- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:84-88
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗申明自己绝非倚仗个人权威强求判决无罪,并向诸神起誓证明自己在执政官任内从未收到过任何针对苏拉的告发或疑点。他阐明自己昔日的严厉手段纯系出于拯救国家的职责,其天性实为温和宽仁,进而呼吁法官们予以怜悯,因为早已丧失政治荣誉的苏拉如今唯一祈求的,只是避免给年幼的儿子留下叛国贼之子的永世污名。
'quid ergo? hoc tibi sumis,' dicet fortasse quispiam, 'ut, quia tu defendis, innocens iudicetur?' ego vero, iudices, non modo mihi nihil adsumo in quo quispiam repugnet sed etiam, si quid ab omnibus conceditur, id reddo ac remitto. non in ea re publica versor, non eis temporibus caput meum obtuli pro patria periculis omnibus, non aut ita sunt exstincti quos vici aut ita grati quos servavi, ut ego mihi plus appetere coner quam quantum omnes inimici invidique patiantur.
“那么又如何呢?你难道为自己妄求这样的特权,”或许有人会说,“以至于因为你为他辩护,他就应当被判无罪吗?”然而法官们,我不仅没有为自己妄求任何别人会反对的特权,甚至只要是所有人一致认可的特权,我也予以放弃并退还。我并非生活在那样一个国家中,亦非在那样的时代中为了祖国将我的性命置于一切危险之中,更非我所战胜的仇敌已被彻底消灭,或者我所拯救的人已如此感恩戴德,以至于我会试图为自己谋求超过所有敌人和嫉妒者所能容忍的特权。
grave esse videtur eum qui investigarit coniurationem, qui patefecerit, qui oppresserit, cui senatus singularibus verbis gratias egerit, cui uni togato supplicationem decreverit, dicere in iudicio: 'non defenderem, si coniurasset.1' non dico id quod grave est, dico illud quod in his causis coniurationis non auctoritati adsumam, sed pudori meo: 'ego ille coniurationis investigator atque ultor certe non defenderem Sullam, si coniurasse arbitrarer.' ego, iudices, de tantis omnium periculis cum quaererem omnia, multa audirem, crederem non omnia, caverem omnia, dico hoc quod initio dixi, nullius indicio, nullius nuntio, nullius suspicione, nullius litteris de P. Sulla rem ullam ad me esse delatam.
那位调查了密谋、揭露了密谋、镇压了密谋的人,那位元老院用非凡言辞向其致谢、并唯独为他这一身着便服的文民决议举行感恩祭的人,若在法庭上说出:“若他曾参与密谋,我便不会为他辩护”,这似乎显得盛气凌人。我并不说那些盛气凌人的话,我所说的,是在这些密谋诉讼中不应归于我的权威、而应归于我的廉耻之心的话:“我这位众所周知的密谋调查者与惩治者,若我认为苏拉曾参与密谋,定然不会为他辩护。”法官们,我说出我在开篇时就说过的话:当我在关乎所有人如此巨大的危难中调查一切、倾听诸多传闻、虽不全信却防范一切之时,没有任何人的告发,没有任何人的通报,没有任何人的怀疑,没有任何人的信件曾向我报告过关于普布利乌斯·苏拉的任何事情。
quam ob rem vos, di patrii ac penates, qui huic urbi atque huic rei publicae praesidetis, qui hoc imperium, qui hanc libertatem, qui populum Romanum, qui haec tecta atque templa me consule vestro numine auxilioque servastis, testor integro me animo ac libero P. Sullae causam defendere, nullum a me sciente2 facinus occultari, nullum scelus susceptum contra salutem omnium defendi ac tegi. nihil de hoc consul comperi, nihil suspicatus sum, nihil audivi.
因此,我呼请你们作证,护佑这座城市与这个国家的列祖神明与家神,你们在我担任执政官之时,以你们的神威与相助保全了这一帝国、这一自由、罗马人民以及这些房屋与神庙:我以纯洁而自由的胸怀为普布利乌斯·苏拉的诉讼辩护,在我的知晓之下,没有隐瞒任何恶行,也没有辩护和掩盖任何危害所有人安全的罪行。关于此人,我作为执政官毫无所获,毫无所疑,毫无所闻。
itaque idem ego ille qui vehemens in alios, qui inexorabilis in ceteros esse visus sum, persolvi patriae quod debui; reliqua iam a me meae perpetuae consuetudini naturaeque debentur; tam sum misericors, iudices, quam vos, tam mitis quam qui lenissimus;3 in quo vehemens fui vobiscum nihil feci nisi coactus, rei publicae praecipitanti subveni, patriam demersam extuli; misericordia civium adducti tum fuimus tam vehementes quam necesse fuit. salus esset amissa omnium una nocte, nisi esset severitas illa suscepta. sed ut ad sceleratorum poenam amore rei publicae sum adductus, sic ad salutem innocentium voluntate deducor.
