- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:7-11
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗回顾了弗拉库斯在公私生涯中无可指摘的廉洁品质,质疑控方所传唤的无名希腊证人的信誉。他虽赞赏希腊人的才艺与修辞,却严厉抨击该民族漠视宣誓神圣性与伪证成风的恶习,并以恪守誓言敬畏、自我克制的罗马证人与之形成鲜明对比。
et is est reus avaritiae qui in uberrima re turpe compendium, in maledicentissima civitate, in suspiciosissimo negotio maledictum omne, non modo crimen effugit? praetereo illa quae praetereunda non sunt, nullum huius in privatis rebus factum avarum, nullam in re pecuniaria contentionem, nullam in re familiari sordem posse proferri. quibus igitur testibus ego hosce possum refutare nisi vobis?
而在极其丰裕的境况中避开了可耻的私利,在最喜毁谤的城邦中、在最易招致猜忌的职务上不仅免于控告而且免除了一切恶名的那个人,难道竟要作为贪婪的被告吗?我姑且略过那些本不该略过的事情:他在私务中无可指出任何贪婪之行,在钱财之事上无任何纷争,在家庭财产上无任何污点。那么,除了你们之外,我还能借助何种证人来驳斥这些人呢?
Tmolites ille vicanus, homo non modo nobis sed ne inter suos quidem notus, vos docebit qualis sit L. Flaccus? quem vos modestissimum adulescentem, provinciae maximae sanctissimum virum, vestri exercitus fortissimum militem, diligentissimum ducem, temperatissimum legatum quaestoremque cognoverunt,1 quem vos praesentes constantissimum senatorem, iustissimum praetorem atque amantissimum rei publicae civem iudicastis.
难道那个特摩卢斯的村民——一个不仅我们、甚至在他同乡之中都无人知晓之人——要教导你们卢基乌斯·弗拉库斯究竟是怎样的人吗?你们曾知晓他是极其谦抑的青年,最大的诸行省曾知晓他是极廉洁之士,你们的军队曾知晓他是最英勇的军人、最勤勉的指挥官、最克制的副官与财务官;在此在场的你们曾判定他是最坚定的元老、最公正的大法官以及最深爱共和国的公民。
de quibus vos aliis testes esse debetis, de eis ipsi alios testis audietis? at quos testis? primum dicam, id quod est commune, Graecos; non quo nationi huic ego unus maxime fidem derogem.2 nam si quis umquam de nostris hominibus a genere isto studio ac voluntate non abhorrens fuit, me et esse arbitror et magis etiam tum cum plus erat oti fuisse. sed sunt in illo numero multi boni, docti, pudentes, qui ad hoc iudicium deducti non sunt, multi impudentes, inliterati, leves, quos variis de causis video concitatos. verum tamen hoc dico de toto genere Graecorum: tribuo illis litteras, do multarum artium disciplinam, non adimo sermonis leporem, ingeniorum acumen, dicendi copiam, denique etiam, si qua sibi alia sumunt, non repugno; testimoniorum religionem et fidem numquam ista natio coluit, totiusque huiusce rei quae sit vis, quae auctoritas, quod pondus, ignorant.
关于你们应当为他人作证的那些事情,你们自己竟要就这些事去倾听其他证人吗?可是倾听何种证人呢?我首先要说出这批人的共有特征——希腊人;这倒并非由于我一人最要削弱这个民族的可信度。因为我们的人民之中若曾有谁因志趣与好意而不排斥那一族类,我认为我自己既是如此,且在从前闲暇较多之时更为如此。但在那个人群中,有许多善良、博学、知耻之人未被引至这场审判,也有许多无耻、粗野、轻浮之徒,我看到他们因各种原因被煽动起来。然而,关于希腊人的整个族类,我且说这一句:我承认他们的文学,赋予他们许多技艺的修养,不剥夺其言语的风雅、心智的敏锐、辞藻的丰富;最后,若他们自认为还具备其他才能,我也绝不反驳;但那个民族从来不曾敬重证言的神圣与忠信,他们根本不知道这整件事究竟具备怎样的力量、怎样的权威与怎样的分量。
Vnde illud est: 'da mihi testimonium mutuum3'? num Gallorum, num Hispanorum putatur? totum istud Graecorum est, ut etiam qui Graece nesciunt hoc quibus verbis a Graecis dici soleat sciant. itaque videte quo voltu, qua confidentia dicant; tum intellegetis qua religione dicant. numquam nobis ad rogatum respondent, semper accusatori plus quam ad rogatum, numquam laborant quem ad modum probent quod dicunt, sed quem ad modum se explicent dicendo. iratus Flacco dixit M. Lurco quod, ut ipse aiebat, libertus erat eius turpi iudicio condemnatus. nihil dixit quod laederet eum, cum cuperet; impediebat enim religio; tamen id quod dixit quanto cum pudore, quo tremore et pallore dixit!
