← 西塞罗

为苏拉辩护

§89-93

苏拉幼子的哀求与对陪审官仁慈的呼吁

西塞罗展现了苏拉年幼儿子可怜的形象,指出这场审判关乎的实质上是其流亡与安葬之权;在谴责原告过度严苛的同时,他恳请陪审法官以温厚与怜悯之心作出判决,以此结束全篇辩词。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§89

​hic vos orat, iudices, parvus, ut se aliquando si non integra fortuna, at ut adflicta1 patri suo gratulari sinatis. huic misero notiora sunt itinera iudiciorum et fori quam campi et disciplinarum. non iam de vita P. Sullae, iudices, sed de sepultura contenditur; vita erepta est superiore iudicio, nunc ne corpus eiciatur laboramus. quid enim est huic reliqui quod eum in hac vita teneat, aut quid est quam ob rem haec cuiquam vita videatur? nuper is homo fuit in civitate P. Sulla ut nemo ei se neque honore neque gratia neque fortunis anteferret, nunc spoliatus omni dignitate quae erepta sunt non repetit; quod fortuna in malis reliqui fecit, ut cum parente, cum liberis, cum fratre, cum his necessariis lugere suam calamitatem liceat, id sibi ne eripiatis vos, iudices, obtestatur.

法官们,这个幼童请求你们,允许他有朝一日去祝贺他的父亲,即使并非处于完好无损的境遇,至少也是在破碎的境遇之中。对于这个可怜的孩子来说,通往法庭与广场的道路,比通往战神广场和学业的道路更为熟悉。法官们,如今争夺的已不再是普布利乌斯·苏拉的生命,而是他的安葬;生命已在上一次审判中被剥夺,如今我们正在竭力争取的,是不让他的遗体被抛弃在外。因为究竟还留给他什么,能将他留在这个生命之中?或者究竟有什么理由,能让这在任何人看来算得上是生命?不久之前,普布利乌斯·苏拉在城邦中还是这样一个人,以至于无论在官职、声望还是财富上,没有人会把自己置于他之上;如今他被剥夺了一切尊严,却并未索回被夺走的东西。命运在苦难之中留给他的唯有一点——让他得以与双亲、与子女、与兄弟、与这些亲族一同哀悼自身的灾难——法官们,他恳求你们不要将这一点也从他身上夺走。

§90

​te ipsum iam, Torquate, expletum huius miseriis esse par erat et, si nihil aliud Sullae nisi consulatum abstulissetis, tamen eo vos contentos esse oportebat;2 honoris enim contentio vos ad causam, non inimicitiae deduxerunt. sed cum huic omnia cum honore detracta sint, cum in hac fortuna miserrima ac luctuosissima destitutus sit, quid est quod expetas amplius? Lucisne hanc usuram eripere vis plenam lacrimarum atque maeroris, in qua cum maximo cruciatu ac dolore retinetur? libenter reddiderit adempta ignominia foedissimi criminis.3 an vero inimicum ut expellas? cuius ex miseriis, si esses crudelissimus, videndo fructum caperes maiorem quam audiendo.

托尔夸图斯,你自己本该因他的这般悲惨而心满意足了;哪怕你们除了执政官职位之外没有从苏拉那里夺走任何东西,你们也本该以此感到知足。因为是官职的竞争将你们引向这场诉讼,而非私怨。但是,当一切连同官职都已从他身上被剥夺,当他在这极其凄惨和悲哀的境遇中被遗弃之时,你究竟还想谋求什么?难道你想夺走这充满泪水与哀恸的‘光明的享用’吗?在这光明中,他正承受着极度的煎熬与痛苦。只要洗脱这极其卑劣罪名的耻辱,他本会乐意放弃它。抑或你的目的确实是将一个仇敌驱逐流放?即使你是最残忍的人,亲眼目睹他的苦难,也比耳闻能让你获得更大的快意。

§91

​O miserum et infelicem illum diem quo consul omnibus centuriis P. Sulla renuntiatus est, o falsam spem, o volucrem fortunam, o caecam cupiditatem, o praeposteram gratulationem! quam cito illa omnia ex laetitia et voluptate ad luctum et lacrimas recciderunt, ut, qui paulo ante consul designatus fuisset, repente nullum vestigium retineret pristinae dignitatis! quid enim erat mali quod huic spoliato fama, honore, fortunis deesse videretur? aut cui novae calamitati locus ullus relictus? Vrget eadem fortuna quae coepit, repperit novum maerorem, non patitur hominem calamitosum uno malo adflictum uno in luctu perire.

