← 西塞罗

为苏拉辩护

§81-83

为曾协助喀提林的前执政官们辩护

西塞罗指出原告托尔夸图斯的父亲亦曾支持过喀提林,以此为曾协助喀提林的前执政官们辩护,并坚称自己平定密谋后绝不可能反过来去维护叛乱首领。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§81

​accusati sunt uno nomine omnes consulares, ut iam videatur honoris amplissimi nomen plus invidiae quam dignitatis adferre. 'adfuerunt,' inquit, 'Catilinae illumque laudarunt.' nulla tum patebat, nulla erat cognita coniuratio; defendebant amicum, aderant supplici, vitae eius turpitudinem in summis eius periculis non insequebantur. quin etiam parens tuus, Torquate, consul reo de pecuniis repetundis Catilinae fuit advocatus, improbo homini, at supplici, fortasse audaci, at aliquando amico. cui cum adfuit post delatam ad eum primam illam coniurationem,1 indicavit se audisse aliquid, non credidisse. 'at idem non adfuit alio in iudicio, cum adessent ceteri.' si postea cognorat ipse aliquid quod in consulatu ignorasset, ignoscendum est eis qui postea nihil audierunt; sin illa res prima valuit, num inveterata quam recens debuit esse gravior? sed si tuus parens etiam in ipsa suspicione periculi sui tamen humanitate adductus advocationem hominis improbissimi sella curuli atque ornamentis et suis et consulatus honestavit, quid est quam ob rem consulares qui Catilinae adfuerunt reprendantur?

所有前执政官都遭到了一并指控,以至于如今这最高官职的名称带来的怨恨似乎多于尊严。“他们曾支持喀提林,”控方说,“并且赞扬过他。”当时没有任何密谋败露,也没有任何密谋为人所知;他们是在为友人辩护,是在协助一个恳求者,并未在他身处极度危险之中时去深究他生平的卑劣行径。不仅如此,托尔夸图斯,你的父亲在担任执政官期间,甚至在一场敲诈勒索案中为被告喀提林担任了法律顾问——喀提林虽是不端之人,却也是恳求者,虽或有大胆狂妄,却曾是友人。当你的父亲在那场最初的密谋已被向他通报之后依然协助他时,他表明自己听到了某些风声,但并未相信。“然而同一人在另一场审判中却没有出面支持,而当时其余人都支持了。”如果他后来得知了自己在执政官任内所不知晓的某些事情,那么对那些事后一无所闻的人就应当予以宽恕;但若最初的那件事确实有力,难道一件陈旧的事反而应当比刚发生的事更有分量吗?然而,如果你的父亲哪怕在自身面临危险的嫌疑之中,仍旧出于人情厚意,用象牙折叠椅以及他自身和执政官职位的荣耀标志为一个极度不端之人的辩护增添光彩,那么又有何理由要责难那些曾协助过喀提林的前执政官呢?

§82

'at idem eis qui ante hunc causam de coniuratione dixerunt non adfuerunt.' tanto scelere astrictis hominibus statuerunt nihil a se adiumenti, nihil opis, nihil auxili ferri oportere. atque ut de eorum constantia atque animo in rem publicam dicam quorum tacita gravitas et fides de uno quoque loquitur neque cuiusquam ornamenta orationis desiderat, potest quisquam dicere umquam meliores, fortiores, constantiores consularis fuisse quam his temporibus et periculis quibus paene oppressa est res publica? quis non de communi salute optime, quis non fortissime, quis non constantissime sensit? neque ego praecipue de consularibus disputo; nam haec et hominum ornatissimorum, qui praetores fuerunt, et universi senatus communis est laus, ut constet post hominum memoriam numquam in illo ordine plus virtutis, plus amoris in rem publicam, plus gravitatis fuisse; sed quia sunt descripti consulares, de his tantum mihi dicendum putavi quod satis esset ad testandam omnium memoriam, neminem esse ex illo honoris gradu qui non omni studio, virtute, auctoritate incubuerit ad rem publicam conservandam.