因此,正是那个在别人看来对某些人极其严厉、对其余人冷酷无情的我,已经向祖国偿还了应尽的职责;其余的职责,如今则是我对我终生的习惯与天性所欠下的。法官们,我如同你们一样仁慈,如同最宽厚的人一样温和。在与你们一同严厉行事的事情上,若非被迫,我未曾做过任何事:我拯救了危殆的国家,扶起了沉沦的祖国;当时出于对公民的怜悯,我们才在必要限度内展现出应有的严厉。若未曾采取那样的严惩,所有人的安全本将在一夜之间丧失殆尽。然而,正如我出于对国家的热爱而被引导去惩治罪犯,同样,我也出于自愿的意向被引导去拯救无辜者。
nihil video esse in hoc P. Sulla, iudices, odio dignum, misericordia digna multa. neque enim nunc propulsandae calamitatis suae causa supplex ad vos, iudices, confugit, sed ne qua generi ac nomini suo nota nefariae turpitudinis inuratur. nam ipse quidem, si erit vestro iudicio liberatus, quae habet ornamenta, quae solacia reliquae vitae quibus laetari ac perfrui possit? domus erit, credo, exornata, aperientur maiorum imagines, ipse ornatum ac vestitum pristinum recuperabit. omnia, iudices, haec amissa sunt, omnia generis, nominis, honoris insignia atque ornamenta unius iudici calamitate occiderunt. sed ne exstinctor patriae, ne proditor, ne hostis appelletur, ne hanc labem tanti sceleris in familia relinquat, id laborat, id metuit, ne denique hic miser coniurati et conscelerati et proditoris filius nominetur; huic puero qui est ei vita sua multo carior metuit, cui honoris integros fructus non sit traditurus, ne aeternam memoriam dedecoris relinquat.4
法官们,在普布利乌斯·苏拉身上,我看不出有任何值得憎恨之处,却见到诸多值得怜悯之处。因为他如今作为恳求者投奔你们,法官们,并非为了摆脱自身的灾难,而是为了不让令人发指的卑劣污名烙印在他的家族和姓名之上。因为他本人即便在你们的判决下获释,在余生中又有什么尊荣、什么安慰是他能够欢庆和享用的呢?我想,他的宅邸大概会被装饰一新,祖先的肖像匣会被打开,他自己也会重新获得昔日的仪饰与服饰吧?法官们,这一切都已丧失了;家族、名声与官职的一切标志与荣耀,都因一场审判的灾难而化为乌有。然而,他不愿被称为祖国的毁灭者、叛徒和公敌,不愿在家族中留下这般弥天大罪的污点,这正是他的苦心所在,这正是他的忧惧所在——唯恐这可怜的孩子最终被称为密谋分子、大罪人和叛徒之子;他为这个远比自己生命更为珍贵的幼子担忧,唯恐自己既然无法将完好无损的荣誉果实传给他,反倒留下耻辱的永恒记忆。
- 85non defenderem, si coniurasset
非真实条件句。条件从句(si coniurasset = coniuravisset)使用过去完成时虚拟式,表示与过去事实相反;主句(non defenderem)使用未完成过去时虚拟式,表示混合条件句(mixed condition),意为“如果他(当时)参与了密谋,我(如今)绝不会在此为他辩护”。
- 86a me sciente
被动不定式 occultari 的施事夺格(a me)加上作谓语性修饰的现在分词 sciente,表限定含义,相当于“在我的知情之下”或“由我明知故犯地”。
- 87tam mitis quam qui lenissimus
quam qui lenissimus [est] 的省略惯用表达,意为“如最宽厚的人一样温和”(字面为“如同那位最温和的人一样温和”),用以强化比较程度。
- 88cui honoris integros fructus non sit traditurus, ne aeternam memoriam dedecoris relinquat
依附于 huic puero ... metuit 的复合从属结构。cui 关系从句使用迂说式虚拟式(sit traditurus),表示特征或原因从句,意为“既然他无法将完好的荣誉果实传给他”。其后的 ne ... relinquat 从句则作主动词 metuit 的受惧从句,表示“唯恐留下耻辱的永恒记忆”。