普布利乌斯·苏拉被所有百人队宣布为执政官的那一天,是多么悲惨而不祥的日子啊!虚妄的希望,飞逝的运气,盲目的欲望,颠倒的祝贺!这一切从欢乐与快适坠入悲痛与泪水,是何其迅速,以至于片刻之前还是候任执政官的人,竟突然之间没有保留一丝往昔尊严的痕迹!因为对于这个名声、荣耀和财富都被剥夺的人来说,似乎还缺少什么祸害呢?抑或对于任何新的灾难,还留有任何容身之地呢?那始作俑者的命运继续步步进逼,寻找到了新的悲伤,不容许一个被单一祸患摧垮的受难之人在同一种悲痛中消亡。

§92

​sed iam impedior egomet, iudices, dolore animi ne de huius miseria plura dicam. vestrae sunt iam partes, iudices, in vestra mansuetudine atque humanitate causam totam repono. vos reiectione interposita4 nihil suspicantibus nobis repentini in nos iudices consedistis, ab accusatoribus delecti ad spem acerbitatis, a fortuna nobis ad praesidium innocentiae constituti. Vt ego quid de me populus Romanus existimaret, quia severus in improbos fueram, laboravi et, quae prima innocentis mihi defensio est oblata, suscepi, sic vos severitatem iudiciorum quae per hos mensis in homines audacissimos facta sunt lenitate ac misericordia mitigate.

然而法官们,我心中的痛苦如今正阻碍着我自己,使我无法就他的悲惨再说更多了。法官们,如今轮到你们发挥作用了;我将整个案件交托在你们的温厚与仁道之中。在行使了陪审员回避程序之后,在我们毫无戒备之时,你们作为陪审法官突然在我们面前就座;你们是控方出于对严酷的期望而挑选的,却是命运为了保护无辜而为我们设立的。正如我曾因为自己对恶人严惩不贷而苦虑罗马人民会对我作何评价,并承担起摆在我面前的第一桩为无辜者辩护的诉讼,你们也同样应当用温和与怜悯,去缓和这几个月来针对最肆无忌惮之徒所实施的审判的严酷。

§93

​hoc cum a vobis impetrare causa ipsa debet, tum est vestri animi atque virtutis declarare non esse eos vos ad quos potissimum interposita reiectione devenire convenerit.5 in quo ego vos, iudices, quantum meus in vos amor postulat, tantum hortor ut communi studio, quoniam in re publica coniuncti sumus, mansuetudine et misericordia nostra falsam a nobis crudelitatis famam repellamus.

这不仅是案件本身应当从你们那里获得的,而且彰显出你们并非是在行使陪审员回避程序之后最适宜被选中的那种人,这也是你们的心志与美德的责任。在此事上,法官们,正如我对你们的关爱所要求的那样,我极力劝勉你们:既然我们在共和国中休戚与共,就让我们以共同的志向,用我们的温厚与怜悯,去驱散加诸我们身上的不实的残酷恶名吧。

语法注5 条
  1. 89si non integra fortuna, at ut adflicta

    一种省略的条件性对比表达。相对于 si non integra fortuna [gratulari sinatis],后半句 at ut adflicta [fortuna gratulari sinatis] 重复了引导请求的连词 ut,构成了强烈的对照强调(“即使并非处于完好无损的境遇,至少也是在破碎的境遇之中”)。

  2. 90expletum huius miseriis esse par erat ... oportebat

    表示应当与适宜的动词短语(par est, oportet)使用未完成过去时直陈式。这是拉丁语表达过去未曾实现的义务或应然状态(带有与过去事实相反的虚拟语气意味)的习惯句法,无需使用过去完成时虚拟语气。

  3. 90libenter reddiderit adempta ignominia foedissimi criminis

    动词 reddiderit 用作完成时虚拟语气(表示潜在或让步的独立虚拟,“他本会乐意交还/放弃”)或将来完成时直陈式。短语 adempta ignominia foedissimi criminis 为表示条件的独立夺格(“只要洗脱了这极其卑劣罪名的耻辱”)。

  4. 92reiectione interposita

    独立夺格短语,指罗马司法程序中的“陪审员回避(reiectio iudicum)”。指控辩双方在行使了剔除候选陪审法官的权利后,原告方本期望借此留下一些行事严酷的陪审员。

  5. 93non esse eos vos ad quos potissimum interposita reiectione devenire convenerit

    由 declarare 引出的宾格加不定式结构(non esse eos vos...)。eos 作为指示代名词,意为“那种人”,后接带有虚拟语气 convenerit 的特征关系从句(ad quos...),意指“你们绝非原告在行使回避权后极力想要选定的那种(冷酷严厉的)人”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:89-93