“把互惠的证言借给我”这句话从何而来?难道被认为是高卢人的,还是被认为是西班牙人的?这完全是希腊人的把戏,以至于连不懂希腊语的人都知道希腊人通常用何种词句来表达这一点。因此,请看他们以何种面容、何种狂妄在陈述;那时你们便会明白他们以何种敬畏在陈述。他们从不对我们的发问作出回答,对控告者却总是回答得超出所问;他们从不费心去设法证实自己所说之言,而只费心于如何通过巧辩脱身。马尔库斯·卢尔科因对弗拉库斯怀怒而作证,据他自己所言,是因为他的被释奴隶在一场可耻的审判中被定罪。虽然他极欲加害,却没有说出任何能够伤害弗拉库斯的话,因为宣誓的敬畏阻碍了他;即便如此,他所说出的那点内容,又是怀着何等的羞愧、带着何等的战栗与苍白说出的!
quam promptus homo P. Septimius, quam iratus de iudicio et de vilico! tamen haesitabat, tamen eius iracundiae religio non numquam repugnabat. inimicus M. Caelius quod, cum in re manifesta putasset nefas esse publicanum iudicare contra publicanum, sublatus erat e numero recuperatorum, tamen tenuit se neque attulit in iudicium quicquam ad laedendum nisi voluntatem. hi si Graeci fuissent, ac nisi nostri mores ac disciplina plus valeret quam dolor ac simultas, omnes se spoliatos, vexatos, fortunis eversos esse dixissent.4 Graecus testis cum ea voluntate processit ut laedat, non iuris iurandi, sed laedendi verba meditatur; vinci, refelli, coargui putat esse turpissimum; ad id se parat, nihil curat aliud. itaque non optimus quisque nec gravissimus, sed impudentissimus loquacissimusque deligitur.
普布利乌斯·塞普蒂米乌斯是一个多么雷厉风行之人,对审判和管事又是多么愤怒!然而他仍有犹疑,宣誓的敬畏有时抗衡着他的怒火。仇敌马尔库斯·凯利乌斯——因在显明的事实中认为包税人不当裁决包税人而被从仲裁官名册中除名——却仍克制了自己,除加害的心愿外,未曾向法庭带来任何加害的言辞。这些人若是希腊人,若我们的习俗与准则未能胜过痛苦与怨隙,他们所有人定会声称自己遭到了掠夺、迫害与家破人亡。希腊证人怀着加害的意图走上前来时,念及的并非宣誓之辞,而是伤人之语;他认为被击败、被驳斥、被揭露是最可耻的;他为此做好准备,其余一切全不在意。因此,被选拔出来的绝非最优秀、最沉稳之辈,而是最不知羞耻、最喋喋不休之徒。
- 8quem vos modestissimum adulescentem, provinciae maximae sanctissimum virum, vestri exercitus fortissimum militem, diligentissimum ducem, temperatissimum legatum quaestoremque cognoverunt
在由关系代名词宾格 quem 引出的复合句结构中,并列了多组主语与谓语成分。句首的 vos 实际上承载着与后文动词 cognoverunt 相对应的第二人称复数谓语(cognovistis)的省略;而显现的第三人称复数动词 cognoverunt 则语法上与后续的复数主语(如 provinciae maximae 的居民、vestri exercitus)相一致。全句骨架为“你们知其为谦抑青年,大行省知其为廉洁之士,你们的军队知其为勇敢军人的人”。
- 9non quo nationi huic ego unus maxime fidem derogem
non quo 搭配虚拟式(derogem),用于表述被否定的理由(“并非因为我独独最要削弱……”)。西塞罗借此澄清自己对希腊证人的抨击并非源于个人偏狭的民族偏见,从而自然引出紧接着的 nam 从句,表明自己素来热爱希腊文化。
- 10da mihi testimonium mutuum
此句为希腊法庭俗谚 δάνεισόν μοι μαρτυρίαν(“借我一个证言”)的拉丁语直译,指相互作伪证的勾结习气。该引用与前文 unde illud est 相呼应,以直接引语的名词性形式嵌入句中,用于揭露希腊证人之间将出庭作证视同人情互惠交易的风气。
- 11hi si Graeci fuissent, ac nisi nostri mores ac disciplina plus valeret quam dolor ac simultas, omnes se spoliatos, vexatos, fortunis eversos esse dixissent
这是一个混合虚拟条件句:条件从句中既包含了针对过去事实相反假设的过去完成时虚拟式(hi si Graeci fuissent),又并列了表示持续性力量的未完成过去时虚拟式(nisi nostri mores ac disciplina plus valeret),对应主句中过去完成时虚拟式(dixissent)。未完成时 valeret 的使用突显了罗马传统道德与规制始终具备的持续约束力。
