向莱利乌斯所极力要求的对弗拉库斯的控告行为。

  2. 15porrigenda manu profundendoque clamore

    porrigenda manu 与 profundendo clamore 均为表示方式或手段的夺格。前者为动形容词结构(通过伸出手来),后者为动名/动形容词结构(通过倾泻呼喊)。这两个短语与前文的双重否定结构(non sententiis... non iure iurando constricta)形成鲜明对照,生动刻画出那些希腊法令并非出自深思熟虑的表决或神圣宣誓,而是纯凭受煽动的暴民举手和叫嚣等狂热的身体肢体动作被强行榨取(expressa sunt)出来的。

  3. 15quae scisceret plebes aut quae populus iuberet, submota contione, distributis partibus, tributim et centuriatim discriptis ordinibus, classibus, aetatibus, auditis auctoribus, re multos dies promulgata et cognita iuberi vetarique voluerunt

    关系从句 quae scisceret plebes aut quae populus iuberet 省略了先行词,直接充当主要动词 voluerunt 所统辖的被动不定式 iuberi vetarique 的逻辑主语(宾格)。这构成了一个带宾格的不定式结构(AcI),意为“他们希望凡平民所决议或人民所命令之事,皆须经由……程序方得被命令或禁止”。其间插入的一连串独立夺格结构(从 submota contione 至 auditis auctoribus)与副词短语,详尽列举了罗马正式表决大会(comitia)不可或缺的严格法定程序。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:12-16