“然而这些人并没有协助在此人之前因密谋受审的那些人。”他们认定,对卷入如此滔天罪行的人,自己绝不应提供任何助益、任何资助、任何援手。谈及这些人的坚定以及对国家的忠心——他们无声的庄严与忠诚足以代表他们中的每一个人,不需要任何人的言辞修辞——有谁能够说,曾有过比在国家险些被颠覆的这些时期与危难中更好、更勇敢、更坚定的前执政官吗?面对公共安全,有谁不是作出了最卓越、最勇敢、最坚定的抉择?我并非专门在论述前执政官们;因为这份赞誉是那些担任过裁判官的卓越人士以及整个元老院所共有的,以至于众所周知,自人类有记忆以来,那个阶层中从未有过更多的美德、更多的爱国热忱、更多的庄重;但既然前执政官们被专门点名,我认为只需针对他们说明足以证实所有人记忆的事实:来自那一崇高阶层的人,没有一个不是以全副热情、美德和权威致力于保卫国家的。

§83

​sed quid ego? qui Catilinam non laudavi,2 qui reo Catilinae consul non adfui, qui testimonium de coniuratione dixi in alios, adeone vobis alienus a sanitate, adeo oblitus constantiae meae, adeo immemor rerum a me gestarum esse videor ut, cum consul bellum gesserim cum coniuratis, nunc eorum ducem servare cupiam et animum inducam, cuius nuper ferrum rettuderim flammamque restinxerim, eiusdem nunc causam vitamque defendere? si me dius fidius, iudices, non me ipsa res publica meis laboribus et periculis conservata ad gravitatem animi et constantiam sua dignitate revocaret, tamen hoc natura est insitum ut, quem timueris, quicum de vita fortunisque contenderis, cuius ex insidiis evaseris, hunc semper oderis. sed cum agatur honos meus amplissimus, gloria rerum gestarum singularis, cum, quotiens quisque est in hoc scelere convictus, totiens renovetur memoria per me inventae salutis, ego sim tam demens, ego committam ut3 ea quae pro salute omnium gessi, casu magis et felicitate a me quam virtute et consilio gesta esse videantur?

但我又如何呢?我未曾赞扬过喀提林,我作为执政官未曾协助过身为被告的喀提林,我对其他涉案者提供了关于密谋的证言——在你们眼中,我难道竟如此丧失理智,如此遗忘自己的坚定,如此忘却自己所成就的功绩,以至于在身为执政官与密谋分子作战之后,如今竟会渴望拯救他们的首领,并决意去为这个不久前被我挫其利刃、熄其烈火的人辩护其案由与性命吗?法官们,凭真理之神起誓,即使由我的劳苦与危险所保全的国家本身不以其自身的尊严召回我保持内心的庄重与坚定,人类的天性也已注定:凡是你所畏惧过的、曾与之争夺性命与前程的、曾从其埋伏中脱身的仇敌,你将永远对其痛恨。然而,当我的最高荣誉和我功业的无双荣耀悬于一线之时,当每一次有人因这一罪行被定罪、因我而获得的拯救记忆便被重新唤醒之时,我难道会如此疯狂,我难道会容许自己为所有人的安全所成就的事业,看似更多是出于侥幸与运气,而非出于美德与深谋远虑吗?

语法注3 条
  1. 81post delatam ad eum primam illam coniurationem

    介词 post 支配名词 coniurationem 及其完成被动分词 delatam(即所谓的“建城以来”结构),意为“在那场最初的密谋被通报给他之后”。分词所表示的动作事件本身是介词短语的核心语义焦点。

  2. 82sed quid ego? qui Catilinam non laudavi...

    此处为省略动词的椭圆结构(如 sed quid ego [dicam]?)。先行词 ego 带有排比的关系从句(qui... qui... qui...),随后引出主句疑问句 adeone vobis... esse videor ut...,形成强烈的修辞性反问:“采取了如此多对立行动的我,难道在你们看来竟已丧失理智到要去为叛首辩护吗?”

  3. 83ego sim tam demens, ego committam ut...

    表达义愤与坚决否定的深思/可能性虚拟语气(deliberative / potential subjunctive)。在独立反问句中使用现在虚拟语气(sim, committam),强调其绝不可能:“我难道会如此疯狂?我难道会容许……?”

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:81-83